IN NATALI MARTYRUM MASSAE CANDIDAE
1. 1. Sicut audivimus, et cantando respondimus: Pretiosa est mors sanctorum Domini, sed in conspectu eius 1, non in conspectu insipientium. Visi sunt enim oculis insipientium mori, et aestimata est malitia exitus illorum 2. Malitia in latino sermone non eam significationem habere solet, quam habet in ea lingua qua Scriptura locuta est. Malitia enim in latina lingua dici solet, qua mali sunt homines: illa autem lingua malitia dicitur etiam malum, quod patiuntur homines. Malitia ergo isto loco poena intellegitur. Hoc itaque dixit: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est poena exitus illorum: illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, haec est malitia: spes eorum, inquit, immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur 3. Non enim condignae sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 4. Sed donec reveletur abscondita est. Et quoniam abscondita est, ideo visi sunt oculis insipientium mori. Sed numquid quia abscondita est, etiam Deo abscondita est, apud quem pretiosa est? Ideo pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius. Huic igitur abscondito sacramento oculos fidei debemus, ut quod non videmus, credamus, et mala iniuste perpessi fortiter toleremus.
2. 2. Sit nobis electa causa, ne nobis noceat poena. Nam mala causa nullum habet praemium, sed iustum tormentum. Non est igitur in hominis potestate quo exitu hanc vitam finiat: sed est in hominis potestate quomodo vivat, ut vitam securus finiat. Neque hoc in potestate esset, nisi dedisset Dominus potestatem filios Dei fieri. Sed quibus? Credentibus in nomine eius 5. Haec est prima Martyrum causa, haec est Candida Martyrum Massa. Si causa candida, et Massa candida. Massa enim dicta est, de numeri multitudine; Candida, de causae fulgore. Tam multi comites non timuerunt latrones. Sed etiamsi singuli ambularent, muniti essent adversus latrocinium; quia ipsa via fuerat munimentum. Iuxta semitam, inquit, scandala posuerunt mihi 6. Ideo qui non declinat a via, non cadit in scandalum. Habemus autem et summam et fidelem pollicitationem Domini nostri Iesu Christi dicentis: Ego sum via, et veritas, et vita 7.
2. 3. Omnis autem homo, qualiscumque sit, beatus vult esse. Hoc nemo est qui non velit, atque ita velit, ut prae caeteris velit; imo quicumque vult caetera, propter hoc unum velit.
3. 3. Diversis cupiditatibus homines rapiuntur, et alius cupit hoc, alius illud: diversa genera sunt vivendi, in genere humano; et in multitudine generum vivendi alius aliud elegit et capessit: nemo est tamen quocumque genere vitae electo, qui non beatam vitam cupiat. Beata ergo vita, omnium est communis possessio: sed qua veniatur ad eam, qua tendatur, quo itinere tento perveniatur, inde controversia est. Ac per hoc si quaeramus beatam vitam in terris, nescio utrum invenire possimus: non quia malum est quod quaerimus, sed quia non in loco suo quaerimus. Alius dicit: Beati qui militant. Negat alius, et dicit: Beati, sed qui agrum colunt. Et hoc negat alius, et dicit: Beati qui in foro populari claritate versantur, causasque defendunt, vitam mortemque hominum lingua moderantur. Et hoc alius negat, et dicit: Beati, sed qui iudicant, qui potestatem habent audiendi et discernendi. Negat hoc alius, et dicit: Beati qui navigant, multas regiones discunt, multa colligunt lucra. Videtis, carissimi, in omni ista multitudine generum vivendi non placere unum omnibus: et tamen beata vita placet omnibus. Quid est hoc, ut cum omnibus non placeat quaecumque vita, omnibus placeat beata vita?
