SERMO 299/B

TRACTATUS DE NATALE SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Petrus primus Apostolorum, Paulus novissimus. Lectum erat Evangelium Io 21, l 5 ss. Negavit Petrus, sed ad passionis periculum secutus est Christum.

1. Apostolorum passio beatorum istum nobis sacravit diem; istam gloriam meruerunt per totum mundum, contemnendo mundum. Petrus, Apostolorum primus: Paulus, Apostolorum novissimus. Primum et novissimum ad unum diem passionis adduxit primus et novissimus Christus. Ut recolatis quod dixi, attendite Α et Ω. Aperte ipse Dominus dicit in Apocalypsi: Ego sum alpha et omega; primus, ante quem nemo: novissimus 1, post quem nemo; praecedens omnia, definiens omnia. Primum vis intueri? Omnia per ipsum facta sunt 2. Novissimum quaeris? Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti 3. Ut aliquando viveres, ipsum habuisti creatorem; ut semper vivas, ipsum habes redemptorem. Intueamur, carissimi, ipsum primum Apostolorum beatissimum Petrum dicentem in epistola sua: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut vestigia eius sequamur 4. Denique audistis, cum Evangelium legeretur: sequere me 5. Interrogavit eum, Christus scilicet Petrum, magister discipulum, Dominus servum, medicus sanatum, et ait illi: Petre, diligis me? Et quod nostis, non autem tantum dixit, diligis me? sed addidit, plus his 6. Diligis me plus his, plus quam isti? Non respondit ille: Diligo te plus quam isti; non enim erat hominis de alienis cordibus iudicare; sed respondens ait: Domine tu scis quia amo te 7. Quid quaeris ex me, quod fecisti in me? Tu scis quod dedisti: quid de amore interrogas me, quem non habeo nisi ex te? Tu scis quia amo te. Et hoc ipsum Dominus iterum interrogavit, et hoc ipsum iterum Petrus respondit. Tertio Dominus inter interrogavit: et contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, amas me? 8 Dominus interrogabat dilectionem Petri: nos interrogemus tristitiam Petri. Quare putamus contristatum Petrum, quia dixit ei tertio, Amas me? Quotiens vellet Dominus interrogare, servus quare contristaretur? Sed in tertia Domini interrogatione recoluit suam tertiam negationem. Intellegis, beate Petre, intellegis defectionem tuam, recolens contristaris: sed gaude post tristitiam. Confiteatur amor, quem negaverat timor. Denique videte illum, negatorem prius, dilectorem; immo prius dilectorem, sed adhuc infirmum. Dicimus quia Petrus negavit Christum, et non dicimus quia ad passionis periculum secutus est Christum. Ordinem curandi medicus reservavit: prius ostendit Petrum Petro, et postea se ostendit in Petro. Tamquam ei diceret: Moriturum pro me tu praesumsisti, sed non de me, quia tu praesumsisti de te. Interrogatus ab ancilla, invenisti te: flevisti, et redisti ad me.

Petrus primus in omnibus.

2. Modo ergo commendans ei Dominus oves suas praenuntiavit ei passionem, quam hodie celebramus. Cum esses, inquit, iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit significans, qua morte glorificaturus erat Deum 9. Factum est, negavit Petrus, flevit Petrus, negationem suam diluit lacrimis Petrus. Resurrexit Christus, de amore interrogatus est Petrus: accepit oves commendatas sibi, non suas, sed Christi. Non enim ait illi: Pasce oves tuas, sed: Pasce oves meas; pasce quas emi, quia et te redemi. Conversatus est deinde Dominus Christus quadraginta diebus cum discipulis suis; eisque videntibus nubes suscepit eum, et ascendit in caelum. Deduxerunt ascendentem oculis suis: sederunt postea in civitate, acceperunt quinquagesimo die Spiritum Sanctum, impleti sunt; illo momento temporis linguas omnium gentium didicerunt, loqui eas coeperunt, stupentibus et admirantibus eis qui occiderant Christum. Tunc negator ille, amator iste, solus ex omnibus, quia primus in omnibus, prosiliit ad Iudaeos, et coepit evangelizare Christum interfectoribus Christi; seminavit in eis fidem Christi, et multos eorum pro Christo persuasit mori, a quibus pro illo timebat occidi.

