SERMO 295

IN NATALI APOSTOLORUM PETRI ET PAULI

Petra super quam aedificata est Ecclesia ipse est Christus.

1. 1. Istum nobis diem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli passio consecravit. Non de obscuris aliquibus martyribus loquimur. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 1. Isti martyres viderunt quod praedicaverunt, secuti aequitatem, confitendo veritatem, moriendo pro veritate. Beatus Petrus, primus Apostolorum, vehemens Christi amator, qui meruit audire: Et ego dico tibi, Quia tu es Petrus 2. Dixerat enim ipse: Tu es Christus Filius Dei vivi 3. Christus illi: Et ego dico tibi, Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 4. Super hanc petram aedificabo fidem, quam confiteris. Super hoc quod dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Tu enim Petrus. A petra Petrus, non a Petro petra. Sic a petra Petrus, quomodo a Christo Christianus. Vis nosse de qua petra Petrus dicatur? Paulum audi: Nolo enim vos ignorare, fratres; Apostolus Christi dicit: Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequente eos petra: petra autem erat Christus 5. Ecce unde Petrus.

Petro Ecclesiae personam gerenti datae claves regni coelorum. Uni datae sunt, quia Ecclesiae unitati. Christus prius resuscitat, tum Ecclesia solvit.

2. 2. Dominus Iesus discipulos suos ante passionem suam, sicut nostis, elegit, quos Apostolos appellavit. Inter hos pene ubique solus Petrus, totius Ecclesiae meruit gestare personam. Propter ipsam personam, quam totius Ecclesiae solus gestabat, audire meruit: Tibi dabo claves regni coelorum 6. Has enim claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesiae. Hinc ergo Petri excellentia praedicatur, quia ipsius universitatis et unitatis Ecclesiae figuram gessit, quando ei dictum est: Tibi trado, quod omnibus traditum est. Nam ut noveritis Ecclesiam accepisse claves regni coelorum, audite in alio loco quid Dominus dicat omnibus Apostolis suis. Accipite Spiritum Sanctum 7. Et continuo: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cuius tenueritis, tenebuntur 8. Hoc ad claves pertinet, de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo; et quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo 9. Sed hoc Petro dixit. Ut scias quia Petrus universae Ecclesiae personam tunc gerebat, audi quid ipsi dicatur, quid omnibus fidelibus sanctis: Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Si non te audierit, adhibe tecum unum aut duos: scriptum est enim, In ore duorum aut trium testium, stabit omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec ipsam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, quia quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo 10. Columba ligat, columba solvit; aedificium supra petram ligat et solvit.

3. 2. Timeant ligati, timeant soluti. Qui soluti sunt, timeant ne ligentur: qui ligati sunt, orent ut solvantur. Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur 11: et praeter hanc Ecclesiam nihil solvitur. Quatriduano mortuo dicitur: Lazare, prodi foras12 Et prodiit de monumento institis ligatus manibus et pedibus. Excitat Dominus, ut mortuus de monumento prodeat; si cor tangit, ut peccati confessio foras exeat. Sed parum adhuc ligatus est. Dominus ergo, postquam exiit Lazarus de monumento, ad discipulos suos, quibus dixerat: Quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo 13: Solvite, inquit, eum, et sinite abire 14. Per se excitavit, per discipulos solvit.

Ecclesiae fortitudo et infirmitas in Petro figurata.

3. 3. Proinde Ecclesiae fortitudo in Petro maxime commendata est; quia euntem ad passionem secutus est Dominum: et infirmitas quaedam notata; quoniam interrogatus ab ancilla, negavit Dominum. Ecce ille amator subito negator. Invenit se, qui praesumpserat de se. Dixerat enim, sicut nostis: Domine, tecum ero usque ad mortem: et si opus fuerit ut moriar, animam meam pro te ponam 15. Et Dominus ad praesumptorem: Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis 16. Factum est quod praedixerat medicus: fieri non potuit quod praesumpsit aegrotus. Sed quid? Continuo respexit eum Dominus. Sic scriptum est, sic loquitur Evangelium: Respexit eum Dominus, et exiit foras, et flevit amare 17. Exiit foras: hoc est, confiteri. Flevit amare, qui noverat amare. Dulcedo secuta est in amore, cuius amaritudo praecesserat in dolore.

Petro Ecclesiae unitatem significanti oves a Christo commendatae. Cur ter interrogatus Petrus de suo amore.

4. 4. Merito etiam post resurrectionem Dominus ipsi Petro oves suas commendavit pascendas. Non enim inter discipulos solus meruit pascere dominicas oves: sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur; et Petro primitus, quia in Apostolis Petrus est primus. Simon Ioannis, inquit Dominus, amas me18 Respondit ille: Amo. Et iterum interrogatus, iterum respondit. Et tertio interrogatus, et tamquam illi non credatur, contristatur. Sed quomodo ei non credebat, qui cor eius videbat? Denique post illam tristitiam sic respondit: Domine tu scis omnia, tu scis quia amo te 19. Non enim qui omnia scis, hoc solum nescis. Noli tristis esse, Apostole; responde semel, responde iterum, responde tertio. Ter vincat in amore confessio, quia ter victa est in timore praesumptio. Solvendum est ter, quod ligaveras ter. Solve per amorem, quod ligaveras per timorem. Et tamen Dominus semel, et iterum, et tertio, oves suas commendavit Petro.

In Donatistas dominici gregis divisores.