4. 4. Ergo definiamus, si possumus, beatam vitam, de qua omnes respondeant, Hoc volo. Quia ergo nemo est, qui interrogatus utrum beatam vitam velit, dicat: Nolo, quaerimus autem quae sit ipsa vita beata; tale aliquid definire debemus, cui sensus omnis consentiat, et quod nullus dicat: Nolo. Quid ergo, fratres mei, quid est beata vita, quam volunt omnes, et non habent omnes? Quaeramus ergo. Si cui dicatur, Vis vivere? numquid sic audit, quomodo si diceretur: Vis militare? In illa enim interrogatione, quod est, Vis militare? aliqui mihi dicerent, Volo: et forte plures, Nolo. Si autem dicam, Vis vivere? puto nemo est qui dicat, Nolo. Omnes enim natura habent insitum, vivere velle, mori nolle. Item si dicam. Vis sanus esse? puto nemo est qui dicat, Nolo: nemo enim vult dolere. Sanitas etiam in divite pretiosa, certe in paupere est sola. Sed quid prodest opulentia diviti, si sanitas non sit ibi, quae patrimonium est pauperi? Valde vellet dives lectum argenteum cum pauperis mutare cilicio, si posset aegritudo migrare cum lecto. Ecce ad duo ista consensit mihi omnium sensus, vitam et sanitatem. Numquid omnium sensus consensit ad militiam? numquid omnium ad agriculturam? numquid omnium ad navigationem? Omnium ad vitam et sanitatem.
5. 4. Cum ergo est homo vivus et sanus, nihilne plus quaerit? Si sapiat, forte nihil plus debet quaerere. Ubi enim est perfecta vita et perfecta sanitas, si quaeritur amplius, quid erit nisi vitiosa cupiditas?
5. 5. Habebunt vitam in cruciationibus impii. Veniet enim hora, sicut Evangelium loquitur, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem eius: et procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem iudicii 8. Ergo illi ad praemium, illi ad tormentum; et utrique vivunt, nec aliquis eorum mori potest. Illi qui vivunt in praemio, amplectuntur dulcissimam vitam: qui autem vivunt in tormento, cupiunt, si fieri possit, finire talem vitam; et nemo eis dat interitum, ut nemo auferat cruciatum. Sed vide Scripturam loquentem et discernentem: non est dignata talem vitam vocare vitam. In cruciatibus, in tormentis, in ignibus sempiternis noluit appellare vitam: ut ipsum nomen vitae laudis sit, non moeroris; ut ubicumque audis vitam, tormenta non cogites. Nam in tormentis esse semper, aeterna mors est, non aliqua vita. Ipsam vocant Scripturae mortem secundam 9, post hanc primam, quam omnes humanae conditioni debemus. Et mors secunda, et mors vocatur, et nemo ibi moritur. Satius et melius dixerim, nemo ibi vivit. In doloribus enim vivere, non est vivere. Et unde probamus sic locutam Scripturam? Ecce unde; ex hoc testimonio, quod modo commemoravi: Audient enim vocem eius, inquit, et procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitae 10. Non dixit: Beatae vitae; sed, in resurrectionem vitae.
6. 5. Solum vitae nomen trahit beatitudinem. Nisi enim consequentem haberet beatitudinem nomen vitae, non diceretur Deo: Quoniam apud te est fons vitae 11. Non enim et ibi dictum est, Quoniam apud te est fons beatae vitae. Non addidit, beatae; tantummodo dixit, vitae, ut tu intellegas beatae. Quare? Quia si miserae, iam nec vitae.
6. 6. Ecce aliud testimonium. Iam duo diximus. Dictum est enim: Qui bene egerunt, in resurrectionem vitae 12: item dictum est: Apud te est fons vitae 13. Nusquam additum est, beatae: sed sola intellegitur vita quae beata; quae autem non beata, nec vita. Accipe aliud rursus ex Evangelio. Dives ille qui nolebat dimittere quod habebat, et de rerum suarum amissione indignabatur, quas moriendo dimittere cogebatur: credo in illa rerum magnarum, sed tamen terrenarum profluentissima copia cum gauderet, interpellabatur timore mortis, et quasi dicebat ei cor suum, Ecce gaudes in bonis, et nescis quando veniat una febris. Colligis, acquiris, comparas, et servas, et gaudes: anima tua repetitur a te; haec quae parasti, cuius erunt? 14 Hac cogitatione, quantum intellegitur, cum velut quibusdam timoris stimulis saepe compungeretur, accessit ad Dominum, et ait illi: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? 15 Timebat mori, et cogebatur mori. Non erat qua iret, ne periret. Constipatus necessitate moriendi, et cupiditate vivendi, accessit ad Dominum et ait: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar?
