SERMO 299/F

IN NATALE SANCTORUM MARTYRUM SCILITANORUM

Martyres, graecum nomen est.

1. De martyribus Christi, hoc est de testibus Christi, qui non sunt confusi confiteri nomen eius coram hominibus, dies huius sollemnitatis, hortatur. Qui eis dixit: Nolite cogitare quid loquamini, spiritus enim Sanctus docebit vos quid oporteat loqui 1 det nobis ut loquamur ad vos quod expedit vobis. "Martyres", graecum nomen est, latine "testes" dicuntur. Martyres ergo sancti, testes non falsi sed veri, esse aliam vitam huic vitae praeponendam sanguine suo testimonium perhibuerunt, quia istam transeuntem fortiter contempserunt. Confessiones martyrum quorum hodie sollemnitas celebratur, cum recitarentur, audistis. Quae in illis ardebat constantia, quod desiderium regni caelorum apparebat in igne verborum ubi erant quando audiebantur, cui haerebant de quo forte quod dicerent hauriebant, quia omnia, non possumus, vel aliquid recolamus.

Negare Christum, falsum testimonium est.

2. Recordamini, carissimi, quemadmodum, cum iudex qui audiebat appellaret eorum confessionem "vanitatis persuasionem", respondit unus illorum: Vanitatis persuasio est homicidium facere, falsum testimonium dicere 2. Quid in his duobus intellegenda est persuasio vanitatis? <Malum> utique. Numquid enim <non> erant mala quae vanitas persuasit? Non frustra ille tamen cui praedictum erat ut non cogitaret quid loqueretur quia hoc a Spiritu Sancto ad horam fuerat accepturus, non sine causa dixit haec duo. Inde enim agebatur. Ipsa causa in medio versabatur. Vanitatis, inquit, persuasio est homicidium facere, falsum testimonium dicere. Hoc est dicere: Tu vis facere homicidium, et me cogis dicere falsum testimonium. Negare Christum, falsum testimonium est. "Dic quia Christus non est Deus, et dii sunt quos colimus". Utrumque falsum est: et ille Deus est et illi dii non sunt. "Nega quod credis". Quod non vis habeam in ore, tolle de corde; quid autem prohibes proferre, quod de corde non potes auferre? Quod est intus, hoc profert foras qui testis est verus. Audivi enim ab Apostolo; immo a Christo per Apostolum: Corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem 3. Sed ait irrisor veritatis, amator vanitatis: "Quomodo ore confessio fit ad salutem? Dicunt et moriuntur. Quomodo ad salutem dicunt, cum quando dicunt, occiduntur? Si non dicerent non occiderentur". Quomodo? Fit confessio ad salutem, quam videbant qui testimonium reddebant, non videbant qui de morte terrebant. Minabatur enim se adversarius salutem ablaturum, sed videbant illi aliam quam fuerant accepturi et numquam fuerant perdituri. Ipsam intuentes, fortes erant et eius pulchritudine accensi, salutem transitoriam, communem cum pecoribus, contemnebant. Alia est salus communis cum Angelis, alia est salus communis cum bestiis. In medio est homo. Habet aliquid Angelis simile. Quid habet? Mentem, rationem, intellegentiam, sapientiam. Bestiis simile quid habet? Carnem, infirmitatem, indigentiam, mortalitatem. Intueatur illa, dissimulet ista. Amet illa, spernat ista. Manent illa, transeunt ista. Veniet salus quam promisit ipse salvator qui morte sua docuit salutem istam contemni, et resurrectione docuit quid debeat ab huius contemptoribus adamari. Totum mihi demonstratum est in Domino meo. Totum mihi demonstratum est in Verbo quod caro factum est et habitavit in nobis 4. Ideo enim carnem dignatus est habere pro nobis ut quid amaremus, quid contemneremus, in ipsa carne ostenderet nobis quam suscepit a nobis. Non enim erat sanguis in Verbo quem funderet pro nobis, non enim erat mors in vita. Vita enim erat lux hominum 5. Unde ergo sanguis, unde mors, unde passio pro nobis, nisi quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis 6? Hoc habuit de nostro, dans nobis magna de suo. Mori noveramus. Unde vivere non habebamus. Pauperes enim in hac terra remanseramus. Hoc enim solet de nimium pauperibus dici: Nimium pauper est, non habet unde vivat. Hoc omnes eramus, et pauperes et divites sic eramus. Nam et dives qui aeternam nescit vitam non habet unde vivat. Attendite nos hominis filios deorsum. Verbum Dei Filium sursum. Nec nos habebamus unde vivere, nec ille unde mori. Verbum unigenitus Dei Filius, aequalis Patri et coaeternus, ille sursum, nos deorsum. Filii hominum, mortales, inertes, indigentes, tumidi, cupidi, veraciter tristes, inaniter laeti, non habebamus unde viveremus, nec ille habebat unde moreretur. Quid accepit a nobis, quid dedit nobis? Accepit a nobis unde moreretur. Dedit nobis unde viveremus. Verbum enim caro factum est et habitavit in nobis. Filius Dei cum esset, factus est Filius hominis. Esurivit ut pasceret, sitivit ut satiaret, dormivit ut excitaret, in via fatigatus est ut fatigatis se viaticum praeberet, postremo exhonoratus est ut flos honoraret, mortuus est ut vitam daret.

