SERMO 301/A

IN SOLLEMNITATE SS. MACHABAEORUM

[HABITUS IN BULLA REGIA]

Evangelium quasi speculum, neminem palpat. Melius in Evangelio Christus absens loquitur, quam si praesens taceret.

1. Evangelium et verbum Dei vivum, medullas animae penetrans, et cardinem cordis inquirens, salubriter profertur omnibus nobis, nec quemquam palpat, si se homo non palpet. Ecce propositum est nobis velut speculum, in quo nos omnes aspiciamus, et, si quid de facie nostra forsitan maculosum occurrent aspectibus nostris, cura sollicita detergamus, ne rursus inspecto speculo erubescamus. Turba enim Dominum sequebatur, sicut Evangelium cum legeretur audivimus, et conversus locutus est ad eos qui eum sequebantur. Nam, si ea, quae dixit, solis illis duodecim Apostolis loqueretur, poterat unusquisque nostrum dicere: Illis dixit, non nobis. Aliud videtur pertinere ad pastores, aliud ad greges. Sequentibus turbis dixit: ergo et nobis omnibus et vobis omnibus dixit. Non, quia tunc nondum eramus, ideo nobis non esse dictum putare debemus; in illum enim et nos credimus, quem illi viderunt; illum nos fide tenemus, quem illi oculis conspexerunt. Neque enim oculis carnalibus videre Christum, magnum fuit; si hoc magnum fuisset, Iudaeorum gens prima salutem invenisset. Certe enim et illi viderunt, et tamen contempserunt, et tamen visum et contemptum insuper occiderunt; nos autem certe non vidimus, et tamen credimus, et tamen, quem oculis non conspeximus, corde suscepimus. Unde dixit cuidam suo, qui tunc erat inter duodecim: Quia vidisti, credidisti: Beati qui non vident, et credunt 1. Si enim modo praesens esset in carne Dominus et Salvator noster Iesus Christus, et stans taceret, quid nobis prodesset? Si autem loquendo profuit, et modo loquitur, cum Evangelium recitatur. Verumtamen et praesentia sua multa praestat, ut Deus. Ubi autem non est Deus, aut quando absens est Deus? Tu noli esse absens a Deo, et tecum est Deus; maxime quia ipse promisit, et promissum eius conscriptum quodam modo chirographum detinemus: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 2. Sed nos praevidebat, nobis promittebat.

Omnes christiani discipuli Christi sunt. christiana simplicitas. Magna dimisit, qui omnes vicerit cupiditates.

2. Redeamus ergo, et audiamus quid dixit, et sicut dixi inspiciamus nos, et quidquid nobis deesse invenerimus, ad formam pulchritudinis, quae placet oculis eius, tota diligentia excolamus. Et, quia nos non sufficimus, illum in adiutorium invocemus. Reformet qui formavit, recreet qui creavit, ut perfectos recondat qui condidit. Hoc ergo dixit: Quis est homo, qui vult turrem aedificare, et non sedens primum computat si habet sumptus unde perficiat? Ne forte incipiat aedificare, et non impleat, et transeuntes homines dicant: Ecce homo, qui coepit aedificare, et non potuit perficere. Aut quis est iterum rex, qui vadit gerere contra alium regem bellum, et non prius considerat, utrum sit idoneus cum decem milibus occurrere illi, qui habet viginti milia? Alioquin, cum adhuc ille longe est, mittit legatos quaerens pacem. Et ad istas duas similitudines conclusit ita: Sic, qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest esse meus discipulus 3. Si soli illi discipuli vocarentur, nobis non esset dictum; quia vero, sicut Scriptura testatur, omnes Christiani discipuli Christi sunt - Unus est enim, inquit, vester magister Christus 4 - ille solus Christi se neget esse discipulum, qui Christum negat magistrum. Neque enim, quia de superiore isto loco loquimur vobis, ideo magistri vestri sumus: ille est enim omnium magister, cuius cathedra est super omnes caelos; sub illo in unam scholam convenimus, et vos et nos condiscipuli sumus; sed monemus vos, quomodo solent maiores scholae. Turris et sumptus, fides et patientia; turris fides, patientia sumptus sunt. Si quis impatiens fuerit ad toleranda mala mundi huius, defecit sumptibus. Rex malus cum viginti millibus diabolus est, rex cum decem millibus Christianus est. Simplum contra duplum, veritas contra falsitatem, quia simplicitas contra duplicitatem. Esto simplici corde: noli esse hypocrita, aliud ostentans, aliud tegens; et vincis eum duplicem, qui transfigurat se velut angelum lucis 5. Unde isti, ubi illi sumptus? Ubi perfecta illa simplicitas, et omnino stabilis, atque inconcussissime perseverans? In eo, quod sequitur, quod durum videtur. Hoc est quod dixi, quia sermo Dei neminem palpat. Sic, inquit, qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest esse meus discipulus. Multi hoc fecerunt, et se ipsos examinaverunt, antequam tempus persecutionis urgeret, et renuntiaverunt omnibus quae sunt mundi, et secuti sunt Christum. Inde fuerunt Apostoli, qui dixerunt: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te 6. Nec ipsi magnum aliquid dimiserunt, quia omnes pauperes fuerunt; sed magnas prorsus dimisisse iudicantur facultates, qui vicerint omnes cupiditates.