7. 6. Audivit inter caetera, ut potius dicamus quod ad rem praesentem pertinet: Si vis venire ad vitam, serva mandata 16. Hoc est quod me dixeram probaturum. Nec ille qui interrogavit, dixit: Quid faciam, ut vitam consequar beatam; sed tantummodo vitam dixit aeternam 17. Nolendo mori, quaesivit vitam quae non habet finem. Et numquid non, sicut dixi, etiam in tormentis impiorum vita non habet finem? Sed hanc ille non vocabat vitam. Quae esset in doloribus et cruciatibus, vitam non esse sciebat: mortem potius appellandam esse noverat. Ideo vitam aeternam quaerebat: ut ubi vita auditur, de beatitudine non dubitetur. Et Dominus ad illum non dixit: Si vis venire ad vitam beatam, serva mandata: sed etiam ipse solam vitam nominavit, et ait: Si vis venire ad vitam, serva mandata. Ergo illa vita in tormentis non est vita; et illa vita sola est, quae beata: nec beata esse potest, nisi fuerit aeterna. Propterea dives ille sciens se interpellari quotidie timore mortis, vitam aeternam quaerebat. Nam vitam beatam, sicut ei videbatur, iam habebat. Erat enim dives et sanus, et credo quia dicebat sibi: Nihil volo amplius, si possit esse perpetuum. Habebat enim quasi amabiles voluptates, quia satiabat stultas cupiditates. Proinde Dominus uno eum nomine vitae, si ille intellexit, correxit. Non ait: Si vis venire ad vitam aeternam, quam ille quaerebat, quasi iam habens beatam: nec ait: Si vis venire ad vitam beatam; sciens quia si misera est, nec vita dicenda est: sed ait: Si vis venire ad vitam; ibi est aeterna, ibi beata; Si vis venire ad vitam, serva mandata. Ergo vita, quae aeterna et beata: quia si non aeterna, nec beata; si autem aeterna in poenis, nec vita.
8. 7. Quid est, fratres? Cum quaererem utrum velletis vivere, omnes respondebatis velle vos; utrum velletis sani esse, omnes respondebatis velle vos. Sed sanitas et vita si timetur ne finiatur, iam non est vita. Non est enim semper vivere, sed semper timere. Si semper timere, semper cruciari. Si cruciatus sempiternus, ubi vita aeterna? Tenemus certe non esse beatam, nisi vitam aeternam; imo non esse beatam, nisi vitam: quia si non aeterna, et si non cum satietate perpetua, procul dubio nec beata, nec vita. Invenimus, omnes consentiunt. Invenimus plane in cogitatione, nondum in possessione. Haec est possessio quam omnes quaerunt: nemo est qui non quaerat. Malus sit, bonus sit, ipsam quaerit: sed bonus fidenter, malus impudenter. Quid quaeris bonum, male? Nonne tibi respondet ipsa postulatio tua, quam sis improbus, cum quaeris bonum malus? Nonne rem quaeris alienam? Si ergo summum bonum quaeris, hoc est, vitam; bonus esto, ut ad bonum pervenias. Si vis venire ad vitam, serva mandata 18. Cum autem pervenerimus ad vitam, quid addam aeternam? quid addam beatam? semel vitam, quia ipsa est vita, quae et aeterna et beata: cum pervenerimus ad vitam, certum nobis erit in ea nos semper futuros. Nam si erimus ibi, et utrum ibi semper futuri simus, incerti erimus; etiam ibi erit timor. Et si erit timor, cruciatus erit, non carnis, sed, quod peius est, cordis. Ubi autem cruciatus, quae beatitudo? Erit ergo nobis certum quia in illa vita semper erimus, et eam finire non poterimus: quia in illius regno erimus, de quo dictum est: Et regni eius non erit finis 19.
9. 7. Et gloriam sanctorum Dei, quorum mors est pretiosa in conspectu eius, cum Sapientia demonstraret, ait, sicut in fine lectionis audisti: Et regnabit eorum Dominus in perpetuum 20. Erimus ergo in regno magno et sempiterno; et ideo magno et sempiterno, quia iusto.