5. 5. Attendite, fratres mei: Pasce, inquit, oviculas meas, pasce agnos meos 20. Pasce oves meas: numquid dixit: Tuas? Pasce, bone serve, oves dominicas, habentes dominicum characterem. Numquid enim Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Petri et Pauli baptizati estis21 Ergo pasce oves eius, ablutas Baptismo eius, signatas nomine eius, redemptas sanguine eius: Pasce, inquit, oves meas. Nam haeretici servi mali et fugitivi, quod non emerunt dividentes sibi, et de furtis peculia tamquam propria facientes, suas oves sibi videntur pascere. Nam quid est aliud, rogo vos, Nisi te ego baptizavero, immundus eris, Nisi Baptismum meum habueris, ablutus non eris? Itane non audistis: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 22? Proinde, carissimi, quos baptizavit Petrus, oves Christi sunt; et quos baptizavit Iudas, oves Christi sunt. Nam videte quid dicat sponsus dilectae suae in Cantico canticorum, quando ei dixit sponsa: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta, super greges sodalium tuorum 23. Annuntia, inquit, mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie, in splendore veritatis, in fervore caritatis. Quare times, o dilecta? quid times? Ne forte fiam, inquit, sicut operta, id est, sicut obscura, sicut non Ecclesia; quia Ecclesia non est operta: Non enim potest civitas abscondi super montem constituta 24. Et errando incurram, non in gregem tuum, sed in greges sodalium tuorum. Etenim haeretici sodales dicuntur. A nobis exierunt 25: ad unam nobiscum mensam, antequam exirent, accesserunt. Ergo quid ei respondetur? Nisi cognoveris temetipsam 26: sponsus dicit, interroganti respondet: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres 27. O verax inter haereses, nisi cognoveris temetipsam: quia de te praedicta sunt tanta: In semine tuo benedicentur omnes gentes 28: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum 29: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 30: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 31: de te testimonia ista praedicta sunt. Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu 32. Ego enim te non eicio, ut dicant de te qui remanserint: Ex nobis exierunt 33. Exi tu in vestigiis gregum: non gregis, de quo dictum est: Erit unus grex et unus Pastor 34. Exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos 35: non sicut Petrus, oves meas. Pro his commendatis sibi ovibus Petrus meruit martyrio coronari, quod hodierna solemnitate per orbem meruit celebrari.

Paulus ex persecutore praedicator Christi.

6. 6. Veniat et de Saulo Paulus, de lupo agnus; prius inimicus, postea apostolus; prius persecutor, postea praedicator. Veniat, accipiat litteras a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit Christianos, vinctos adducat ad poenas. Accipiat, accipiat, proficiscatur, pergat, anhelet caedem, sitiat sanguinem: Qui habitat in coelis, irridebit eum 36. Ibat enim, sicut scriptum est: Spirans caedem 37, et propinquabat Damascum. Tunc Dominus de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris38 Ego sum hic, ego sum ibi: hic caput, ibi corpus. Non ergo miremur, fratres, ad corpus Christi pertinemus. Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare 39. Te laedis: nam Ecclesia mea persecutionibus crescit. At ille pavens et tremens: Domine, quis es tu? Et ille: Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris 40. Continuo mutatus exspectat imperium: ponit invidentiam, praeparat obedientiam. Dicitur ei quid faciat. Et antequam Paulus baptizetur, loquitur Dominus Ananiae: Vade ad illum vicum, ad illum hominem nomine Saulum, baptiza illum; quia vas electionis mihi est 41. Vas aliquid portare debet, vas inane esse non debet. Vas implendum est: unde, nisi gratia? Ananias autem respondit Domino nostro Iesu Christo: Domine, audivi quia homo iste multa mala fecit sanctis tuis. Et nunc litteras portat a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit viae huius viros. vinctos adducat 42. Et Dominus ad illum: Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo 43. Trepidabat Ananias, audito nomine Sauli" trepidabat famam lupi infirma ovis, etiam sub manu pastoris.

Paulus et Petrus pro Christo passi.

7. 7. Ecce ostendit illi Dominus quae illum oporteret pati pro nomine eius. Post exercuit illum in labore. Ipse in vinculis, ipse in plagis, ipse in carceribus, ipse in naufragiis. Ipse illi procuravit passionem: ipse perduxit ad istum diem. Unus dies passionis duobus Apostolis. Sed et illi duo unum erant: quamquam diversis diebus paterentur, unum erant. Praecessit Petrus, secutus est Paulus. Primo Saulus, postea Paulus: quia primo superbus, postea humilis. Saulus a Saüle sancti David persecutore. Deiectus est persecutor, erectus est praedicator. Mutavit nomen superbi ad humilitatem. Paulus enim modicus est. Verba videte Caritatis vestrae: nonne quotidie dicimus, Post paululum videbo te, paulo post faciam hoc aut illud? Ergo quid est Paulus? Ipsum interroga. Ego sum, inquit, minimus Apostolorum 44.

Dies martyrum ideo celebrantur, ut eos imitari delectet.

8. 8. Celebramus diem festum, Apostolorum nobis sanguine consecratum. Amemus fidem, vitam, labores, passiones, confessiones, praedicationes. Proficimus enim amando; non ista propter carnalem laetitiam celebrando. Martyres enim a nobis quid quaerunt? Minus habent, si adhuc laudes hominum quaerunt. Si adhuc laudes hominum quaerunt, nondum vicerunt. Si autem vicerunt, a nobis propter se nihil quaerunt; sed propter nos ipsos quaerunt. Dirigatur ergo via nostra in conspectu Domini. Arcta erat, spinosa erat, dura erat: talibus tamque multis transeuntibus lenis facta est. Transiit ipse prior Dominus, transierunt Apostoli intrepidi, postea martyres, pueri, mulieres, puellae. Sed quis in eis? Ille qui dixit: Sine me nihil potestis facere 45.