DE NATALI SANCTI LAURENTII
CARTHAGINE HABITUS IN BASILICA RESTITUTA, III IDUS AUGUSTI
1. Propter fastidium auditoris sermo subtrahendus fuit, sed propter obsequium martyris exhibendus; ita ergo adiuvante Domino moderabitur, ut nec onerosus sit, nec forte deminutus, quantum sufficientiae satis est. Illuxit dies Romae sollemnissimus, qui magna frequentia populi celebratur; adiungimur nos, quamvis absentes corpore, praesentes tamen spiritu, fratribus nostris in uno corpore, sub uno capite. Neque enim ubi sepulcrum corporis eius est, ibi tantum memoria meriti eius: devotio ubique debetur; caro uno loco ponitur, sed spiritus victor cum illo est, qui ubique est. Erat beatus Laurentius in corpore, sicut accepimus, adulescens, vir gravis in animo, quem multum commendabat aetas viridior, corona immarcescibilior. Erat autem diaconus, officio inferior episcopo, corona aequatus Apostolo. Haec autem sollemnitas omnium martyrum gloriosorum ad hoc instituta est in Ecclesia, ut ad imitationem, qui non viderunt patientes, adducantur fide, commemorentur sollemnitate. Excideret enim fortasse de cordibus hominum quod non anniversarius ordo repeteret. Et non omnium martyrum ubique possunt esse ferventes sollemnitates, nam quotidie non deessent; non enim vel unus dies inveniri in anni cursu potest, quo non per diversa martyres coronati sunt. Sed ferventiores sollemnitates, si continuae essent, afferrent fastidium; intervalla autem renovant affectum. Nos tantum audiamus quod iussum est, attendamus quod promissum est; in cuiuslibet martyris sollemnitate ita praeparemus cor nostrum festivitati eius, ut non separemur ab imitatione eius.
2. Homo enim erat, et nos homines sumus; a quo ille factus est, ab ipso et nos; quo pretio emptus est, ipse et nos. Non debet itaque homo Christianus dicere: Quare ego? Immo non debet dicere: Ego non; sed: Quare et ego non? Audistis beatum Cyprianum, martyrum et exemplum et tubam: In persecutione, inquit, militia, in pace conscientia coronatur 1. Nemo ergo sibi putet deesse tempus; non semper adest tempus passionis, semper autem est devotionis. Nec se quisquam infirmum putet, ubi Deus vires operatur; ne, cum sibi timet, de ipso operatore desperet. Propterea in exemplis martyrum omnes aetates Deus esse voluit, et utrumque sexum: coronati sunt senes, coronati sunt iuvenes, coronati adulescentes, coronati pueri, coronati viri, coronatae feminae. Et in feminis omnis aetas coronata est; nec dixit femina: Impar sum sexu ad devincendum diabolum. Attendit magis hostem deiciendum, a quo deiecta est, et expugnandum fide, cui consenserat seductione. Numquid et feminae de suis viribus praesumpserunt? Omni enim homini dictum est: Quid enim habes quod non accepisti? 2 Gloria ergo martyrum, gloria Christi praecedentis martyres, implentis martyres, coronantis martyres. Verumtamen, quamvis alio sit tempore pax, alio persecutio, deest alicui tempori occulta? Numquam deest: leo ille, draco, nec semper saevit, nec semper insidiatur, sed semper persequitur. Quando saevitia est aperta, non sunt occultae insidiae; quando occultae sunt insidiae, non est aperta saevitia; id est, quando ut leo rugit, non ut draco serpit; quando ut draco serpit, non ut leo rugit; tamen, quia aut leo est aut draco, semper persequitur. Quando tacet fremitus, insidias cave; quando insidiae produntur, in fremitu leonem devita. Et leo autem et draco devitatur, si semper cor in Christo servetur. Quidquid in hac vita metuendum est, transiturum est; in alia vero vita, et quod amandum est non transit, et quod timendum est non transit.
