SERMO 297

IN NATALI APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Praesumptio Petri. Timor ex infirmitate humana, amor ex gratia divina.

1. 1. Hodiernum nobis diem festum fecit sanguis Apostolorum. Hoc reddiderunt servi, quod pro eis impensum est sanguine Domini. Beatus Petrus, sicut modo audivimus, sequi iubetur: et tamen praecedere meditabatur, quando dixit Domino: Animam meam pro te ponam 1. Praesumptionem ferebat, timorem suum nesciebat. Praeire volebat, quem sequi debebat. Bonum cupiebat, sed ordinem non tenebat. Quam esset amara mors, amaro timore sensit, et peccatum amari timoris amaris lacrymis lavit. Timor interrogatus est ab ancilla, amor a Domino. Et quid respondit timor, nisi humanam trepidationem? Quid respondit amor, nisi divinam professionem? Amare enim Deum, donum Dei est. Quando de amore Dominus Petrum interrogabat, quod dederat exigebat.

Petrus praedicitur passurus quod non volet.

1. 2. Quid tamen Dominus Petro praenuntiavit, unde est festus hic dies? Cum esses iunior, inquit, praecingebas te, et ibas quo velles: cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis 2 Ubi est: Tecum ero usque ad mortem 3? ubi est: Animam meam pro te ponam 4? Ecce formidabis, ecce negabis, ecce plorabis; et pro quo mori timuisti, resurget, et firmaberis. Quid enim mirum, quia timuit Petrus, antequam resurgeret Christus? Ecce iam resurrexit Christus, iam apparet veritas animae et carnis, iam quod est in promisso, firmatur exemplo. Videtur Dominus vivus post crucem, post mortem, post sepulcrum. Parum est quod videtur: tangitur, contrectatur, probatur. Fecit cum discipulis quadraginta dies, intrans et exiens, manducans et bibens, non egestate, sed potestate; non necessitate, sed caritate: manducans et bibens, non esuriendo, nec sitiendo, sed docendo et monstrando. Probatus verus et verax, ascendit in coelum, mittit Spiritum sanctum, implet credentes et orantes, mittit praedicantes. Et tamen post haec omnia, Petrum alius praecingit, et fert quo ipse non vult. Quod volebas quando Dominus praedicebat, tunc velles quando sequi debebas.

Mortis amaritudo tolerata a martyribus. Martyrum inde corona illustrior. Petreis pedibus tritae spinae.

2. 3. Alter te cingit, et fert quo tu non vis 5. Consolatur Dominus de hoc, transfigurans in se infirmitatem nostram, et dicens: Tristis est anima mea usque ad mortem 6. Inde martyres magni, quia dulcedinem huius mundi calcaverunt: inde martyres magni, quia amarae mortis asperitatem durissimam pertulerunt. Nam si facile est mortem ferre, quid magnum martyres pro Domini morte pertulerunt? Unde magni, unde excelsi, unde caeteris hominibus multo florentius coronati? Unde, quod norunt fideles, distincti a defunctis loco suo martyres recitantur; nec pro eis oratur, sed eorum orationibus Ecclesia commendatur? Unde hoc, nisi quia mors, quam pro dominica confessione elegerunt suscipere, quam Christum negare, utique amara est? Utique natura refugit mortem. Intuere omne animalium genus, nullum invenies quod nolit vivere, quod non timeat interire. Habet istum sensum genus humanum. Dura est mors: sed non, inquam, quia mors est dura, ideo neganda est vita. Petrus etiam senex nolebat mori. Mori quidem nolebat, sed Christum sequi malebat. Malebat Christum sequi, quam non mori. Si via lata esset, qua sine morte Christum sequeretur, quis dubitet quod hanc arriperet, hanc eligeret? Sed non erat qua sequi Christum quo ire volebat, nisi per viam quam pati nolebat. Denique per illam mortis asperitatem arietibus transeuntibus secutae sunt oves. Arietes ovium sancti Apostoli. Aspera via mortis, spinis plena: sed istae spinae Petra et Petro transeunte, petreis pedibus tritae sunt.

