SERMO 299/C

TRACTATUS DE NATALE SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Apostolorum Petrus primus, Paulus novissimus. Petrus solus amore usque ad periculum secutus est Dominum.

1. Beati apostoli Petrus et Paulus diversis temporibus sunt vocati, et uno die coronati. Petrum Dominus vocavit ante omnes, Paulum post omnes. Apostolorum Petrus primus, Paulus novissimus: adduxit eos ad unum diem primus et novissimus. Pulcherrima integritas perseverat, quando cum primis extrema concordant. Apostolus Petrus titubavit in mari: Petrus solus titubavit, sed solus in mari ambulavit. Solus timone negavit Dominum, sed solus amore usque ad periculum secutus est Dominum. Fuit ibi et beatus Ioannes, sed de amicitia sacerdotum principis praesumebat; erat enim amicus Ioannes principis sacerdotum, ad cuius domum ductus est Dominus. Petrus amore secutus est: trepidavit infirmitas, sed flevit caritas, et veniam accepit infirmitas. Paulus autem, primo Saulus, etiam inimicus Christi fuit; Christianos acerrime persecutus est. Quando primus martyr Stephanus sanctus passus est, ibi erat; quando lapidabatur, omnium lapidantium vestimenta servabat. Parum enim illi videbatur, si suis tantum manibus lapidaret; in omnium manibus erat, quorum indumenta servabat. Post haec occiso beatissimo Stephano et primo coronato - quia et nomen eius graeco vocabulo coronam indicat - iste inimicus acerrimus litteras accepit a principibus sacerdotum, ut quoscumque inveniret istam viam sectantes, vinctos ad supplicia perduceret. Ivit ergo Damascum furens, anhelans caedes, sanguinem sitiens. Qui habitabat in caelis, secundum psalmum, irridebat eum, et Dominus subsannabat eum 1. Quid anhelas saevus, quod eris cito ipse passurus? Quam minimum fuit Domino Christo salvum facere inimicum, una desuper voce prosternere persecutorem, erigere praedicatorem! Saule, inquit, Saule, adhuc Saule, quid me persequeris? 2

Cantatus erat Ps 18.

2. Quanta dignatio, fratres mei! In voce Domini nos agnoscamus. Quis Christum iam persequi posset, ad dexteram Patris in caelo sedentem? Sed ibi caput regnabat, hic adhuc membra laborabant. Ipse nos doctor gentium beatus apostolus Paulus docuit, ad Christum quid sumus: Vos autem, inquit, estis corpus Christi et membra 3. Totus ergo Christus, caput et membra. Videte in nostro corpore, accipite similitudinem. Si forte in turba affligaris, et aliquis tibi pedem calcet, caput pro pede clamat. Et quid est quod clamat? Calcas me. Saule, Saule, quid me persequeris? 4 Quando enim Saulus evangelistas persequebatur, per quos Dominus toto orbe ferebatur, pedes Christi ab eo calcabantur; in illis enim Christus ibat ad gentes, in illis Christus usquequaque currebat. Pes futurus pedes Christi calcabat: Evangelium Domini per orbem terrarum portaturus hominibus, calcabat quod futurus ipse erat. Quam speciosi pedes, Propheta dicit, doctor ipse commemorat, eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! 5 Hoc etiam in psalmo cantavimus: In omnem terram exivit sonus eorum 6. Vis videre quo Christus per istos pedes pervenerit? Et in fines orbis terrae verba eorum 7.

Ananias ovis interpretatur. Quid sit: escas dividere. Paulus plus passus est, quam fecit, sed Christo vires subministrante.

3. Denique Ananiae Dominus loquens, quando illum mittit ad Saulum baptizandum, audivit ab ipso Anania: Domine, audivi de isto homine, quod ubique persequitur servos tuos 8. Tamquam diceret: Quid ovem mittis ad lupum? Ananias enim verbum est hebraeum, quod latine interpretatur ovis. De Saulo autem futuro Paulo, persecutore futuro praedicatore, Propheta praemiserat: Beniamin, lupus rapax 9. Unde Beniamin? Ipsum audi Paulum: Nam et ego Israelita sum, ex genere Abraham, tribu Beniamin 10. Lupus rapax: Mane rapiet, ad vesperum dividet escas 11; prius consumet, postea pascet. Dividebat enim escas iam ille praedicator, noverat quid cui daret: quod alimentum subministraret aegroto et infirmo, quo cibo pasceret fortem. Dividens enim escas, dividens, non passim proiciens, dividens enim escas dicebat: Et ego, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis 12. Divido, non passim proicio. Huius ergo lupi nomen ovis Ananias audierat, et inter manus pastoris tremebat; sed a lupo terretur, a pastore autem consolatur, confirmatur, conservatur. De ipso lupo audit res incredibiles, sed veritate loquente veras et fideles. Quid enim respondit Dominus Ananiae trementi famam Pauli, quid respondit? Sine nunc, vas electionis est mihi homo iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus. Ego illi ostendam, quanta eum oporteat pati pro nomine meo 13. Ego illi ostendam: vox est minantis, sed coronam parantis. Denique ille factus ex persecutore praedicator, quae sustinuit? Periculis in mari, periculis in fluminibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in mortibus saepius, praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur et non ego infirmor? Quis scandalizatur, et non ego uror? 14 Ecce est ille persecutor. Patere, sustine: plus pateris quam fecisti; sed noli irasci, usuras accepisti. Sed quid attendebat, quando talia sustinebat? Audite alio loco: Etenim, inquit, quod est leve tribulationis nostrae. Iam totum hoc leve, quare? In incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis, non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna 15. Aeternorum ergo amore flagrabat, quando fortiter mala, etsi acerba et pessima, tamen temporalia, sustinebat. Leve est omne cum fine supplicium, ubi sine fine promittitur praemium.