3. Certe modo in Evangelio Dominus alloquebatur Iudaeos, et dicebat eis: Vae vobis, scribae et pharisaei, quia extruitis monumenta Prophetarum, et dicitis: Si essemus tempore patrum nostrorum, non consentiremus eis in necem Prophetarum. Certe testimonium perhibetis, quia filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas. Et vos implebitis mensuram patrum vestrorum 3. Cum enim dixissent: Si essemus tempore patrum nostrorum, non consentiremus eis in necem Prophetarum, confirmaverunt se filios esse illorum. Nos autem, si rectum iter tenemus, non dicimus patres nostros, qui occiderunt prophetas, sed patres nostros dicimus, qui occisi sunt a patribus illorum. Sicut enim degenerat quisque moribus, sic filius fit moribus. Quia utique, fratres, filii Abrahae dicti sumus, Abrahae nec faciem novimus, nec de genere eius stirpem carnis ducimus. Quomodo ergo eius filii? Non in carne, sed in fide. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam 4. Si ergo iustus Abraham quia credidit, omnes post Abraham imitantes fidem Abraham facti sunt filii Abraham. Iudaei ex carne nati degeneraverunt; nos ex alienigenis orti imitando assecuti sumus, quod illi degenerando perdiderunt. Absit ergo ut pater illorum Abraham, quamvis de carne venerunt Abraham. Patres illorum illi fuerunt, de quibus et ipsi confessi sunt. Si essemus, inquiunt, tempore patrum nostrorum, non eis consentiremus in necem Prophetarum. Quomodo dicis te non fuisse consensurum eis, quos patres tuos dicis? Si patres erant, filius es; si filius es, consensurus eras. Si autem consensurus non eras, filius non es; si filius non es, non sunt illi patres. Dominus ergo ex hoc eos convincit facturos quod illi fecerunt, quia patres suos eos esse nominaverunt. Certe, inquit, testimonium ipsi perhibetis vobis, quia filii estis eorum qui occiderunt Prophetas, quia dixistis eos patres vestros. Et vos implebitis mensuram patrum vestrorum.
4. Et nunc consideremus qui sint filii occisorum, et qui sint filii occidentium. Et videtis multos currere ad memorias martyrum, benedicere calices suos de memoriis martyrum, redire saturatos de memoriis martyrum; et tamen discute illos, et invenies inter persecutores martyrum. Per ipsos enim tumultus, seditiones, saltationes, omnes luxuriae, quas odit Deus; et modo, quia illos iam coronatos lapidibus non possunt, calicibus persequuntur. Qui erant, et quorum filii erant, quorum saltationes recenti et prope hesterna memoria de loco sancti martyris Cypriani prohibitae sunt? Certe saltabant ibi, et gaudebant ibi; et sollemnitatem ipsam, quasi gauderent, magnis votis expectabant, et ad eum diem semper venire cupiebant. Inter quos numerandi sunt? inter persecutores martyrum, an inter filios martyrum? Apparuerunt, quando prohibiti in seditionem tumuerunt. Filii laudant, persecutores saltant; filii hymnos dicunt, illi convivia producunt. Non ergo interest, quomodo honorare videantur; tales enim sunt, quando honorant, quales illi fuerunt qui dixerunt: Si essemus illis temporibus, non consentiremus patribus nostris in necem martyrum, aut in necem Prophetarum 5. Consentite modo fidei martyrum, et credimus quia non eratis consensuri interfectoribus martyrum. Martyres unde coronati sunt? Credo, viam Dei ambulando, tolerando, inimicos etiam suos diligendo, pro eis obsecrando. Haec est corona martyrum, hoc meritum martyrum. Amas, imitaris, laudas? filius es martyris. Vitam fers contrariam? referes et tunc manum contrariam.