Non omnia bona faciunt bonos.

3. Denique discipuli tunc dixerunt hoc Domino, quando dives ille tristis abscessit, qui consilium vitae aeternae, sicut petierat, a magistro veracissimo audivit. Ipse enim venit ad Dominum dives quidam adulescens, et ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? 7 Credo inter delicias affluentissimas divitiarum suarum pungebatur stimulo futurae mortis, et contabescebat; et quia nihil eorum quae possidebat ad inferos secum portare poterat sciebat, et inter magnas carnis copias inops anima gemebat. Dicebat, ut existimandum est, apud semetipsum, circumfusus affluentia divitiarum suarum: Bona sunt, pulchra sunt, deliciosa sunt, dulcia sunt; sed una hora illa novissima quando venerit, cuncta relinquenda sunt. Nihil eorum hinc auferendum est. Restat vita et sola conscientia; restat post corpus animae vita et sola conscientia. Quae si erit non iam vita, sed mors altera, peiorque dicenda est: nihil enim peius illa morte, ubi mors non moritur. Hoc ille quia inter suas delicias cogitabat, habens tanta bona venit ad Dominum. Dicebat enim sibi: Post ista tanta bona si habuero et vitam aeternam, quid me felicius? Unde ergo sollicitus erat interrogavit, et ait: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Respondit ei Dominus primo: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus 8. Hoc est dicere: Non te facit beatum, nisi unus Deus. Quae habent divites, bona sunt enim: sed illa bona non faciunt bonos. Nam, si illa bona fecissent bonos, tanto esset quisque melior, quanto esset his abundantior. Cum vero videamus, multos quanto copiosiores, tanto peiores, sine dubio alia sunt quaerenda bona, quae faciunt bonos. Ipsa enim sunt, quae non possunt haberi a malis: iustitia, pietas, temperantia, religio, caritas, Dei cultus, ipse postremo Deus. Ad illum bonum concurrere debemus: illum, nisi his contemptis, non assequemur.

Totum mundum dimisit, qui sibi nihil dimisit. Multi hoc fecerunt, etiam senatores et clarissimae feminae.

