IN SOLEMNITATE MARTYRUM MACHABAEORUM
1. Istum diem nobis solemnem gloria Machabaeorum fecit: quorum mirabiles passiones, cum legerentur, non solum audivimus, sed etiam vidimus et spectavimus. Olim ista gesta sunt, ante incarnationem, ante passionem Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi. In primo populo illo exstiterunt, in quo Prophetae exstiterunt, qui haec praesentia praedixerunt. Nec quisquam arbitretur, antequam esset populus Christianus, nullum fuisse populum Deo. Imo vero, ut sic loquar, quemadmodum se veritas habet, non nominum consuetudo, christianus etiam ille tunc populus fuit. Neque enim post passionem suam coepit habere populum Christus: sed illius populus erat ex Abraham genitus, cui perhibens testimonium ipse Dominus ait: Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est 1. Ergo ex Abraham natus est ille populus, qui servivit in Aegypto, et qui manu potenti per Moysen famulum Dei de domo servitutis liberatus, per mare Rubrum fluctibus descendentibus ductus, in eremo exercitatus, legi subditus, in regno collocatur. Unde, sicut dixi, exstiterunt Prophetae, inde isti martyres floruerunt. Nondum quidem erat mortuus Christus: sed martyres eos fecit moriturus Christus.
2. Hoc ergo in primis commendandum est caritati vestrae, ne, cum illos martyres admiramini, putetis non fuisse christianos. Christiani fuerunt: sed nomen Christianorum postea divulgatum factis antecesserunt. Sed videlicet quasi non eis erat confessio Christi, a rege impio et persecutore non cogebantur negare Christum, quod postea martyres, cum cogerentur, ne facerent, similem gloriam consecuti sunt. Posteriores enim persecutores populi christiani, ad negandum nomen Christi compellebant eos quos persequebantur: illi in Christi nomine perseverantissime consistentes, patiebantur talia, qualia illos perpessos esse, cum legerentur, audivimus. Istis ergo martyribus recentioribus, quorum millibus terra purpurata est, imperabatur et dicebatur a persecutoribus, Negate Christum. Quod non facientes, patiebantur talia, qualia et isti perpessi sunt. Istis vero dicebatur, Negate legem Moysi. Non faciebant: patiebantur pro lege Moysi. Isti pro nomine Christi, illi pro lege Moysi.
3. Existit aliquis Iudaeus, et dicit nobis: Quomodo istos nostros, vestros martyres computatis? Qua imprudentia eorum memoriam celebratis? Legite confessiones eorum: attendite si confessi sunt Christum. Cui respondemus: Vere quia unus es ex eis qui in Christum non crediderunt, et fracti de oliva, oleastro succedente, foris aridi remanserunt 2; quid dicturus es unus ex perfidis? Non confitebantur illi aperte Christum, quia adhuc velabatur Christi mysterium. Testamentum enim vetus velatio est novi Testamenti, et Testamentum novum revelatio est veteris Testamenti. Vide ergo de infidelibus Iudaeis patribus tuis, sed in malo fratribus tuis, vide quid de talibus dicat apostolus Paulus. Usque nunc quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est. Idipsum autem velamen in lectione veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur. Cum transieris, inquit, ad Christum, auferetur velamen 3. Velamen, inquit, in lectione veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur: non lectio veteris Testamenti, sed velamen quod ibi positum est. Lectio denique veteris Testamenti non evacuatur, sed impletur ab illo qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere 4. Velamen ergo evacuatur, ut quod obscurum erat intellegatur. Hoc utique clausum erat, quia nondum clavis crucis accesserat.
4. Intuere denique Domini passionem, pone tibi ante oculos in ligno pendentem, et tamquam leonem, cum voluit, recumbentem, atque ut occideret mortem, non necessitate, sed potestate morientem. Idipsum attende: vide quemadmodum in cruce dixit: Sitio 5. Et cum Iudaei nescientes quid per eos ageretur, quid de nescientium manibus impleretur, spongiam cum aceto ligarent cum arundine, et ei sorbendam darent; ille hausto aceto respondit: Perfectum est. Et inclinato capite tradidit spiritum 6. Quis ita proficiscitur, ut ille defunctus est? Quanta veritate, quanta potestate, quam ille qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me; sed ipse eam pono a me, et iterum sumo eam 7. Agnoscit regnum viventis, qui digne cogitaverit potestatem morientis. Hoc autem dixerat per prophetam ipsis Iudaeis: Ego dormivi 8. Tamquam diceret: Quid vos de mea morte iactatis? quid, quasi me viceritis, inaniter gloriamini? Ego dormivi. Ego dormivi, quia volui; non quia saevistis. Ego implevi quod volui: vos in scelere remansistis. Accepto ergo aceto et hausto, dixit: Perfectum est 9. Quid perfectum est? Quod de me scriptum est. Quid de illo scriptum est? Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto 10. Circumspiciens ergo cuncta quae gesta fuerant in passione eius; iam illi ante crucem caput agitaverant, iam fel dederant, iam ossa pendentis et extenti numeraverant, iam vestimenta divisa erant, iam super tunicam indivisibilem sortem miserant: circumspectis et quodam modo computatis omnibus quae de ipsius passione Prophetae praedixerant, restabat nescio quid, quod minus erat: Et in siti mea potaverunt me aceto. Ut hoc quod modicum remanserat adderetur, dixit: Sitio. Accepto quod minus erat, respondit: Perfectum est. Quo dicto, inclinato capite tradidit spiritum 11. Tunc terrae fundamenta concussa sunt, tunc disruptis petris inferorum secreta patuerunt, tunc sepulcra mortuos reddiderunt; et ut dicam propter quod totum diximus, quia iam tempus erat ut in mysterio crucis omnia quae in veteri Testamento velabantur, revelarentur, velum templi conscissum est 12.
