DE NATALE SANCTI LAURENTII
1. Beati martyris Laurentii dies sollemnis hodiernus est. Huic sollemnitati sanctae Lectiones congruae sonuerunt. Audivimus et cantavimus, et evangelicam lectionem intentissime accepimus. Martyrum ergo vestigia imitando sectemur, ne sollemnitates eorum inaniter celebremus. Cuius autem meriti sit memoratus martyr, quis ignorat? Quis ibi oravit, et non impetravit? Quam multis infirmis meritum eius etiam temporalia beneficia praestitit, quae ille contempsit. Concessa sunt enim, non ut precantium permaneret infirmitas, sed ut de terrenis concessis, amor fieret ad appetenda meliora. Quaedam enim plerumque parva et ludicra concedit pater parvulis filiis, quae maxime, nisi acceperint, plorant. Benigna et paterna indulgentia haec impertit, haec donat, quae non vult permanere in filiis suis iam grandiusculis, iam proficientibus. Donat ergo pueris nuces, quibus servat hereditatem. Ludentibus et de quibusdam ludicris se oblectantibus cedit paterna pietas, ne deficiat aetatis infirmitas. Blandientis est hoc, non aedificantis. Quod aedificaverunt martyres, quod capere potuerunt, quod grandi corde ceperunt, propter quod sanguinem fuderunt, audistis in Evangelio: Merces vestra magna est in caelis 1.
2. Verumtamen, carissimi, cum duae vitae sint, una ante mortem, alia post mortem; ambae istae vitae habuerunt et habent amatores suos. Qualis sit brevis haec vita, quid describere opus est? Experti sumus quam aerumnosa, quam querelosa; circumdata temptationibus, plena timoribus; ardens cupiditatibus, subdita casibus; in adversis dolens, in prosperis tumens; lucris exsultans, damnis excrucians. Et in ipsis lucris exsultatione trepidat, ne quod acquisivit, amittat; ne propter hoc quaeratur, qui antequam haberet non quaerebatur. Vera infelicitas, mendosa felicitas. Humilis cupit ascendere, sublimatus timet descendere. Qui non habet, invidet habenti; qui habet, contemnit non habentem. Et quis explicet verbis huius vitae tantam et tam conspicuam foeditatem? Et tamen ista foeditas habet amatores suos tales, ut optemus invenire paucissimos, qui sic diligant aeternam vitam, quam finire non possunt, quomodo ista diligitur, quae et cito finitur, et si protendatur, quotidie timetur ne per horas singulas finiatur. Quid faciamus? Quid agamus? Quid dicamus? Quos comminationis aculeos, quos exhortationis ignes admoveamus cordibus duris et pigris, et terreni stuporis glacie congelatis, ut torporem mundi aliquando decutiant, et in aeterna inardescant? Quid, inquam, faciamus? Quid dicamus? Adiacet mihi, et interim occurrit, quia res ipsae quotidianae admonent nos, et suggerunt quid dicamus. Ab amore huius temporalis vitae, accede, si fieri potest, ad amandam aeternam vitam, quam martyres amaverunt, qui haec temporalia contempserunt. Rogo, obsecro, exhortor, non solum vos, sed vobiscum et nos, diligamus aeternam vitam. Nolo amplius, cum sit amplior, sic eam diligamus, quomodo diligitur temporalis ab amatoribus suis, non quomodo temporalis vita dilecta est a sanctis martyribus. Illam enim aut nihil, aut minime dilexerunt, et ei facile sempiternam praeposuerunt. Non ergo martyres attendi quando dixi: Diligamus aeternam, quomodo diligitur temporalis: sed quomodo diligitur temporalis ab amatoribus suis, sic diligamus aeternam, cuius amorem Christianus profitetur.