4. Ego vos palpem, quando Evangelium nec vos nec nos palpat? Exhortor ergo caritatem vestram, fratres, sicut dicit Apostolus: Tempus breve est. Reliquum est, inquit, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui flent tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui emunt tamquam non ementes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utentes 9. Dimiserunt ergo Apostoli tunc ea quae habebant, et ideo e Petrus dixit: Ecce nos dimisimus omnia. Quid dimisisti, Petre? Unam naviculam, et unum rete? Responderet mihi: Totum mundum dimisi, qui mihi nihil dimisi. Omnium paupertas, id est, omnium pauper parvas habet facultates, sed magnas habet cupiditates. Non attendit Deus quid habeat, sed quid velit; voluntas iudicatur, quae ab illo qui non videtur invisibiliter perscrutatur. Ergo omnia dimiserunt, et prorsus totum mundum dimiserunt, quia quidquid sperabant in hoc mundo amputaverunt, et eum a quo factus est mundus secuti sunt, eius promissis crediderunt; et postea multi hoc fecerunt. Et mirum est, fratres mei, qui hoc fecit? Ipsi hoc fecerunt, qui Dominum occiderunt. Ibi in Ierusalem, cum Dominus ascendisset in caelum, et post decem dies misso Spiritu Sancto impleret promissum, impleti Spiritu Sancto discipuli linguis omnium gentium locuti sunt 10. Tunc audientes multi Iudaei, qui erant in Ierosolymis, et expavescentes donum gratiae Salvatoris, cum mirarentur, et stupentes ambigerent inter se unde illud esset, acceperunt responsum ab Apostolis, quod ille hoc praestiterit Spiritu suo, quem ipsi occiderunt, et consilium salutis quaesierunt. Desperaverant enim, et non arbitrabantur posse sibi donari tantum scelus, qui Dominum universae creaturae occiderunt; et acceperunt consolationem ab Apostolis. Promissa venia, promissa impunitate crediderunt; et omnia quae habebant vendentes, pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt 11, quanto plus territi, tanto magis boni. Maior timor extorsit delicias. Fecerunt hoc illi, qui Dominum occiderunt; fecerunt postea multi, et faciunt multi. Novimus, exempla conspicimus, in multis consolamur, in multis delectamur, quia verbum Dei non vacat in eis qui fideliter audiunt. Sed aliqui non fecerunt, et veniente persecutione probati sunt, quia utebantur mundo tamquam non utentes. Non plebei solum, non quicumque opifices, non pauperes, non egeni, non mediocres, sed multi etiam magni divites, senatores, clarissimae etiam feminae veniente persecutione omnibus suis renuntiaverunt, ut turrem perficerent, et simplicitate fortitudinis atque pietatis duplicem ac fallacem diabolum vincerent.

Teneri malum est, non tenere. Christum negat, qui facit contra veritatem. Peior sibi inimicus est, qui cor suum perdit.

5. Exhortans ergo ad martyrium Dominus Christus omnibus dixit: Sic, qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest esse meus discipulus 12. Interrogo ergo te, o anima christiana. Si tibi dicam, quod dictum est diviti: Vade, vende et tu omnia tua, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere 13 Christum, forte et tu tristis abscedes? Sic enim et ille iuvenis tristis abscessit: tamen ista verba non potest nisi audire Christianus. Numquid, quando lectum est Evangelium, potuisti tibi contra salutem tuam aures claudere? Audisti: Qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus esse discipulus. Cogita apud te ipsum: fidelis factus es, baptizatus es, credidisti, facultates tuas non dimisisti. Sed fidem tuam interrogo: quomodo credidisti? Ecce venit periculum fidei; dicitur tibi: Si persistis, tollo quod habes. Animum tuum interrogo. Si dicis in animo tuo: Tollat quod habeo, fidem non dimitto; et tenes, et renuntiasti. Quia tenes, non teneris. Non est enim malum tenere: teneri est malum. Sed deest persecutio, et non est quomodo probes quod Domino promisisti. Negotia quotidiana probant homines. Quid si enim aliquando nescio quis te ad falsum testimonium vocet, et sit potens qui possit timeri pro tempore, et, si fuerit comminatus, pro tempore possit nocere, et persuadeat tibi dicere falsum testimonium? Non tibi dicit: Nega Christum; ad hoc te enim tu praeparabas. Alio modo subrepsit duplex ille, ad quod non meditabaris, quod tibi non proponebas. Dic, inquit, falsum testimonium: Si non dixeris, faciam hoc et illud. Minatur proscriptionem, minatur mortem. Ibi te proba, ibi te adtende. Dicis falsum testimonium? Dimisisti Christum, quia ipse dixit: Ego sum veritas 14. Falsum testimonium dixisti, contra veritatem fecisti: ergo Christum dimisisti. Et quid tibi ille facturus erat minando proscriptionem, inopem redditurum? Quid tibi deesset, cum quo Deus esset? Sed plus minabatur. Quid est ipsum plus? Occisurum te minabatur carnem. Numquid animam? Quid ille minatur attendis: quid tu facias non attendis? Ille carnem occidere comminatur: Os autem quod mentitur occidit animam 15. Duo estis, inimicus et tu; tamen et ille homo, et tu: ambo corruptibiles secundum carnem, ambo immortales secundum animam, ambo pro tempore transituri, et in hac terra hospites et peregrini. Minatur ille mortem, nesciens utrum ante moriatur, quam impleat quod minatur; sed tamen puta quia et quod minatur impleat; discutio vos, videamus quis sit tibi peior inimicus, utrum ille, an tu. Profert ille machaeram ad occidendam carnem tuam; profers tu falsam linguam ad trucidandam animam tuam. Quis gravius percussit? Quis peius occidit? Quis interius penetravit? Ille usque ad ossa, ille usque ad viscera; tu usque ad cor. Nihil tibi integrum dimisisti, quando cor tuum perdidisti: Os quod mentitur occidit, dixit, non carnem, sed animam.