5. Proinde, dilectissimi, quoniam persecutio, sicut dixi, numquam deest, et diabolus aut insidiatur aut saevit, semper parati esse debemus, corde fixo in Domino, et, quantum possumus, inter istas molestias, tribulationes, temptationes, orare nos fortitudinem a Domino, quoniam per nos ipsi parvi et nulli sumus. Quid de nobis dicamus? Paulum apostolum, cum legeretur, audistis: Sicut abundant, inquit, passiones Christi in nobis, sic abundat per Christum et consolatio nostra 6. Sicut in Psalmo dicitur: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae, Domine, iucundaverunt animam meam 7. Quomodo hoc dictum est in Psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, ita exhortationes tuae, Domine, iucundant animam meam 7, sic dictum est ab Apostolo: Sicut abundant passiones Christi in nobis, sic abundat per Christum et consolatio nostra. Deficeremus, cum adesset persecutor, si deesset consolator. Et quia vires ipsae vel tolerandi, vel quaedam relaxatio vivendi ad tempus propter necessarium ministerium non erant ab ipsis, videte quid dixerit: Notum vobis facio, fratres, de tribulatione nostra quae facta est in Asia, quia super modum et ultra vires gravati sumus 8. Tribulatio illa trascendit vires humanas: numquid et auxilia divina? Supra modum, inquit, et ultra vires gravati sumus. Quantum ultra vires? Vide quia de animi viribus dicit: Ita ut taederet nos etiam vivere 9. Quomodo affectus erat Apostolus multitudine pressurarum, ut, quem caritas vivere istigabat, taedium a vita prohiberet! Quomodo eum caritas vivere cogebat, caritas illa, de qua alio loco dicit: Manere autem in carne necessarium propter vos 10. Ecce tanta increverat persecutio, et tanta tribulatio, ut taederet eum etiam vivere. Ecce timor et tremor venerunt super eum, et contexerunt eum tenebrae, sicut audistis cum diceretur in Psalmo. Vox enim corporis Christi est, vox membrorum Christi est. Vis ibi agnoscere vocem tuam? Esto membrum Christi. Timor, inquit, et tremor cecidit super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Et volabo, et requiescam 11. Nonne hoc videtur dixisse Apostolus, cum ait: Ita ut taederet nos etiam vivere 12? Quodam modo taedium passus est a visco carnis; volare volebat ad Christum; abundantia tribulationum infestabat viam, sed non intercludebat. Taedebat vivere, sed hoc non in illa aeterna vita, de qua dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum 13. Sed quia ex caritate hic tenebatur, quid sequitur? Si autem vivere in carne hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Compellor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et cum Christo esse 14. Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Manere autem in carne necessarium propter vos 15. Cesserant susurrantibus pullis suis; tegebat expansis alis, fovebat pullos, sicut ipse ait: Factus sum parvulus in medio vestrum, tamquam nutrix fovens filios suos 16.
6. Et videte, fratres, modo lectum est in Evangelio: Quoties volui congregare filios tuos, tamquam gallina pullos suos, et noluisti! 17 Attendite gallinam, attendite et alias aves, quae in nostris oculis nidificant; ova fovent, pullos nutriunt: nullam videbitis infirmari cum filiis. Videte gallinae habitum, quando pullos alit, quemadmodum mutatur vox eius, et in quamdam raucedinem frangitur. Pennae ipsae non collectae et alacres, sed hispidae et languidae; ita ut, si videas avem aliam, cuius nidum ignores, non agnoscas an ova habeat vel pullos; gallinam autem cum videris, etiamsi ova eius non videas, nec pullos eius videas, ex ipsa voce et habitu corporis intellegas matrem. Quid ergo fecit mater nostra sapientia? In carne infirmata est, ut pullos colligeret, ut generaret, ut foveret. Sed infirmum Dei fortius est hominibus 18; sub has alas infirmitatis carnis suae, sed sub occultam potentiam divinitatis suae colligere volebat filios Ierusalem. Hoc Apostolum suum docuerat, quia hoc in illo ipse faciebat; hoc enim ait ipse Apostolus: Vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur, Christi? 19 Et passiones Christi dicit in se abundasse: non passiones suas, sed passiones Christi. Erat enim in corpore Christi, et erat membrum Christi; et quidquid cum pullis fovendis agebatur in Apostolo, et in membro suo, caput agebat. Hic ergo Apostolus, attendens infirmitatem pullorum suorum, affectu et desiderio ut columba volare cupiebat, sed caritate filiorum ut gallina remanebat. Ipsi, inquit, in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos, qui de tantis montibus eruit nos, et eruet, in quem speramus, quoniam et adhuc eruet 20. Eruit et eruet, quid ait? Servat vitam istam nostram vobis. De multis enim mortibus eruit, ne opprimeretur a persecutoribus, ne citius quam pullis opus erat coronaretur, secundum illud quod ait: Manere autem in carne necessarium propter vos. Sed hoc confidens novi quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei 21. Cupiditas ad aliud rapiebat, necessitas alibi retinebat. Dissolvi, inquit, et esse cum Christo, multo magis optimum 22. Istud non dixit: necessarium, sed optimum. Quod est enim optimum, per se appetitur; quod necessarium, ex necessitate assumitur: inde necessarium nominatur.