Cantatus fuerat Ps. 18.

3. Ubi dictum est, ubi praedictum est, quod Apostoli Christi linguis omnium gentium fuerant locuturi? Caeli enarrant gloriam Dei: intellege caelos, qui portant Deum; et opera manuum eius, hoc est, gloriam Dei, annuntiat firmamentum 10. Hoc sunt caeli. Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam 11. Non taceatur Christus diebus ac noctibus. Tamen cogita diem diei eructare verbum: Christum discipulis, lumen luminibus. Et nox nocti annuntiavit scientiam: ubi esset Christus, Iudas nuntiavit Iudaeis. Comprehensus est Christus, occisus est Christus, mors occisa est in Christo; quia resurrexit Christus, et ascendit in caelum, et misit quod promisit Spiritum Sanctum, et impleti sunt illo tamquam vino novo utres novi. Dixerat enim Dominus: Nemo mittit vinum novum in utres veteres 12. Et sciatis hoc fuisse completum. Iudaei stupentes et aliqui quasi deridentes dixerunt, nescientes quod dixerunt: Hii musto pleni sunt 13. Donante ergo et dictante et docente Spiritu Sancto locuti sunt linguis, quas non didicerunt. In gente sua didicerant unam, forsitan duas: locuti sunt autem, quid dicamus, tribus linguis, quattuor, quinque, sex? Quid quaeris numerum? Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum 14; modo psalmum, cum cantaretur, audistis. Et ipsi occisi sunt, sed verba eorum scripta sunt. Quid fecerunt, qui occiderunt? In omnem terram exivit sonus eorum 15. Nos in Africa constituti, longe inde eramus: ubi non erant loquelae neque sermones, quorum non audirentur voces eorum. Longe inde eramus, longe iacebamus, longe dormiebamus; sed ut de somno excitaremur, in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te 16 qui dixit Petro: Amas me? 17 Quis sufficit dicere digna de Petro? Cui sufficit dicenti de Petro? Sine contumelia, beate Petre, liceat mihi paululum tacere de te, cuius sonus excitavit me. Sermo meus non potest tibi tantum vacare: non solus hodie passus es: es quidem Apostolorum primus, sed comes tibi meruit esse novissimus.

Nomen, crimen. A Saule Saulus cognominatus.

4. Procedat nobis et beatus Paulus, paululum aliquid de Paulo dicamus; etenim propterea Paulum se voluit nominari, nam prius Saulus vocabatur. Saulus prius, postea Paulus; quia prius superbus, postea humilis. Recolite primum nomen, et in eo persecutoris agnoscitis crimen. Saulus a Saule cognominatus est. Saul, unde appellatus Saulus, persecutus est sanctum David, in quo sancto David figura erat Christi venturi ex semine David per virginem Mariam. Implevit partes Saulis Saulus, quando persecutus est Christianos. Acerrimus fuerat persecutor: quando beatus Stephanus lapidatus est, ipse lapidantium vestimenta servavit, ut in omnium manibus lapidaret. Post passionem beatissimi Stephani dispersi sunt fratres, qui erant in Ierosolimis; et quia lumina erant, spiritu Dei ardebant; quocumque venerant, accendebant. Tunc videns Saulus Evangelium Christi crescere, impletus est zelo amarissimo: accepit litteras a principibus, et perrexit adducturus ligatos puniendos, quoscumque invenisset confiteri nomen Christi; et ibat anhelans caedes, sitiens sanguinem. Sic, sic cum iret, cum sanguinem sitiret, quoscumque adduceret et occideret quaereret, sic prorsus quomodo erat persecutor, audivit vocem de caelo. Fratres mei, quid meruerat boni? quid non meruerat mali? Et tamen de caelo una voce percussus est persecutor, erectus est praedicator.

