SERMO 303

IN NATALI MARTYRIS LAURENTII

Laurentius archidiaconus opes Ecclesiae proferre iussus.

1. Beati Laurentii illustre martyrium est, sed Romae, non hic: tantam enim video vestram paucitatem. Quam non potest abscondi Roma, tam non potest abscondi Laurentii corona. Sed quare adhuc istam civitatem lateret, scire non possum. Ergo pauci audite pauca: quia et nos in hac lassitudine corporis et aestibus non possumus multa. Diaconus erat, secutus Apostolos: tempore post Apostolos fuit. Cum ergo persecutio, quam modo ex Evangelio audistis praedictam fuisse Christianis, Romae, sicut in caeteris locis, vehementer arderet, et tamquam ab archidiacono postulatae essent res Ecclesiae; ille respondisse fertur: Mittantur mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiae 1. Aperuit fauces avaritia: sed sciebat quid faceret sapientia. Continuo iussum est: quot vehicula poposcit, tot ierunt. Poposcit autem multa: et quanto plura erant vehicula, tanto erat maior spes praedae corde conceptae. Implevit vehicula pauperibus, et reversus est cum eis: et dictum est ei, Quid est hoc? Respondit: Hae sunt divitiae Ecclesiae 2. Illusus persecutor flammas poposcit; sed non erat ille frigidus, ut flammas timeret: ardebat pene furore, sed plus anima caritate. Quid pluribus? Craticula admota est, et tostus est. Et cum ex uno latere arsisset, dicitur tanta tranquillitate illa tormenta tolerasse, ut impleretur in eo quod modo in Evangelio audivimus: In patientia vestra possidebitis animas vestras 3. Denique flamma ustus, sed patientia tranquillus: Iam, inquit, coctum est; quod superest, versate me, et manducate. Tale duxit martyrium: ista gloria coronatus est. Beneficia eius Romae tam clara sunt, ut numerari omnino non possint. Iste est de quo dixit Christus: Qui perdiderit animam suam propter me, salvabit eam 4. Salvavit eam per fidem, salvavit per contemptum mundi, salvavit per martyrium. Quanta est gloria eius apud Deum, dum tanta est laus eius apud homines?

Martyrum merces Christum sequentibus parata.

2. Sequamur vestigia eius fide, sequamur et contemptu mundi. Non solum martyribus praemia promittuntur coelestia, sed etiam integra fide et perfecta caritate Christum sequentibus. Nam inter martyres honoratus est, ipsa veritate pollicente, ac dicente: Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem futuro vitam aeternam habebit 5. Quid est gloriosius homini, quam sua vendere, et Christum emere, offerre Deo acceptissimum munus, incorruptam virtutem mentis, incolumem laudem devotionis; Christum comitari, cum venire coeperit vindictam de inimicis recepturus; lateri eius assistere, cum sederit iudicaturus; cohaeredem Christi fieri, Angelis adaequari, cum Patriarchis, cum Apostolis, cum Prophetis, coelestis regni possessione laetari? Has cogitationes quae persecutio potest vincere, quae possunt tormenta superare? Dura, fortis, et stabilis religiosis meditationibus fundata mens, et adversus omnes zabuli terrores et minas mundi animus immobilis perstat, quem futurorum fides certa et solida corroborat. Clauduntur oculi in persecutionibus; sed patet coelum. Minatur Antichristus; sed tuetur Christus. Mors infertur; sed immortalitas sequitur. Occiso mundus eripitur; sed restituto paradisus exhibetur. Vita temporalis exstinguitur; sed aeterna reparatur. Quanta est dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum; claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus; aperire eos statim, ut Deus videatur, etiam feliciter migrando! Quanta velocitas! Terris repente retraheris, ut regnis coelestibus reponaris. Haec oportet mente et cogitatione complecti, haec die ac nocte meditari. Si talem persecutio invenerit Dei militem, vinci non poterit virtus ad praelium prompta. Vel si accersitio ante pervenerit; fidei, quae erat ad martyrium praeparata, sine damno temporis, merces Deo iudice redditur. In persecutione militia, in pace constantia coronatur.