7. Necessariae rei necessitas nomen imposuit; proinde nunc nobis necessarius cibus est iste quo utimur, ad sustentandam temporalem vitam necessarius cibus est; ille autem optimus cibus virtutis et sapientiae, panis vivus, semper reficiens, numquam deficiens. Ille optimus est, iste necessarius est. Proinde, cum transient ista necessitas famis, et sustentandi mortalis corporis, non erit iste cibus iam necessarius. Quid enim ait Apostolus? Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has evacuabit 23. Quando autem evacuabit? Quando corpus hoc animale resurgens fit spiritale; ibi enim nulla erit indigentia, et non ibi erunt opera necessitatis. Omnia enim ista, fratres, et bona quae hic dicuntur opera, et ea ipsa opera quae monemur ut faciamus quotidie, necessitatis opera sunt. Quid tam bonum, quid tam praeclarum, quid tam laudabile Christiano, quam frangere panem esurienti, egenum sine tecto inducere in domum, videre nudum et vestire, videre mortuum et sepelire, videre litigantem et concordare, videre infirmum et visitare aut curare? Omnia haec laudabilia opera sunt. Attendite et videte quia necessitas ea peperit. Frangis enim panem, quia vides esurientem; si nemo esuriret, cui frangeres panem? Tolle necessitatem alterius miseriae, non erit opus tua misericordia. Sed tamen per haec opera, quae necessitas genuit, pervenimus ad illam vitam, ubi necessitas non erit, quomodo per navem ad patriam. In patria semper mansuro, numquam peregrinaturo, navis opus non erit; sed illa navis, quae ibi opus non erit, illuc ipsa perducit. Cum perventum fuerit, ista non erunt; sed, nisi hic adimpleantur, illuc perveniri non potest. Estote itaque alacres in bonis operibus necessitatis, ut sitis beati in perfruitione illius aeternitatis, ubi iam necessitas moritur, quia mater omnium necessitatum mors ipsa morietur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 24. Quando dicetur morti: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 25 absumptae morti et devictae dicetur, quia novissima inimica destruetur mors 26.
8. Modo autem omnibus necessitatis operibus cum morte pugnatur: defectus enim omnis ad mortem trahit, et sustentatio omnis a morte revocat; et ita mutabile est corpus, ut quodammodo aliae mortes aliis mortibus pellantur. Quidquid assumitur, ubi diu perseverari non potest, quodammodo inchoatio mortis est. Iam videte istam vitam: si quidquid assumitur, ubi permaneri diutius non potest, ubi si diutius permanseris, moreris, inchoatio mortis est; et tamen, nisi assumatur, alia mors non pellitur. Verbi gratia, non manducat: si manducaverit et digerit, reficitur. Cum non manducat, assumit ieiunium, ut mortem, quam factura erat crapula, repellat a se; nisi assumpserit abstinentiam et ieiunium, non a se illud repellet. Rursus in hoc ieiunio quod assumpsit, ut mortem crapulae repelleret, si perseverare in illo voluerit, aliam mortem famis timebit. Sicut ergo assumpsit ieiunium, ut mortem crapulae devitaret, sic assumpturus est cibum, ut mortem ieiunii devitet. Quidquid enim horum assumpseris, si in eo perseveras, deficies. Ambulando fatigatus eras: si permanseris in ambulando, fatigatione ipsa deficies, et morieris. Ut ergo non deficias ambulando, requiescis sedendo; perdura in sedendo, et inde morieris. Somnus te gravis oppresserat; evigilandum est, ne moriaris. Vigilando morieris, nisi rursus dormieris. Da mihi quod assumas in adiutorium, in malum quod gravabat pellendum, ubi securus ita sis, ut in eo perseverare velis; quidquid assumpseris, hoc ipsum timendum erit. Ergo in omni mobilitate et mutabilitate defectionum et adiutoriorum cum morte pugnatur. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 27, dicetur morti: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? 28 Videbimus, laudabimus, permanebimus. Nulla ibi erit indigentia, nullum adiutorium requiretur. Non invenis mendicum, cui panem frangas, aut peregrinum, quem in domum recipias. Non invenis sitientem, cui calicem porrigas; nec nudum, quem cooperias; nec aegrotum, quem visites; nec litigantem, quem concordes; nec mortuum, quem sepelias. Omnes cibo iustitiae et potu sapientiae saginantur, omnes immortalitate vestiti sunt, omnes in patria sua aeterna vivunt; omnium sanitas ipsa aeternitas est, aeterna sanitas, aeterna concordia. Nemo litigat, nemo iudicem quaerit, nemo arbitrium compositionis, nemo sententiam ultionis; nulla aegritudo, nulla mors.
