IN SOLEMNITATE MARTYRIS LAURENTII
[HABITUS AD MENSAM S. CYPRIANI]
1. Agnoscit fides vestra granum, quod in terram cecidit, et mortuum multiplicatum est. Agnoscit, inquam, hoc granum fides vestra, quia ipsum habitat in mente vestra. Hoc enim quod de se ipso dixerit Christus, nullus ambigit Christianus. Sed plane illo mortuo grano et multiplicato, multa grana sunt sparsa in terram: ex quibus est et beatus Laurentius, cuius seminationem hodie celebramus. De illis autem granis sparsis toto orbe terrarum, quanta pullulaverit seges videmus, gaudemus, sumus: si tamen et nos per illius gratiam ad horreum pertinemus. Neque enim ad horreum pertinet quidquid in segete est. Eadem quippe pluvia utilis et nutritoria, et triticum pascit et paleam. Absit ut simul utrumque in horreo recondatur; quamvis simul utrumque in agro nutriatur, et simul utrumque in area trituretur. Nunc tempus eligendi est. Antequam veniat ventilatio, fiat morum separatio: sicut in area, granum adhuc mundatione discernitur, nondum ventilabro ultimo separatur.
2. Audite me, grana sancta, quae hic esse non dubito; nam si dubito, nec ipse granum ero: audite, inquam, me; imo audite primum granum per me. Non ametis in hoc saeculo animas vestras: nolite amare, si amatis; ut non amando servetis: quia non amando plus amatis. Qui amat in hoc saeculo animam suam, perdet eam 1. Granum loquitur, granum quod in terram cecidit, et mortificatum est ut multiplicaretur, loquitur: audiatur, quia non mentitur. Quod admonuit, ipse fecit: instruxit praecepto, praecessit exemplo. Non amavit Christus in hoc saeculo animam suam; ideo venit, ut hic perderet eam, pro nobis poneret eam, et cum vellet resumeret eam. Sed quia ipse sic erat homo, ut et Deus esset: Christus enim est Verbum, anima, et caro, Deus verus et verus homo; sed homo sine peccato, qui auferret mundi peccatum: maioris erat utique potestatis, ut posset veraciter dicere: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ipse pono eam a me, et iterum sumo eam 2. Cum esset ergo tantae potestatis, quare dixit: Nunc anima mea turbata est 3? Homo Deus tantae potestatis quare turbatur, nisi quia in illo imago est nostrae infirmitatis? Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quando hoc audis a Christo, ipse est in se; quando hoc, inquam, audis a Christo, ipse est in se: quando anima eius morte propinquante, turbatur, ipse est in te. Etenim corpus eius Ecclesia non esset, nisi et in nobis ipse esset.
3. Attende ergo Christum: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me 4. Ego dormivi 5: hoc enim dicit in Psalmo: Ego dormivi. Tamquam diceret: Quid fremunt? quid exsultant? quid ventilantur laetitia Iudaei, quasi ipsi aliquid fecerint? Ego dormivi. Ego, inquit, ego qui potestatem habeo ponendi animam meam, ponendo eam dormivi, et somnum cepi 6. Et quoniam potestatem habebat iterum sumendi eam, adiunxit: Et exsurrexi. Sed dans gloriam Patri: Quoniam Dominus, inquit, suscepit me 7. Haec verba ubi ait: Quoniam Dominus suscepit me, non sic occurrant mentibus vestris, quasi corpus suum non suscitaverit ipse Christus. Suscitavit eum Pater, suscitavit et ipse se ipsum. Unde docebimus quia suscitavit et se ipsum? Recole quid dixit Iudaeis: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud 8. Sic ergo Christum intellege potestate natum ex virgine, non conditione, sed potestate: potestate mortuum, potestate sic mortuum. Ad bonum suum utebatur nescientibus malis, et frementem populum insanum in usum suae virtutis ad nostram beatitudinem transferebat, et in his a quibus moriebatur, suos victuros secum videbat: et videns eos in insano populo adhuc insanos: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 9. Ego, inquit, ego medicus tango venam, de ligno aegrotos inspicio; pendeo, et tango; morior, et vivifico; sanguinem fundo, et inde inimicis meis medicamentum salutis conficio. Saeviunt et fundunt: credent et bibent.
4. Ipse ergo Christus Dominus et salvator noster, caput Ecclesiae, natus ex Patre sine matre; ipse, inquam, Dominus et salvator noster Iesus Christus, quantum ad ipsum pertinet, potestate posuit animam suam, potestate resumpsit eam. Ad hanc potestatem non pertinet proprie: Anima mea turbata est. Nos in se transfiguravit; nos vidit, nos inspexit, nos fatigatos suscepit et fovit; ne forte quando veniret alicui membro eius ultimus dies, quo ista esset vita finienda, turbaretur per infirmitatem, et desperaret salutem, et diceret se ad Christum non pertinere, quoniam non sic praeparatus esset ad mortem, ut nulla in illo perturbatio exoriretur, nulla tristitia mentem devotissimam nubilaret. Quoniam ergo periclitarentur membra eius desperatione, quando propinquante morte aliquis turbaretur, nolens finire miseram vitam, piger inchoare nunquam finiendam: ne ergo desperatione frangerentur, ipsos infirmos suos intendit, ipsa membra sua ultima non valde fortia collegit in sinum suum, ipsa non valde fortia tamquam gallina texit pullos suos; et tamquam alloquitur eos: Nunc anima mea turbata est 10. Agnoscite vos in me, ut quando forte turbati fueritis, non desperetis, sed ad caput vestrum revocetis aspectum, et dicatis vobis, Quando Dominus dicebat: Anima mea turbata est, nos in illo eramus, nos significabamur. Turbamur, sed non perimus. Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? 11 Non vis finiri miseram vitam? Tanto est miserior, quanto et misera amata est, et non vis finiri: minus esset misera, si non amaretur. Qualis est beata vita, quando sic amatur misera vita, tantum quia vocatur vita? Quare ergo tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Habes quid agas. Defecisti in te? Spera in Domino 12. Turbaris in te? Spera in Domino, qui te elegit ante mundi constitutionem, qui te praedestinavit, qui te vocavit, qui te impium iustificavit, qui tibi glorificationem sempiternam promisit, qui pro te mortem non debitam sustulit, qui pro te sanguinem fudit, qui te in se transfiguravit, quando dixit: Anima mea turbata est. Ad illum pertines, et times? Et aliquid tibi nociturus est mundus, pro quo mortuus est, per quem factus est mundus? Ad illum pertines, et times? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? 13 Resiste perturbationibus, ne consentias amori saeculi. Titillat, blanditur, insidiatur: non ei credatur, Christus teneatur.