Beati sancti verum dixerunt et occisi sunt.

3. Hoc tenebant testes veri, futura eius munera mente cernebant. Propterea cuncta transeuntia contemnebant: Vana salus hominis 7. Ideo non terrebatur quando audiebat: "Si Christum confessus fueris eris punitus", quia illud attendebat: testis falsus non erit impunitus 8. Beati sancti verum dixerunt et occisi sunt. Quid enim? Si nullus eos occideret, adhuc viverent? Quanto melius fecit testimonium veritatis quod paulo post factura erat febris. Parcitur vitae ut pereat vera vita. Parcitur transeunti ut non accipiatur aeterna. Emite divites, emite pauperes. Nemo dicat: Non habeo unde. Pretium non quaerat in arca sua. Nemo dicat: Non habeo unde, pauper sum. Qui emendus est dat unde ematur. Loquitur tibi: "Habitabo in te, ut habeas unde emas me; confiteris me et possidebis me".

Unus nobis fons est: Deus.

4. Orent pro nobis martyres sancti ut non solum eorum sollemnia <celebremus>, verum etiam eorum mores imitemur. Confessiones amemus, coronas laudemus, nec desperemus. Et nos enim homines sumus sicut illi, et nos ab eo creati a quo et illi. Unus nobis fons est, unum nobis horreum est unde pascamur unde bibamus et totum unde vivamus. Nemo dicat: Ille potuit, ego non possum. Unde ille potuit? Quid posset nisi ille praestitisset qui dixit suis: Sine me nihil potestis facere 9? Ideo inquit Apostolus: Quis nos, inquit, separabit a caritate Dei? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius, sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die? 10. O causa bona: Propter te mortificamur tota die. Ideo fructuose, ideo feliciter quia propter te. Quia causa bona, ideo corona. Propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis 11. Qui passim occidebantur et ab ignorantibus immolabantur, publice sternebantur et occulte coronabantur.

Propter te mortificamur tota die.

5. Propter te mortificamur tota die 12. Quid valet caritas ipsa loquitur, pro te ipsa venit de Spiritu Dei. Cupiditas saeculi de mundo est, non de Deo, et tamen ipsa in suo fortis est. Quanta patiuntur homines pro pecunia, quam multa periculosa! Se fluctibus, tempestatibus committunt. Mori volunt ne pauperes vivant. Et tamen amando vitam, cum periclitari coeperunt, iacturam faciunt. Quidquid portant in mare mittunt et ut vivant proiciunt unde vivunt. Ibi dulcis est vita et praeponitur pecuniae sed cum navigans evaserit nudus increpitat Deo: "Ecce quo me perduxisti, quare non in mare me mersisti"? Insane, quando periclitabaris non hoc petisti. Ecce amatores pecuniae pro amata sua quanta patiuntur! Alii laboribus conteruntur et laborando deficiunt, alii a latronibus trucidantur, alii fluctibus demerguntur, alii diversis mortibus pereunt. Possunt et ipsi dicere pecuniae quod martyres sapientiae: Propter te mortificamur tota die 13, possunt prorsus totidem verbis: Propter te mortificamur tota die, sed dicunt <ei> quae non audit. Et si audiret et si sentiret et si responderet, forte corriperet te et diceret tibi: "Insane, sapientia dicet martyribus: Cum mortuus fueris propter me habebis me. Ego autem dico tibi: Cum mortuus fueris propter me, et te perdis et me".