3. Ideo enim Christiani facti sumus, non propter hanc temporalem vitam. Quam multi enim Christiani immaturi rapiuntur, et sacrilegi homines usque ad decrepitam aetatem in hac vita perdurant? Sed rursus et apud eos multi moriuntur immaturi. Multa damna Christianorum, et lucra impiorum: et rursus multa damna impiorum, et lucra Christianorum. Et multi honores impiorum et abiectiones Christianorum: et rursus multi honores Christianorum, et abiectiones impiorum. Cum sint ergo ista bona et mala utrisque communia, numquid, fratres, quando Christiani facti sumus, propter mala ista devitanda, vel bona ista adipiscenda, nomen Christo dedimus, et frontem tanto signo subiecimus? Christianus es, in fronte portas crucem Christi. Character tuus docet quid profitearis. Quando ille in cruce pendebat - quam crucem portas in fronte; non signum ligni te delectat, sed signum pendentis - quando ergo ille pendebat in cruce, saevientes circumspiciebat, insultantes ferebat, pro inimicis orabat. Medicus etiam cum occideretur, sanguine suo aegros sanabat. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 2. Nec ista vox vacua vel inanis fuit. Et ex ipsis postea millia crediderunt in eum quem occiderant, ut discerent pro ipso pati, qui pro ipsis et ab ipsis passus est. Hinc ergo intellegitur, fratres, ab isto signo, ab isto charactere quem accipit Christianus etiam cum fit catechumenus, hinc intellegitur quare simus Christiani, quia non propter temporalia et transeuntia, vel bona, vel mala, sed propter vitanda mala quae non transibunt, et propter adipiscenda bona quae terminum non habebunt.
4. Verumtamen, ut dicere coeperam, fratres, quod admonueram, quod proposueram, obsecro vos, attendamus, quomodo diligatur vita ista temporalis ab amatoribus suis. In quam magno timore sunt homines, ne moriantur, morituri! Videas hominem tremere, fugere, latebras quaerere, defensiones aucupari, rogare, provolvi; si fieri potest, quidquid habet, dare, ut vita donetur, ut uno die plus vivatur, ut aetas incerta semper aliquanto diutius protendatur. Tanta faciunt homines: quis tale aliquid pro vita aeterna? Alloquamur amatorem praesentis vitae: Quid agis, quid festinas, quid trepidas, quid fugis, quid latebras quaeris? Ut vivam, inquit. Certe ut vivas? Ut vivas semper victurus? Non. Non ergo mortem satagis auferre, sed differre. Qui tanta agis, ut paulo serius moriaris, age aliquid, ut numquam moriaris.
5. Quam multos invenimus qui dicant: Tollat fiscus res meas, ut serius moriar: quam raro invenimus qui dicat: Tollat Christus res meas, ut numquam moriar. Et tamen, o amator temporalis vitae, si tollat fiscus, te spoliat in hoc saeculo; si tollat Christus, tibi servat in caelo. Propter hanc vitam volunt habere homines unde vivant, et propter hanc volunt dare unde vivunt. Quod tibi servas unde vivas, hoc das ut vivas, forte fame defecturus. Et tamen dicis: Tollat, quid ad me? Mendicare volo. Das unde vivis, mendicare paratus ut vivas. Paratus es, datis etiam necessariis, mendicare in hoc mundo; et non es paratus, erogatis superfluis, regnare cum Christo? Rogo, appende. Si aliqua statera aequitatis invenitur in arca cordis tui, profer illam, et haec duo impone in illa, et appende: mendicare in hoc mundo, et regnare cum Christo. Non est quod appendere. Non enim in illius rei comparatione habet hoc aliquod pondus. Si dicerem: regnare in hoc mundo, et regnare cum Christo; non esset quod appendere. Paenitet me dixisse: Appende; prorsus non est quod appendere. Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? 3 Qui autem non passus fuerit detrimentum animae suae, ipse regnat cum Christo. Quis autem in hoc mundo regnat securus? Fac quia regnat securus: numquid regnat aeternus?
6. Illud advertite, quod proponebam, quales amatores habeat praesens vita, temporalis vita, brevis vita, foeda vita, quales habeat amatores. Fit plerumque homo propter hanc vitam nudus, mendicus. Quaeris ab eo quare? Sic respondet: ut viverem. Quid amasti, et quid amas? Quo pervenisti? Quid dicturus es male amator, perverse amator? Quid dicturus es huic amatae tuae? Dic, alloquere, blandire, si potes. Quid dicturus es? Ad istam nuditatem me perduxit pulchritudo tua. Clamat tibi: Foeda sum, et tu amas? Clamat: Dura sum, et tu amplecteris? Clamat: Volatica sum, et tu sequi conaris? Ecce respondet tibi amata tua: Non tecum stabo; et si tecum aliquantum ero, non tecum permanebo; nudare te potui, beare non potui.