Passionis Pauli dies sollemnissimus. Deus in Paulo invenit quod puniret, fecit quod coronaret. Saulus a Saule. Paulus, modicus.

4. Et tamen quando sustinebat, an ille in illo et cum illo sustinebat, qui non deficiebat? Prorsus audeo dicere, non ipse sustinebat. Et ipse sustinebat, quia fideliter volebat; non ipse sustinebat, quia virtus in illo Christi habitabat. Christus regnabat, Christus vires subministrabat, Christus non deserebat, Christus in currente currebat, Christus ad palmam perducebat. Non ergo facio iniuriam, quando dico, non ipse sustinebat. Dico prorsus, dico cum fiducia, et verba mea ipso teste confirmo; Apostolum sanctum succensere mihi non sino, quando verba eius illi recito. Dic, Paule, dic, sancte, dic, Apostole; audiant te fratres mei, quia nullam tibi iniuriam feci. Quid ergo ipse dicit, comparans se in laboribus coapostolis suis? Non timuit dicere: Plus omnibus illis laboravi 16. Iam hic mihi respondetur: Certe non ipse. Dic ergo quod sequitur, ne ista dilatio mea sit inflatio. Plus omnibus illis laboravi. Iam mihi irasci coeperatis: sed intercedit pro me, et quodammodo alloquitur vos. Nolite irasci: Non ego autem, sed gratia Dei mecum 17, sic ergo et de passione sua imminente loquens, cuius dies hodiernus sollemnissimus agitur, quid dixit? Ego enim iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 18. Reddet: est enim cui reddat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Debetur quod redditur: sed non esset cui deberetur, nisi ei praerogaretur quod non debebatur. Certe audis modo de Dei debito praesumentem, audis modo Christum reddentem: audi per ipsum Paulum indebita praerogantem. Non sum, inquit, idoneus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 19. Modo attende quid debebatur, cui vides iam praeparari coronam; prius illum attende, et vide nisi in factis dignum invenis poena. Persecutus Ecclesiam Dei, qua cruce non dignus est? quae illi puniendo tormenta sufficerent? Non sum dignus, inquit, vocari apostolus. Ego scio quid mihi debebatur: apostolatus mihi, qui persecutus sum Ecclesiam Dei! Unde ergo Apostolus? Sed gratia Dei sum quod sum 20. O gratia gratis data! Invenit quod puniret, sed fecit quod coronaret. Videte quod sequitur. Gratia, inquit, Dei sum quod sum. Nam et ego Apostolus non sum idoneus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; supplicia expectabam, praemia invenio. Unde hoc mihi? Quia gratia Dei sum quod sum, et gratia eius vacua in me non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Iterum te erigere coepisti? Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Bene, optime, non iam Saule, sed Paule, non iam superbe, sed parve. Saulus ideo superbiae nomen fuit, quia ille rex procerus, et tanto invidentior, quanto elatior, Saul vocabatur, qui sanctum David persequebatur. Inde iste nomen acceperat a Saule Saulus, congruum nomen persecutoris. Quid postea? Paulus. Quid est Paulus? Modicus, minimus. Recolite verbum, qui litteras nostis; recolite etiam consuetudinem, qui liberales qui vocantur libros non nostis. Paulus modicus est. Post paululum te videbo, paulo post te videbo: paulo post, modico post.

Fimbrium fuit in veste Domini. Cum Petro unum habet passionis diem. Pauli merita Dei dona sunt.

5. Ergo Paulum videte, iam dudum Saulum, sanguinem sitientem et caedes anhelantem, modo autem Paulum. Ego sum minimus Apostolorum 21; prorsus minimus, sed saluberrimus. Fortasse in veste Domini minimus iste fimbrium fuit: hoc mulier illa tetigit, et a fluxu sanguinis liberata est, in qua erat Ecclesiae gentium figura. Ad gentes enim missus est Paulus modicus cum salute. Denique hoc sciatis, ipsa mulier, quae tetigit fimbriam Domini, ignorata est a Domino, sed ignoratio Domini figura est. Quid enim ille nesciebat? Et tamen, quia illa mulier Ecclesiam gentium significabat, ubi Dominus praesentia corporali non erat, sed per discipulos ibi erat, ubi fimbria eius tangeretur, ait: Quis me tetigit? Et Apostoli: Turbae te comprimunt, et dicis, quis me tetigit? Et ille: tetigit me aliquis 22. Turbae premunt, fides tangit. Fratres, estote de tangentibus, non de prementibus. Quis me tetigit? et Tetigit me aliquis. Ignoranti similis Christus, significans: non mentiens, sed significans quid significans? Populus, quem non cognovi, servivit mihi 23. Dic ergo, Apostole, imminente passione, laboris impensor, coronae iam exactor, dic: Ego enim iam immolor, et tempus resolutionis iam meae instat. Bonum certamen certavi 24. Quid prodesset certamen, nisi victoria sequeretur? Dicis quia certasti, dic unde vicisti. Alio loco interroga. Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 25. Cursum consummavi. Tu cursum consummasti? Recognosce illud: non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 26. Dic aliud, fidem servavi. Servasti, custodisti; sed: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam 27. Ut ergo fidem servares, ille adiuvit, ille in te servavit, qui coapostolo tuo, cum quo unum habes passionis diem, dixit, quod in Evangelio legisti: Ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 28. Exige ergo, paratum est praemium. Dic: Bonum certamen certavi, verum est; cursum consummavi, verum est; fidem servavi, verum est. De cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 29. Exige quod debetur: parata est, prorsus parata est corona tua: sed memento quia Dei dona sunt merita tua.