5. Coepit ergo ex illo Christus post resurrectionem apertissime praedicari. Coeperunt in eo quae praedicta erant prophetica manifestissime impleri; coeperunt eum martyres constantissime confiteri. Ipsum martyres in manifesto confessi sunt, quem tunc Machabaei in occulto confessi sunt: mortui sunt isti pro Christo in Evangelio revelato; mortui sunt illi pro Christi nomine in lege velato. Christus habet utrosque, Christus pugnantes adiuvit utrosque, Christus coronavit utrosque. Christus habet in ministerio suo utrosque, tamquam quidam potentissimus incedens cum agmine obsequentium, aliis praecedentibus, aliis sequentibus. Ipsum ergo potius intuere in carnis vehiculo praesidentem: et qui praecedunt, illi obsequuntur; et qui sequuntur, illi devoti sunt. Nam ut noveris, aperteque noveris quia pro lege Moysi morientes, pro Christo sunt mortui; audi ipsum Christum, o Iudaee, audi; et aperiatur tandem cor tuum, velum tollatur ab oculis tuis. Si crederetis Moysi, crederetis et mihi 13. Hoc audi, hoc accipe, si potes. Si a me velamen ablatum est, vide. Si crederetis, inquit: Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit 14. Si de Christo Moyses scripsit; qui pro lege Moysi veraciter mortuus est, pro Christo animam posuit. De me, inquit, ille scripsit. Cui servierunt linguae confitentium, ei servivit calamus vera scribentium. Vos calamum Moysi quomodo intellegere poteritis, qui in calamo acetum ligastis? Utinam aliquando vinum eius bibatis, cui adhuc blasphemando acetum propinatis.
6. Machabaei ergo martyres Christi sunt. Ideo non incongrue, neque importune, imo convenientissime dies eorum et solemnitas eorum a Christianis potius celebratur. Quid tale Iudaei celebrare noverunt? Sanctorum Machabaeorum basilica esse in Antiochia praedicatur: in illa scilicet civitate, quae regis ipsius persecutoris nomine vocatur. Antiochum quippe regem persecutorem impium pertulerunt, et memoria martyrii eorum in Antiochia celebratur; ut simul sonet et nomen persecutoris, et memoria coronatoris. Haec basilica a Christianis tenetur, a Christianis aedificata est. Eorum ergo memoriam celebrandam nos habemus, nos tenemus: apud nos passiones eorum millia per orbem terrarum sanctorum martyrum imitata sunt. Nemo ergo dubitet, fratres mei, imitari Machabaeos; ne cum imitatur Machabaeos, putet se non imitari christianos. Prorsus imitationis affectus ferveat in cordibus nostris. Discant viri mori pro veritate. Discant feminae, de matris illius tanta patientia, ineffabili virtute; quae noverat servare filios suos. Habere noverat, quae perdere non timebat. Isti in se singuli sentiendo, illa videndo in omnibus passa est. Facta mater septem Martyrum, septies martyr: a filiis non separata spectando, et filiis addita moriendo. Videbat omnes, amabat omnes. Ferebat in oculis, quod in carne omnes; nec solum non terrebatur, sed etiam exhortabatur.
7. Hanc Antiochus persecutor velut matrem de caeteris matribus computavit. Persuade, inquit, filio tuo, ne pereat. Et illa: Plane filio meo vitam persuadebo, ad mortem cohortando: tu mortem vis persuadere, parcendo. Qualis autem allocutio, quam pia, quam materna, quam inter spiritales et carnales in ambiguo suspensa! Fili, miserere mei. Fili, inquit, miserere mei, quae te novem mensibus in utero portavi, cui lac triennio dedi, atque ad hanc aetatem perduxi: miserere mei 15. Omnes exspectabant verba consequentia: Consenti Antiocho, noli deserere matrem tuam. Illa e contra: Consenti Deo, noli deserere fratres tuos. Si me quasi deseris, tunc me non deseris. Ibi te habebo, ubi ne perdam ulterius non timebo. Ibi te mihi servabit Christus, unde non tollet Antiochus. Deum timuit, matrem audivit, regi respondit, fratribus adhaesit, matrem traxit.