7. Ergo quoniam Christiani sumus, implorato in adiutorium Domino Deo nostro adversus blanditias male amatae, amemus illius pulchritudinem vitae, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hanc enim praeparavit Deus diligentibus se 4; et ipsa vita ipse Deus est. Acclamastis, suspirastis. Amemus hanc fortiter. Donet Dominus ut amemus. Illi lacrimas pro hac, non solum adipiscenda, sed etiam diligenda fundamus. Quid monituri sumus, quid demonstraturi? Numquid Libros recitamus, ut ostendamus quam sint ista incerta, quam transitoria, quam pene nulla, quam verum sit quod scriptum est: Quae est enim vita vestra? Vapor est ad modicum apparens, deinceps exterminabitur 5. Vivebat heri, non est hodie; paulo ante videbatur, modo non est qui videbatur. Deducitur homo ad sepulcrum: redeunt tristes, cito obliviscentes. Dicitur: Quam nihil est homo, et hoc dicit ipse homo; et non corrigit se homo, ut non nihil, sed aliquid sit homo. Huius ergo amatores martyres fuerunt, et huius vitae acquisitores martyres sunt. Habent quod amaverunt, uberius habebunt in resurrectione mortuorum. Hoc ergo iter nobis magnis suis passionibus constraverunt.
8. Sanctus Laurentius archidiaconus fuit. Opes Ecclesiae de illo a persecutore quaerebantur, sicut traditur; unde tam multa passus est, quae horrent audiri. Impositus craticulae, omnibus membris adustus est, poenis atrocissimis flammarum excruciatus est; vincens tamen omnes corporis molestias magno robore caritatis, adiuvante illo qui talem fecerat. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus 6. Ut autem accenderet in iracundiam persecutorem, hoc fecit non illum volens irasci, sed suam fidem cupiens posteris commendare, et quam securus moreretur ostendere: Pergant, inquit, mecum vehicula, in quibus apportem opes ecclesiae. Missa sunt vehicula, oneravit ea pauperibus, et redire iussit, dicens: Hae sunt opes ecclesiae. Et verum est, fratres, magnae opes sunt Christianorum necessitates egentium, si intellegamus ubi debeamus servare quod habemus. Ante nos sunt egentes; ibi si servaverimus, non perdemus. Non timemus ne aliquis tollat: ille enim qui dedit servat, nec meliorem possumus invenire custodem, nec fideliorem promissorem.
9. Hoc ergo cogitantes, impigre martyres imitemur, si volumus nobis prodesse sollemnitates quas celebramus. Semper haec admonuimus, fratres, numquam cessavimus, numquam tacuimus. Vita aeterna diligenda est, praesens contemnenda est. Bene vivendum est, bonum sperandum est. Mutandus est qui malus est; mutatus instruendus est; instructus perseverare debet. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 7.
10. Sed dicunt: Multi mali multa mala. Et quid velles tu? An a malis bona? Noli quaerere uvam in spinis: prohibitus es 8. Ex abundantia cordis os loquitur 9. Si aliquid potes, si tu iam non es malus, opta malo ut sit bonus. Quid saevis in malos? Quia mali sunt, inquis. Addis te illis, saeviendo in illos. Consilium do: displicet tibi malus? non sint duo. Reprehendis, et adiungeris: auges eius numerum, quem condemnas. De malo vis vincere malum? de malitia vincere malitiam? Erunt duae malitiae, ambae vincendae. Non audis consilium Domini tui per Apostolum: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum 10? Forte ille peior est: cum et tu sis malus, duo tamen mali. Ego vellem ut vel unus esset bonus. Postremo saevit usque ad mortem. Quid et post mortem, ubi ad illum malum iam non pervenit poena, et alterius mali sola exercetur malitia? Hoc insanire est, non vindicare.
11. Quid al vobis dicam, fratres mei, quid vobis dicam? Non vobis placeant tales. Itane vero de vobis sensurus sum, quia placent vobis tales? Absit a nobis, ut sentiamus ista de vobis. Sed parum est ut tales displiceant vobis, parum est; est aliquid quod de vobis exigendum est. Ne quis dicat: Et Deus novit quia non feci, novit Deus quia non feci, et Deus novit quia nolui fieri. Ecce duas res dixisti: et non feci, et nolui fieri. Adhuc parum est. Parum est prorsus si noluisti, si non etiam prohibuisti. Habent mali iudices suos, habent potestates suas, de quibus Apostolus ait: Non enim sine causa gladium portat. Vindex est enim in ira, sed ei qui male agit. In ira vindex ei qui male agit. Quod si malum, inquit, feceris, time 11. Non enim sine causa gladium portat. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa 12.