9. Haec dicere potuimus, quae ibi non erunt; quae vero ibi erunt, quis dicat? Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 29. Recte ergo Apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis 30. Quidquid passus fueris, o Christiane, scito nihil esse ad id quod accepturus es. Certe hoc fide retinemus: de corde tuo hoc non recedat. Non potest hoc capere et videre, quid eris; quale ergo erit, quod ab eo, qui capturus est, capi non potest? Utique nos erimus quod erimus, et capere non possumus quod erimus. Supergreditur omnem infirmitatem nostram, supergreditur omnem cogitationem nostram, supergreditur omnem intellectum nostrum: et tamen nos erimus. Dilectissimi, ait Ioannes, filii Dei sumus 31; utique iam adoptione, fide, pignore. Pignus accepimus, fratres, Spiritum Sanctum. Quando fallit, qui tale pignus dedit? Filii Dei, inquit, sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus, inquit, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 32. Dixit: Nondum apparuit, et id quod nondum apparuit non dixit. Nondum apparuit quod erimus. Diceret: Illud erimus, et tales erimus. Quidquid diceret, cui diceret? Non audeo dicere: Quis diceret? sed certe: Cui diceret? Et forte enim erat qui diceret, quia ipse est qui in Christi pectore recumbebat, et de eius pectore in illo convivio sapientiam bibebat; qua sapientia saginatus eructavit: In principio erat Verbum 33. Ergo hoc dixit: Scimus quia, cum apparuerit quod erimus, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Cui similes? Utique ei, cuius filii sumus. Dilectissimi, ait, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, cuius filii sumus, quoniam videbimus eum sicuti est. Tam modo si vis esse cui similis eris, si vis nosse cui similis eris, attende ipsum, si potes. Nondum potes. Ergo nescis cui similis eris, propterea nescis quantum similis eris. Nesciendo ergo adhuc quod est ille, nescis quod eris et tu.
10. Hoc ergo meditantes, carissimi, semper expectemus gaudium nostrum sempiternum, et semper oremus fortitudinem in laboribus et temptationibus temporalibus, sive nos pro vobis, sive vos pro nobis. Ne putetis enim, fratres, nostras orationes esse vobis necessarias, et vestras orationes nobis non esse necessarias; invicem nobis necessariae sunt orationes pro invicem, quia ipsae orationes pro invicem caritate conflantur, et hoc sacrificium tamquam de ara pietatis suavissime fragrat Domino. Si enim Apostoli dicebant ut oraretur pro illis, quanto magis nos longe impares, sed utcumque vestigia eorum sequi cupientes, et quantum assequamur nec scire valentes, nec dicere audentes? Illi ergo tales viri orari pro se volebant ab Ecclesia, et dicebant: Quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in diem Domini nostri Iesu Christi 34. Invicem pro se orabant ante diem Domini nostri Iesu Christi, gloria in die, infirmitas ante diem. Oretur in infirmitate, ut gaudeatur in gloria. Etenim diversis temporibus, illuc tamen uno tempore omnes perventuri sumus; hinc exeundi diversa sunt tempora, illic accipiendi unum tempus est. Semel enim et simul congregabimur, ut accipiamus quod diversis temporibus et credidimus et desideravimus; quemadmodum operarii illi in vinea alii ducti sunt hora prima, alii hora tertia, alii sexta, alii nona, alii decima 35. Diversis temporibus vocati sunt, sed uno tempore merces omnibus persolvitur. Conversi ad Dominum, etc.