Non promissa sua, sed se Deus praeparat nobis.

6. Talia sunt quotidiana temptamenta hominum. Quando ventum fuerit ad iniquitatem, ut aut facias iniquitatem, aut patiaris ea quae voluerit Deus pati pro tempore, ibi iam attende duplicem illum, ibi iam attende sumptus turris illius. Sed cogitando deficis: invoca eum qui iussit. Adiuvet iussa sua in te, et reddet tibi promissa sua ex se. Quid enim nobis promittit Deus? Fratres mei, quid dicam, ut desideremus illud? Quid dicam? aurum est? argentum est? praedia sunt? honores sunt? quidquid novimus in terra est? Vile est. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 16. Breviter dico, non promissa sua, sed se. Maior est omnibus, qui fecit omnia; pulchrior est omnibus, qui formavit omnia: potentior est omnibus, qui virtutem dedit omnibus. Quidquid ergo amamus in terra, in comparatione Dei nihil est. Parum est: Nihil est quod amamus; et nos ipsi nihil sumus. Ipse amator, in comparatione rei quae amanda est, vilescere sibi debet. Ipsa est illa caritas quae iubetur ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente 17. Sed adiunxit et ait: Diliges proximum tuum, tamquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 18; ut, cum tu dilexeris Dominum, scias quia tunc te diligis, si diligis Dominum. Si vero Deum non diligis, nec te ipsum diligis. Cum ergo te didiceris diligere diligendo Deum, rape proximum ad Deum, ut simul fruaris bono, et tanto bono, quod Deus est.

Certamen Macchabaeorum deliciis theatrorum opponitur. Bullae mimi et meretrices habentur, Ippone iam pene defecerunt. Episcopus, dispensator verbi et sacramenti. Christiani theatra ne intrent.

7. Modo spectavimus magnum certamen septem fratrum et matris illorum. Quale certamen, fratres mei, si noverunt mentes nostrae spectare! Comparate huic sancto spectaculo voluptates et delicias theatrorum. Ibi oculi inquinantur, hic corda mundantur; hic laudabilis est spectator, si fuerit imitator; ibi autem et spectator turpis est, et imitator infamis. Denique amo martyres, specto martyres: quando leguntur passiones martyrum, specto. Dic mihi: Talis sis, et laudasti. Tu specta mimum, specta pantomimum; dicam tibi: Talis sis, et noli irasci. Si autem dico tibi: Talis sis, et irasceris, faciunt te reum non verba mea, sed iracundia tua. Irascendo iudicas de te ipso: ecce quod amas, quod esse formidas. Opportune de spectaculo sanctorum Machabaeorum, quorum victoriae memoriam hodie celebramus, de spectaculis theatricis admonenda visa est mihi Caritas vestra. O fratres Bullenses, circumquaque prope in omnibus civitatibus vicinis vestris lascivia impietatis obmutuit. Non erubescitis, quia apud vos solos remansit turpitudo venalis? An delectat vos, inter frumentum, vinum, oleum, animalia, pecora et quaecumque in Romanis vel nundinis venumdantur, etiam turpitudinem emere et vendere? Et fortassis ad talia commercia huc veniant peregrini, et dicitur: Quid quaeris? mimos, meretrices? Bullae habes. Gloriam putatis? Nescio an sit maior infamia. Omnino, fratres mei, ex dolore dico, vicinitas aliarum civitatum condemnat vos in conspectu hominum et in iudicio Dei. Quisquis vult malum imitari, vos proponit. Ad Hipponem nostram, ubi iam talia pene defecerunt, turpes istae personae de vestra civitate ducuntur. Sed forte dicitis: Nos Carthagini similes sumus. Quomodo apud Carthaginem est plebs sancta et religiosa, sic tanta turba est in magna civitate, ut se excusent omnes de aliis. Pagani faciunt, Iudaei faciunt, potest dici Carthagine; hic, quicumque faciunt, Christiani faciunt. Cum magno dolore vobis haec dicimus: Utinam aliquando vestra correctione vulnus cordis nostri sanetur! Dicimus Caritati vestrae: Novimus in nomine Dei civitatem et vestram, et vicinas vobis, quanta est hic multitudo, quantus populus; potestis nisi noti omnes ei, qui vobis dispensator est constitutus verbi et sacramenti? Quis excusat ab hac turpitudine? Ecce ludi sunt: non eant Christiani, et videamus si non tanta erit solitudo, ut sibi erubescat ipsa turpitudo. Videamus si non ipsae personae turpes aut ad Dominum convertentur, et liberabuntur, aut, si in sua turpitudine permanebunt, de ista civitate migrabunt. Hoc vobis praestate vos, Christiani: theatra nolite intrare.