9. 8. Nemo fallit ibi, nemo fallitur: non est illic ut male suspiceris de fratre tuo. Pleraque enim mala generis humani non aliunde oriuntur, nisi de suspicionibus falsis. Credis de homine quod oderit te, qui forte amat te; et per pravam suspicionem fis inimicissimus amicissimo. Quid faciat, cui non credis, et cor suum tibi demonstrare non valet? Loquitur tibi dicens, Amo te. Sed quia posset tibi hoc dicere et mentiens (ea sunt enim verba mentientis, quae vera dicentis), non credendo adhuc odisti. Ideo securum te facere voluit ab eo peccato, qui tibi dixit: Diligite inimicos vestros 21. Christiane, dilige et inimicos tuos, ne incautus oderis et amicos. Corda ergo nostra in hac vita videre non possumus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 22.
10. 9. Ergo si quis nobis modo diceret, cui procul dubio crederemus, si Propheta diceret, si Deus quomodo vellet, et per quem vellet, diceret: Vivite securi, omnia vobis abundabunt, nemo vestrum morietur, nemo aegrotabit, nemo dolebit; abstuli mortem de genere humano, nolo quisquam moriatur, si diceret; quasi securi facti exsultaremus, et nihil amplius requireremus. Sic nobis videtur omnino. Si hoc audiremus, continuo vellemus et hoc nobis addi, ut corda invicem videremus, nec invideremus; ut non humana suspicione, sed divina veritate videremus: ne essem sollicitus de amico meo, de vicino meo, ne me odisset, ne mihi malum vellet, et ipsa sollicitudine prius malum facerem, quam paterer. Quaereremus hoc sine dubio, quaereremus certam vitam, et invicem cognitionem cordium nostrorum. Iam enim intellegitis quam dicam vitam; ne saepius commendando obtundam potius quam instruam. Ergo vitae vellemus addi veritatem, ut corda nostra invicem nosceremus, ne nostris suspicionibus falleremur: ut de ipsa vita perpetua, quod ab ea non caderemus certi essemus. Adde vitae veritatem, et invenis vitam beatam. Nemo enim vult falli, quomodo non vult mori. Da mihi hominem qui falli velit. Qui fallere velint, quam multi inveniuntur: qui falli velit, nemo. Compone tecum. Non vis falli, noli fallere: quod pati non vis, noli facere. Vis venire ad vitam ubi non fallaris, age modo vitam ubi non fallas. Vis venire ad vitam, ubi non fallaris? quis nolit? Delectat merces; non dedigneris opus, cuius merces est. Age modo vitam, ubi non fallas; et venies ad vitam, ubi non fallaris. Veraci merces reddetur veritas, et temporaliter bene viventi merces reddetur aeternitas.
10. 10. Ergo omnes hoc volumus, fratres, vitam et veritatem. Sed qua venimus, qua imus? Nam quo veniamus, etsi nondum possessione tenemus, iam tamen cogitatione et ratione credimus et videmus: ad vitam tendimus et veritatem. Ipse Christus est. Qua ire quaeris? Ego sum, inquit, via. Quo ire quaeris? Et veritas et vita 23.
11. 10. Ecce quod martyres amaverunt, ideo praesentia et transitoria contempserunt. Nolite mirari fortitudinem, amor vicit dolorem. Massae ergo Candidae solemnitatem candida conscientia celebremus; et vestigia martyrum sectantes caputque martyrum et nostrum intuentes, si ad tam magnum bonum venire concupiscimus, iter durum non timeamus. Qui promisit verax est, qui promisit fidelis est, qui promisit fallere non potest. Dicamus ergo ei candida conscientia: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 24. Quid times vias duras passionum et tribulationum? Transiit ipse. Respondes forte: Sed ipse. Transierunt Apostoli. Adhuc respondes: Sed Apostoli. Accipio. Responde: transierunt postea et multi viri. Erubesce: transierunt et feminae. Senex venisti ad passionem? noli timere mortem, vel quia vicinus es morti. Iuvenis es? transierunt et iuvenes, qui adhuc vitam sibi sperabant: transierunt et pueri, transierunt et puellae. Quomodo adhuc via aspera est, quam multi ambulando linierunt? Haec ergo est sollemnis et assidua commonitio nostra ad vos, fratres, ut solemnitates martyrum, non vana solemnitate celebremus; sed quos in suis sollemnitatibus amamus, etiam fide simili imitari non formidemus.