12. Quid ergo, ait aliquis, sanctus Laurentius malum fecerat, ut a potestate occideretur? Quomodo in illo impletum est: Bonum fac, et habebis laudem ex illa 13, quando faciendo bonum tantos cruciatus meruit ex illa? Sanctus martyr Laurentius, si non haberet laudem ex illa, hodie non honoraretur, non a nobis praedicaretur, non tanto praeconio laudaretur. Habet ergo laudem ex illa, etiam nolente illa. Non enim ait Apostolus: Bonum fac, et laudabit te potestas ipsa. Bonum enim fecerunt omnes Apostoli et martyres; et non eos laudaverunt, sed interfecerunt potius potestates. Ergo si diceret: Bonum fac, et laudabit te, deciperet te. Modo autem temperavit verba, circumspexit, appendit, moderatus est, circumcidit. Discute quod audisti: Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Si enim iusta est potestas, habebis laudem ex illa, etiam ipsa laudante. Si autem iniqua est, mortuus pro fide, pro iustitia, pro veritate, habebis laudem ex illa, etiam illa saeviente. Ex illa enim habebis, non ipsa laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. Ergo bonum fac, et habebis, et securus eris.
13. Sed malus ille tanta fecit, tantos oppressit, tantos ad mendicitatem egestatemque perduxit. Habet iudices suos, habet potestates suas. Ordinata est respublica. Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt 14. Tu quare saevis? Quam potestatem accepisti, nisi quia sunt ista non publica supplicia, sed aperta latrocinia? Quid enim? Considerate in ipsis ordinibus potestatum, destinatum supplicio et damnatum, cui gladius imminet, non licere feriri, nisi ab illo qui ad hoc militat. Militat quaestionarius carnifex: ab illo percutitur damnatus. Si damnatum, iam supplicio destinatum, percutiat exceptor, nonne et damnatum occidit? et tamquam homicida damnatur. Certe quem occidit, iam damnatus erat, iam supplicio destinatus; sed inordinate ferire, homicidium est. Si homicidium est, inordinate ferire damnatum; quid est, rogo vos, velle ferire inauditum, velle ferire non iudicatum, velle ferire nulla accepta potestate hominem malum? Non enim malos defendimus, aut dicimus malos non esse malos. Reddent inde rationem qui iudicant. Quare de morte aliena tu vis reddere difficultatem rationis, qui non portas sarcinam potestatis? Liberavit te Deus, ut non sis iudex: quid tibi usurpas alienum? De te redde rationem.
14. O Domine, quomodo pupugisti corda saevientium; quando dixisti: Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat 15. Verbo gravi et acuto compuncti cordibus conscientias suas agnoverunt, et iustitiae praesenti erubuerunt; et unus post unum abscedentes, solam mulierem miseram reliquerunt 16. Sed non fuit sola rea: quia cum illa erat iudex, nondum iudicans, sed misericordiam praerogans. Dimissae sunt enim, discedentibus saevientibus, misera et misericordia. Et ait illi Dominus: Nemo te condemnavit? Respondit: Nemo, Domine. Nec ego te, inquit, damnabo: vade, deinceps iam noli peccare 17.
15. Sed tanta mihi fecit miles iste. Vellem nosse, si militares, utrum similia non faceres. Nec nos volumus talia fieri a militibus ut pauperes affligantur, nolumus; volumus et ipsos audire Evangelium. Non enim benefacere prohibet a militia, sed a malitia. Venientes enim milites ad baptismum Ioannis, dixerunt: Et quid nos faciemus? Ait illis Ioannes: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum 18. Et vere, fratres, si tales essent milites, felix esset ipsa respublica, sed si non solum miles talis esset, sed et telonearius talis esset, qualis ibi describitur. Nam dixerunt ei publicani, id est telonearii: Et nos quid faciemus? Responsum est: Nihil amplius exigatis, quam quod constitutum est vobis 19. Correctus est miles, correctus est telonearius: corrigatur et provincialis. Habes in universos directam correctionem. Quid faciemus 20 omnes? Qui habet duas tunicas, communicet cum non habente; et qui habet escas, similiter faciat 21. Volumus ut audiant milites quod praecepit Christus: audiamus et nos. Non enim Christus illis est, et nobis non est: aut Deus illorum est, et noster non est. Omnes audiamus, et concorditer in pace vivamus.