Vitae amor cuiusnam laudatur.

3. 4. Non reprehendimus, non accusamus, etiamsi vita ista ametur. Sic tamen vita ista ametur, ne in eius amore peccetur. Ametur vita, sed eligatur vita. Interrogo amatores vitae, et dico: Quis est homo qui vult vitam7 Etiam taciti omnes respondetis: Quis est homo qui non vult vitam? Addo quod Psalmus addidit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos8 Respondetur: Quis enim homo est qui non vult vitam, et qui non diligat videre dies bonos? Si ergo vis ad vitam venire, et dies bonos videre, quia ista merces est, opus huius mercedis attende: Contine linguam tuam a malo 9. Hoc in Psalmo sequitur. Quis est homo, qui vult vitam, et amat videre dies bonos? Adiungit: Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: declina a malo, et fac bonum 10. Modo dic, Volo. Interrogabam, Vis vitam? Respondebas, Volo. Interrogabam, Vis videre dies bonos? Respondebas, Volo. Cohibe linguam tuam a malo. Modo dic, Volo. Declina a malo, et fac bonum. Dic, Volo. Si autem hoc vis; quaere opus, et ad mercedem curris.

Corona Paulo redditur debita, quia praecessit gratia indebita.

4. 5. Attende apostolum Paulum, quoniam et ipsius hodie dies festus est. Concordem vitam ambo duxerunt, socium sanguinem ambo fuderunt, coelestem coronam ambo sumpserunt, diem hodiernum ambo consecraverunt. Attende ergo apostolum Paulum, recole verba quae paulo ante, cum eius Epistola legeretur, audivimus. Ego, inquit, iam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De caetero, inquit, superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 11. Non enim negabit debitum, qui donavit indebitum. Iustus iudex reddet coronam, reddet: habet enim cui reddat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: coronam his meritis reddet; nec negabit debitum, sicut dixi, qui donavit indebitum. Quid est quod donavit indebitum? Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus 12. Quid ergo donavit indebitum? Ipsum audiamus confitentem, et donatorem gratiae de vita sua confessione laudantem. Prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus. Debebatur tibi ergo ut esses apostolus? Quid debebatur blasphemo et persecutori et iniurioso? Quid, nisi aeterna damnatio? Et pro aeterna damnatione quid accepit? Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 13. Haec est misericordia, quam Deus donavit indebitam. Audi aliud eodem ipso dicente alio loco: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 14. Video ergo, Apostole, quod non eras dignus. Unde hoc tibi, ut dignus esses? Quare ergo es quod dignus non es? Audi: Sed gratia Dei consecutus sum quod sum 15. Poena mea fui quod fui: gratia Dei sum quod sum. Gratia, inquit: Dei sum id quod sum: et gratia eius in me vacua non fuit; sed plus omnibus illis laboravi 16. Rependisti ergo gratiae Dei? Accepisti, et reddidisti? Attende quid dixisti. Attendo, inquit. Non ego autem, sed gratia Dei mecum 17. Ergo huic laborioso Apostolo bonum agonem certanti, cursum consummanti, fidem servanti, negabit iustus Deus coronam debitam, cui gratiam donavit indebitam?

Dei dona sunt merita nostra. Vincimus per eum qui dilexit nos.

4. 6. Cui autem reddet coronam debitam, o Paule parve, magne, cui reddet? Utique meritis tuis. Bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem servasti: reddet coronam debitam his meritis tuis. Sed ut reddatur tibi corona tua, Dei dona sunt merita tua. Ecce bonum agonem certasti, cursum consummasti. Vidisti enim aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati, quae est in membris tuis: unde tibi vincere, nisi ex hoc quod sequitur? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum 18. Ecce unde pugnasti, ecce unde laborasti, ecce unde non defecisti, ecce unde vicisti. Videte pugnantem: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an persecutio? an nuditas? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oves occisionis 19. Ecce infirmitas, labor, miseria, pericula, tentationes. Unde victoria certantium? Audi quod sequitur: Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos 20. Cursum consummasti: quo ducente, quo regente, quo iuvante? Quid hic dicis? Cursum, inquit, consummavi; sed neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 21. Fidem servasti, verum est. Primo quam fidem? quam tibi ipse dedisti? Falsum est quod dixisti: Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei 22? Nonne tu alloqueris quosdam concertatores tuos, et in huius vitae stadio tecum laborantes atque currentes, quibus dicis: Vobis enim donatum est pro Christo? Quid donatum est? Non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo 23. Ecce utrumque donatum est, et credere, et pati pro Christo.