Catechumeni a fidelibus distincti.

8. Sed paucos vos video. Ecce veniet dies passionis Christi, ecce veniet Pascha, et ista spatia multitudinem vestram non capient. Ergo ipsi haec loca implebunt, qui modo theatra implestis? Vel comparate loca, et contundite pectora. Dicitis fortasse: Bene vos ab istis abstinetis, qui clerici estis, qui episcopi estis, non autem nos laici. Itane vero haec vox iusta vobis videtur? Quid enim sumus os, i peritis vos? Aliud est, quod sumus propter nos; aliud, quod sumus propter vos. Christiani sumus propter nos, clerici et episcopi non nisi propter vos. Apostolus non clericis, non episcopis et presbyteris loquebatur, quando dicebat: Vos autem estis membra Christi 19. Plebibus dicebat, fidelibus dicebat, Christianis dicebat: Vos autem estis membra Christi. Attendite in quo corpore membra sitis, attendite sub quo capite in una corporis compage vivatis; videte unum Spiritum, quem ab illo accepistis. Ipsa replico verba Apostoli: Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? 20 Et Christiani nostri non solum diligunt, sed etiam instituunt meretrices? Non solum diligunt eas, quae erant, sed instituunt eas, quae non erant; quasi non et ipsae animas habeant, quasi non et pro ipsis effusus sit sanguis Christi, quasi non dictum sit: Meretrices et publicani praecedunt vos in regnum caelorum 21. Cum ergo debeamus ipsas lucrari, cum illis perire eligitur. Et hoc a Christianis fit; nolo dicere: et a fidelibus. Catechumenus forte contemnit se. Catechumenus, inquit, sum. Catechumenus es? Catechumenus. Alia frons tua accepit Christi signum, et aliam tollis ad theatrum? Ire vis? Muta frontem, et vade. Ergo frontem, quam non potes mutare, noli perdere. Nomen Dei super te invocatur, Christus super te invocatur, Deus super te invocatur, signum crucis Christi tibi in fronte depingitur atque figitur. Omnes exhortor, omnes alloquor; videbitis quam honestiores eritis in nomine Domini nostri Iesu Christi.

Vicinae civitatis Coloniae Simittû exemplum imitandum. Laudes auditorum Aug. onerant, non honorant.

9. Audeo dicere: Vicinam civitatem vestram imitamini, vicinam civitatem Simittû imitamini. Nihil aliud vobis dico. Apertius vobis dico in nomine Domini Iesu Christi; nemo ibi intrat in theatrum, nullus ibi turpis remansit. Legatus ibi voluit agere huiusmodi turpitudines; nullus principalis, nullus plebeius intravit, nullus Iudaeus intravit. Ipsi honesti non sunt? Illa civitas non est? Illa colonia non est, tanto honestior, quanto istis rebus inanior? Haec vobis non diceremus, si bona de vobis audiremus; si autem tacuerimus, timeo ne pariter iudicemur. Voluit ergo Deus, fratres mei, ut transirem hac. Frater meus tenuit me, iussit, rogavit, compulit, ut verbum vobis facerem. Unde facerem, nisi unde plus timeo? Unde facerem, nisi unde plus doleo? Nescitis me et nos omnes gravissimam rationem reddituros Deo de laudibus vestris? Putatis quod istae laudes honorent nos? Onerant, non honorant. Valde gravis de illis laudibus ratio redditur; valde timeo, ne dicat nobis Christus in iudicio suo: Mali servi, laudes populi mei libenter accipiebatis, et mortem ipsorum eis tacebatis. Praestabit autem Dominus Deus noster, ut de cetero bona de vobis audiamus, et in illius miseratione consolemur de vestra correctione: tanto enim erit maius gaudium, quanto magna modo tristitia.