16. Oppressit me, cum essem negotiator. Tu ipsum negotium bene egisti? In ipso negotio fraudem non fecisti? In ipso negotio falsum non iurasti? Non dixisti? Per illum qui me traiecit, ipsum mare, quia tanti emi, quod non tanti emisti. Fratres, dico vobis expressius, et quantum donat Dominus, libere: Non saeviunt in malos, nisi mali. Alia est potestatis necessitas. Nam iudex plerumque cogitur exserere gladium, et ferire nollet. Quantum enim ad ipsum pertinet, volebat servare sententiam incruentam: sed perire noluit forte publicam disciplinam. Pertinuit ad eius professionem, ad eius potestatem, ad eius necessitatem. Ad te quid pertinet, nisi rogare Deum: Libera nos a malo 22? O quis dixisti: Libera nos a malo, liberet te Deus a te ipso.
17. Ad summam, fratres, quid diu tenemus? Omnes Christiani sumus: nos etiam maiorem periculi sarcinam sustinemus. Saepe de nobis dicitur: Quare it ad illam potestatem? et quid quaerit episcopus cum illa potestate? Et tamen omnes nostis quia vestrae necessitates nos cogunt venire quo nolumus: observare, ante ostium stare, intrantibus dignis et indignis exspectare, nuntiari, vix aliquando admitti, ferre humilitates, rogare, aliquando impetrare, aliquando tristes abscedere. Quis vellet haec pati, nisi cogeremur? Dimittamur, non illa patiamur, nemo nos cogat: ecce concedatur nobis, date nobis ferias huius rei. Rogamus vos, obsecramus vos, nemo nos cogat; nolumus habere rationem cum potestatibus; novit ille, quia cogimur. Et ipsas potestates sic habemus, sicut Christianos habere debemus, si Christianos in eadem potestate invenimus; et paganos, quomodo paganos habere debemus; omnibus bona volentes. Sed moneat, inquit, potestates, ut bona faciant. Vobis praesentibus monituri sumus? Scitis, si monuimus? Nescitis, sive fecerimus, sive non fecerimus. Hoc novi, quia nescitis, et temere iudicatis. Tamen, fratres mei, obsecro vos, de potestatibus potest mihi dici: Moneret illum et bona faceret. Et respondeo ego: Monui, sed non me audivit; et ibi monui, ubi tu non audisti. Populum quis monet in parte? Vel potuimus unum hominem in parte admonere, et dicere: Sic age, vel sic age, ubi alius nullus esset. Quis ducat populum in partem et nullo sciente moneat populum?
18. Ista necessitas nos cogit talia vobis loqui, ne malam rationem reddamus Deo de vobis; ne diceret nobis: Tu moneres, tu dares, ego exigerem 23. Avertite ergo vos, ergo omnino avertite vos ab istis cruentis factis. Non ad vos pertineat, cum talia videtis et auditis, nisi misereri. Sed malus mortuus est! Bis dolendus est, quia bis mortuus: et temporaliter, et in aeternum. Nam si bonus mortuus esset, affectu humano doleremus, quia deseruit nos, quia volebamus eum nobiscum vivere. Mali plus dolendi sunt, quia post hanc vitam a poenis aeternis excipiuntur. Dolere ergo ad vos pertineat, fratres mei, dolere ad vos pertineat, non saevire.