Dei est custodire dona sua in nobis.

5. 7. Sed ait forte aliquis: Accepi quidem fidem, sed ego custodivi. Tu forte hoc dicis, quisquis haec audis insipiens, Accepi fidem, sed ego custodivi: Paulus noster non hoc dicit: Ego custodivi. Respicit enim: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam 24. Labora, custodi: sed bonum est ut custodiaris. Nam custodire te non sufficis. Si desertus fueris, dormitabis et dormies. Non autem dormitat, neque dormit, qui custodit Israel 25.

Vita ametur, sed bona. Omnia volunt homines bona praeter animam suam.

5. 8. Vitam ergo amamus, et amare nos vitam nullo modo dubitamus: neque omnino negare poterimus, amare nos vitam. Ergo eligamus vitam, si amamus vitam. Quid eligimus? Vitam. Primo hic bonam; post hanc, aeternam. Primo hic bonam, sed nondum beatam. Bona modo agatur, cui postea beata servatur. Bona vita, opus est: beata, merces est. Age bonam, et accipies beatam. Quid iustius, quid ordinatius? Ubi es amator vitae? Bonam elige. Si uxorem velles, nonnisi bonam velles: amas vitam, et eligis malam? Dic mihi quid malum velis. Quidquid volueris, quidquid amaveris, bonum vis. Prorsus non vis iumentum malum, non servum malum, non vestem malam, non villam malam, non domum malam, non uxorem malam, non filios malos. Omnia bona quaeris: esto bonus qui quaeris. Quid te offendisti, ut inter omnia quae vis bona, solus velis esse malus? Cara est tibi villa, uxor tua, vestis tua, et, ut ad extremum veniamus, caliga tua; et viluit tibi anima tua? Certe vita ista laboribus plena est, aerumnis, tentationibus, miseriis, doloribus, timoribus plena est ista vita: certe manifestum est quia his omnibus malis plena est. Et tamen sic quomodo omnibus malis plena est, si quis illam nobis daret aeternam sic, talem qualis est, quantas gratias ageremus, ut semper miseri essemus? Non talem promittit, non quicumque homo, sed Deus verus. Vera veritas promittit vitam, non solum aeternam, sed etiam beatam; ubi nulla molestia, nullus labor, nullus timor, nullus dolor. Ibi plena et tota certa securitas. Vita sub Deo, vita cum Deo, vita de Deo, vita ipse Deus, Talis nobis aeterna promittitur: et huic temporalis, et ista, hoc est, misera et aerumnosa praeponitur? Praeponitur, inquam, an non? Praeponitur, quando vis homicidium facere, ne moriaris. Times enim ne te occidat servus, et tu occidis servum. Times ne te occidat uxor, de qua forte falsum suspicaris; et tu dimissa uxore, adulterinas nuptias cum altera concupiscis. Ecce amando vitam, perdidisti vitam: aeternae vitae temporalem, beatae miseram praetulisti. Et quid invenisti? Forte cum servas vitam, nolens exspiras. Quando hinc eas, ignoras. Qua fronte exis ad Christum? Qua fronte recusas supplicium? Non dico, Qua fronte postulas praemium? Eris in aeterna morte damnatus, qui eligis temporalem vitam, cuius electione contemnis sempiternam.

Vita beata hic non quaerenda. Dies malos nos facimus. Homini malum nonnisi ab homine. Homo a malo se ipso liberatus laedi ab aliquo non potest.

