SERMO 298

TRACTATUS DE NATALE SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Petri et Pauli natalitia frequentia maiore celebranda.

1. 1. Debuimus quidem tantorum martyrum diem, hoc est, sanctorum apostolorum Petri et Pauli, maiore frequentia celebrare. Si enim celebramus frequentissime natalitia agnorum, quanto magis debemus arietum? De fidelibus enim, quos lucrati sunt Apostoli praedicatione sua, scriptum est: Afferte Domino filios arietum 1. Per angustias passionum, per viam spinis plenam, per tribulationes persecutionum, ut transeant postea fideles, Apostolos duces habuerunt. Beatus Petrus primus Apostolorum, beatus Paulus novissimus Apostolorum, qui rite coluerunt eum qui dixit: Ego sum primus, et ego sum novissimus 2, ad unum diem passionis sibi occurrerunt primus et novissimus. Petrus ordinator sancti Stephani fuit 3. Quando ordinatus est diaconus martyr Stephanus, inter alios Apostolos eum ordinavit apostolus Petrus. Petrus illius ordinator. Paulus illius persecutor. Sed prima Pauli non quaeramus, de novissimis novissimi gaudeamus. Nam si priora quaerimus, nec ipsius Petri satis placebunt. Paulum diximus Stephani fuisse persecutorem. Petrum respiciamus Domini negatorem. Petrus negationem Domini lacrimis lavit: Paulus persecutionem Stephani caecitate expiavit. Flevit Petrus ante flagellum. Paulus passus est et flagellum. Boni ambo, sancti, devotissimi: litterae ipsorum quotidie populis recitantur. Et quibus populis? et quantis populis? Psalmum attendite: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 4. Et nos probamus: et ad nos ista verba venerunt, et nos de somno excitaverunt, et ad sanitatem fidei ab infidelitatis insania converterunt.

Amandi in primis Petrus et Paulus Vulnus amoris.

2. 2. Haec loquor, carissimi, laetus quidem hodierno die propter tantam festivitatem, sed aliquantulum tristis, quia non video tantum populum congregatum quantus congregari debuit natali passionis Apostolorum. Si lateret nos, non nobis imputaretur; si autem neminem latet, quae est ista tanta pigritia? Non amatis Petrum et Paulum? Ego in vobis illis loquor qui hic non sunt. Nam vobis ago gratias, quia vel vos venistis. Et potest animus cuiusque Christiani non amare Petrum et Paulum? Si adhuc frigidus est, legat et amet; si adhuc non amat, sagittam verbi in cor accipiat. De ipsis enim Apostolis dictum est: Sagittae tuae acutae, potentissimae. Quibus sagittis factum est quod sequitur: Populi sub te cadent 5. Bona sunt talia vulnera. Vulnus amoris salubre est. Sponsa Christi cantat in Cantico canticorum: Vulnerata caritate ego sum 6. Vulnus hoc quando sanatur? Quando satiabitur in bonis desiderium nostrum 7. Vulnus dicitur, quamdiu desideramus, et nondum tenemus. Sic enim est amor, ut sic illic et dolor. Cum pervenerimus, cum tenuerimus, tunc transit dolor, non deficit amor.

Pauli gaudium passione sua imminente. Per angustias transitur ad locum latitudinis.

2. 3. Audistis verba in epistola Pauli, quam scripsit ad discipulum suum beatum Timotheum: Ego enim iam immolor 8. Videbat imminentem passionem: videbat, sed non timebat. Quare non timebat? Quia iam dixerat: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo 9. Ego enim, inquit, iam immolor. Nemo cum tanta exsultatione dicit se esse pransurum, et magnas epulas habiturum, cum quanta exsultatione dicit se esse passurum. Ego enim iam immolor. Quid est: immolor? Sacrificium ero. Sacrificium cuius? Dei: quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 10. Ego, inquit, immolor. Securus sum: habeo sursum sacerdotem qui me offerat Deo. Ipsum habeo sacerdotem, qui pro me prior victima fuit. Iam immolor, et tempus meae resolutionis instat 11. Resolutionem dixit a corpore.