19. Sed parum est, ut dixi, parum est ut non faciatis, parum est ut doleatis, nisi etiam ea quae ad populi non pertinent potestatem pro viribus vestris prohibeatis. Non dico, fratres, quia potest aliquis vestrum exire et populum prohibere: hoc nec nos possumus; sed unusquisque in domo sua filium suum, servum suum, amicum suum, vicinum suum, clientem suum, minorem suum, agite cum illis, ut ista non faciant. Quibus potestis, suadete; et aliis severitatem adhibete, in quos potestatem habetis. Unum scio, quod omnes mecum sciunt, in hac civitate multas invenire domos, in quibus non sit vel unus paganus; nullam domum inveniri, ubi non sint Christiani. Et si discutiatur diligenter, nulla domus invenitur, ubi non plures Christiani sint quam pagani. Verum est, consentitis. Videtis ergo quia mala non fierent, si Christiani noluissent. Non est quod respondeatur. Occulta mala possunt fieri, publica non possunt, prohibentibus et nolentibus Christianis; quia unusquisque teneret servum suum, unusquisque teneret filium suum: adolescentem domaret severitas patris, severitas patrui, severitas magistri, severitas boni vicini, severitas correctionis maioris, corporis ipsius. Haec si sic agerentur, non multum nos mala contristarent.
20. Fratres mei, iram Dei timeo: Deus non timet turbas. Quam cito dicitur: Quod populus fecerit, fecit: quis est qui vindicet in populum? Itane, quis est? Nec Deus? Timuit enim Deus universum mundum, quando fecit diluvium? Timuit tot civitates Sodomae et Gomorrhae, quando caelesti igne delevit? Nolo iam dicere de praesentibus malis, quanta et ubi facta sunt, et quae secuta sunt nolo commemorare, ne videar insultare. Numquid in ira sua seiunxit Deus eos qui faciebant ab eis qui non faciebant? Sed iunxit eos qui faciebant cum eis qui non prohibebant.
21. Explicemus ergo aliquando sermonem. Fratres mei, hortamur vos, obsecramus vos per Dominum et eius mansuetudinem, ut mansuete vivatis, pacifice vivatis 24; potestates facere quod ad illas pertinet, unde Deo et maioribus suis redditurae sunt rationem, pacifice permittatis; quotiescumque petendum est, honorifice et pacate petatis; cum his qui mala faciunt, et infeliciter atque inordinate saeviunt, non vos misceatis; non talibus factis vel spectandis interesse cupiatis; sed quantum potestis, quisque in domo sua et in vicinia sua, cum eo cum quo habet alicuius necessitudinis et caritatis vinculum, moneatis, suadeatis, doceatis, corripiatis; comminationibus etiam quibuslibet a tantis malis coerceatis: ut aliquando Deus misereatur, et finem det humanis malis, et non secundum peccata nostra faciat nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuat nobis 25, sed quantum distat Oriens ab Occidente, longe faciat a nobis peccata nostra; et propter honorem nominis sui liberet nos 26, et propitius sit peccatis nostris, ne forte dicant gentes: Ubi est Deus eorum? 27
POST TRACTATUM
22. Fratres, propter eos qui confugiunt ad munimentum matris Ecclesiae, propter ipsum omnium commune refugium, nolite pigri et segnes esse frequentare matrem vestram et non recedere de Ecclesia; sollicita est enim, ne quid indisciplinata multitudo audeat. Ceterum, quantum attinet ad illas potestates, quoniam et leges sunt in nomine Dei a Christianis Imperatoribus promulgatae, quae satis abundeque muniant Ecclesiam, et ipsi tale videntur ut non audeant facere contra matrem suam, unde et apud homines culpentur et apud Deum habeant iudicium, absit hoc ab eis; nec credimus de illis, nec sic videmus. Sed ne quid indisciplinata audeat multitudo, debetis frequentare matrem vestram, quia sicut dixi, non unius aut duorum hominum hoc est, sed commune refugium. Et qui non habet causam, timeat ne habeat. Dico Caritati vestrae: Ad Ecclesiam et iniqui fugiunt a facie iuste viventium, et iuste viventes fugiunt a facie iniquorum, et aliquando ipsi iniqui fugiunt a facie iniquorum. Tria sunt genera fugientium. Boni a bonis non fugiunt, soli iusti iustos non fugiunt; sed aut iniusti fugiunt iustos, aut iusti fugiunt iniustos, aut iniusti iniustos. Sed si voluerimus discernere, ut tollantur de Ecclesia qui male faciunt, non erit ubi se abscondant qui bene faciunt; si voluerimus permittere ut hinc tollantur nocentes, non erit quo fugiant innocentes. Melius est ergo ut et nocentes in Ecclesia muniantur, quam innocentes de Ecclesia rapiantur. Tenete ista: ut, sicut dixi, frequentia vestra, non saevitia, timeatur.