Latinum verbum: Post paulum videbo te. Non est Pauli iniuria, ubi commendatur Christi gratia. Lectum erat de 2 Tim 4, 9 ss. Merita Pauli, dona Dei.

5. Ecce tibi Paulus post Saulum: ecce iam praedicat, ecce iam nobis quid fuisset et quid esset indicat. Ego, inquit, sum minimus Apostolorum 18. Si minimus, merito Paulus. Recolite latinum verbum: paulum modicum dicitur. Sic certe loquimur: Post paulum videbo te. Ergo Paulus ille minimum se confitetur, tamquam in veste Domini fimbriam, quam tetigit languida mulier. Quippe illa, quae fluxum sanguinis patiebatur, ecclesiam gentium figurabat; ad quas gentes missus est Paulus, et minimus et novissimus: quoniam fimbria et minima pars est vestimenti, et novissima. Utrumque de se confessus est Paulus: et minimum se dixit, et novissimum. Ego sum minimus Apostolorum; ipse dixit: Ego sum novissimus Apostolorum 19, ipse dixit. Iniuriam non facimus, ipse dixit. Et quid aliud dixit? Ipse dicat, ne nos facere videamur iniuriam; quamquam non est ullo modo Pauli iniuria, ubi commendatur Christi gratia, tamen, fratres, ipsum audiamus. Ego sum, inquit, minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus. Ecce quod erat: qui non sum dignus vocari Apostolus. Quare? Quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Et unde es Apostolus? sed gratia Dei sum quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi 20. Rogo te, sancte Paule, non intellegentes homines putant adhuc Saulum loqui: plus omnibus illis laboravi, quasi superbe dictum videtur. Tamen vere dictum est: quid autem sequitur? At ubi vidit se dixisse, quod in celsitudinem quandam eum posset efferre, Plus, inquit, omnibus illis laboravi: et continuo, non ego autem, sed gratia Dei mecum 21. Agnovit se humilitas, tremuit infirmitas, confessa est donum Dei perfecta caritas. Dic ergo iam tamquam plenus gratia, tamquam vas electionis, tamquam factus quod non eras dignus, dic, scribe ad Timotheum, et denuntia diem istum. Ego enim, inquit, iam immolor 22. Modo lectum est de epistola Pauli, hic lectum est quod modo dico: ego enim, inquit, iam immolor. Imminet mihi immolatio: occisio enim sanctorum, Deo est sacrificium. Ego enim iam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 23. Reddet meritis, qui donat merita. Factus est Apostolus, qui non erat dignus: et non coronabitur dignus? Ibi enim, quando accepit gratiam, non debitam, sed gratuitam: Non sum, inquit, dignus vocari Apostolus, sed gratia Dei sum quod sum. Modo autem debitum exigit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de cetero autem superest mihi corona iustitiae, corona iustitiae debetur mihi. Et ut scias quia debetur: Quam reddet mihi. Non dixit, dat mihi, aut, donat I mihi, sed, reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Misericors donavit mihi, iustus reddet mihi. Video, beate Paule, quibus corona debetur, mentis tuis; sed respiciens quod fuisti agnosco, Dei dona sunt ipsa merita tua. Dixisti: Bonum certamen certavi; sed tu ipse dixisti: Gratias Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 24. Bonum ergo certamen certasti, sed Christo donante vicisti. Dixisti: Cursum consummavi; sed tu ipse dixisti, non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 25. Dixisti: Fidem servavi; sed tu ipse dixisti: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 26. Videmus ergo Dei dona esse merita tua, et ideo gaudemus de corona tua. Et si laudibus beatorum Apostolorum, quorum sollemnitatem celebramus, impar fui, tamen expectationi caritatis vestrae, quantum coronator eorum dignatus est, non defui.