3. 3. Est enim quoddam dulce vinculum corporis, et ligatus est homo, et solvi non vult. Ille tamen qui dicebat: Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo 12, gratulabatur quod ista vincula essent aliquando solvenda; solvenda vincula carnalium membrorum, accipienda indumenta et ornamenta aeternarum virtutum. Securus ponebat carnem, coronam accepturus. Felix mutatio, sancta migratio, quam beata mansio! Fides eam videt, nondum oculus; quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 13. Ubi sunt sancti isti, putamus? Ibi ubi bene est. Quid quaeris amplius? Non nosti locum, sed cogita meritum. Ubicumque sunt, cum Deo sunt. Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum 14, sed ad locum sine tormento per tormenta transierunt: ad locum latitudinis per angustias pervenerunt. Non ergo timeat laboriosam viam, qui talem desiderat patriam. Tempus, inquit, resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de cetero superest mihi corona iustitiae 15. Merito festinas, merito te immolandum esse laetaris: superest enim tibi corona iustitiae. Adhuc imminet amaritudo passionis, sed transit eam passuri cogitatio, et quid ultra sit cogitat; non qua itur, sed quo itur. Et quia cum magno amore cogitatur quo itur, cum magna fortitudine calcatur qua itur.

Corona non redderetur debita, nisi gratia prius data fuisset indebita.

4. 4. Cum autem dixisset: Superest mihi corona iustitiae, intulit: quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 16. Reddet iustus, ante non reddidit. Nam si, o Paule, primo Saule, quando persequebaris sanctos Christi, quando servabas vestimenta lapidatorum Stephani, exerceret circa te Dominus iustum iudicium, ubi esses? Tanto sceleri tuo quis locus in fundo gehennae reperiretur? Sed tunc tibi non reddidit, ut modo reddat. Verba enim tua de prioribus factis tuis legimus in epistola tua, et per te novimus. Tu dixisti: Ego enim sum novissimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus 17. Non es dignus, et fecit. Non ergo quod tibi debebatur reddidit, quia indigno honorem praestit cui supplicium debebatur. Non sum, inquit, dignus vocari apostolus. Quare? Quia persecutus sum Ecclesiam Dei 18. Si persecutus es Ecclesiam Dei, unde ergo Apostolus? Sed gratia Dei sum quod sum 19. Ante gratia, modo debitum; ante gratia donabatur, modo debitum redditur. Gratia Dei sum, inquit, quod sum. Ego nihil sum. Quidquid sum, gratia Dei sum. Quidquid sum, sed modo Apostolus; nam quod eram, ego eram: Gratia Dei sum quod sum, et gratia eius vacua in me non fuit, sed plus omnibus illis laboravi 20. Quid est, apostole Paule? Quasi extulisti te, quasi de aliqua cervicula videtur dictum: Plus omnibus illis laboravi. Agnosce ergo. Agnosco, inquit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum 21. Non erat oblitus, sed unde gaudeamus in novissimo, servabat novissimus: Non ego autem, sed gratia Dei mecum.

Victoria certanti datur per Christum. Merita hominum dona Dei sunt.

5. 5. Tunc non redditum est, modo quid? Cursum consummavi, fidem, servavi: de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 22. Bonum agonem certasti. Sed quis fecit ut vinceres? Lego tibi te, et tu dicis: Gratias ago Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 23. Quid proderit certasse, si non possis vicisse? Ergo habes quia certasti quidem, sed Christus dedit victoriam. Sequere aliud: Cursum consummavi. Et hoc quis in te? Nonne tu dixisti: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 24? Dic quod sequitur: Fidem servavi 25. Et hoc unde tibi? Audi verba tua: Misericordiam, inquit, consecutus sum, ut fidelis essem 26. Ergo fidem servasti ex misericordia Dei, non ex fortitudine tua. De cetero ergo superest tibi corona iustitiae, quam reddet tibi Dominus in illa die iustus iudex 27. Meritis enim reddet, ideo iustus iudex. Sed etiam hic non extollatur cervix tua, quia dona ipsius sunt merita tua. Quod illi dixi, ab illo didici, et vos mecum in ista schola utique didicistis. Superiore loco ad propter praeconium praesidemus, sed in una schola communem Magistrum in caelo habemus.