6. 9. Sed non audis consilium. Vitam quaeris, dies bonos quaeris. Bonum est quod quaeris, sed non est hic. Habet iste lapis pretiosus regionem suam, non hic nascitur. Quantumlibet labores fodiendo, non hic invenies quod hic non est. Sed fac quod iubetur, et quod amas reddetur. Ecce enim quamlibet longa sit vita ista, numquid dies bonos invenies hic? Videte quid adiunxerit: Vitam et dies bonos 26: ne sit vita, et misera sit propter dies malos. Abundant hic dies mali: sed dies malos non ille sol facit, qui currit ab oriente in occidentem veniens, et altero die procedens: sed dies malos, fratres, nos facimus. Si bene viveremus omnes dies, et hic haberemus bonos dies. Etenim homini unde malum, nisi ab homine? Enumerate quanta extrinsecus homines patiantur. Quae non videantur ab hominibus fieri, perpauca sunt. Abundant mala homini ab homine. Furta ab homine, adulterium passus est in uxore ab homine, seductus est ei servus ab homine, celatus est ab homine, proscriptus est ab homine, expugnatus est ab homine, captivus ductus est ab homine. Libera me, Domine, ab homine malo 27. Iam tu quisquis audis, non cogitas nisi de inimico, quem pateris vicinum malum, potentem, consortem, civem. Forsitan de latrone ista cogitas, quando audis: Libera me, Domine, ab homine malo; et sic oras, quando oras, ut liberet te Deus ab homine malo, illo vel illo inimico tuo. Tu noli tibi esse malus. Audi me: liberet te Deus a te. Quando enim Deus gratia sua et misericordia de malo facit te bonum; unde te facit bonum, unde te liberat, nisi a te ipso homine malo? Omnino, fratres mei, hoc verum est, hoc certum est, hoc fixum est: si Deus te liberaverit a te ipso homine malo, nihil tibi nocebit quisquis fuerit alius homo malus.

Paulus a malo se ipso liberatus.

7. 10. Exemplum proponam unde agitur, de ipso apostolo Paulo, cuius celebramus passionis diem. Fuit persecutor, blasphemus, iniuriosus. Homo erat malus; poena sua ipse sibi erat. Porro autem cum anhelat caedes, et sitit sanguinem Christianorum, fusurus proprium, habens litteras a principibus sacerdotum, ut apud Damascum quoscumque inveniret christianae viae sectatores, vinctos adduceret puniendos, carpens viam crudelitatis, nesciens pietatis, audivit vocem desuper ipsius Domini nostri Iesu Christi de coelo dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare 28. Ista voce percussus, prostratus est persecutor, et erectus est praedicator: excaecatus est in carne, ut videret in corde; illuminatus est in carne, ut praedicaret ex corde. Quid videtur, fratres? Liberatus est Saulus ab homine malo: a quo, nisi a se ipso Saulo? Propterea quoniam liberatus est ab homine malo se ipso, quid ei fecit alius homo malus? Apostoli Petri verba sunt: Et quis vobis nocebit, si boni amatores fueritis29 Persecutus est homo malus, lapidavit homo malus, virgis cecidit homo malus: ad extremum tenuit, vinxit, traxit, occidit homo malus. Quanta ille addidit mala, tanta Deus praeparavit bona. Quidquid passus est, non fuit tormentum poenae, sed occasio coronae. Videte quid sit liberari ab homine malo, hoc est a se ipso. Quis, inquit, vobis nocebit, si boni amatores fueritis?

Mali non nocent homini liberato a se ipso malo. Festa sanctorum quomodo celebranda.

8. 11. Sed ecce nocent homines mali. Tanta tibi fecerunt, o Paule. Respondet tibi Paulus: Opus esset ut liberatus essem ab homine malo, hoc est, a me ipso. Caeterum quid isti homines mali mihi faciunt? Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 30. Etenim quod est leve tribulationis nostrae, supra incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis, non respicientibus quae videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 31. Vere liberatus es ab homine malo, hoc est a te ipso ut caeteri tibi mali homines non obessent, sed magis prodessent. Ergo, carissimi, festum sanctorum diem, qui adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt, et Domino suo donante atque iuvante vicerunt, sic celebremus, ut amemus; sic amemus, ut imitemur: ut imitati, ad eorum praemia pervenire mereamur.