SERMO 294

HABITUS IN BASILICA MAIORUM, IN NATALI MARTYRIS GUDDENIS,
V CALENDAS IULII

[De Baptismo parvulorum, contra Pelagianos]

Occasio sermonis.

1. 1. In Natali sancti Ioannis inter caetera quae dicenda videbantur, ad Baptismum parvulorum noster sermo deductus est: et quia iam prolixus erat, et de illo terminando cogitabatur, non tanta dicta sunt de tanta quaestione, quanta in tanto periculo a sollicitis dici debuerunt. Sollicitos autem nos facit, non ipsa sententia iam olim in Ecclesia catholica summa auctoritate fundata, sed disputationes quorumdam, quae modo crebrescere, et multorum animos evertere moliuntur. Hodie ergo, adiuvante Domino, placuit nobis hinc loqui. Diem quidem solemnem Martyris celebramus: sed maior causa est omnium fidelium, quam tantum modo martyrum. Non enim omnes fideles etiam martyres, sed illi ideo martyres, quia fideles. Videamus ergo quid ab eis proponatur, quid eos movet; quoniam et de ipsis non tam refellendis quam sanandis cogitare debemus.

Baptizandos parvulos Pelagiani concedunt, non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum.

1. 2. Concedunt parvulos baptizari oportere. Non ergo quaestio est inter nos et ipsos, utrum parvuli baptizandi sint; sed de causa quaeritur, quare baptizandi sint. Hoc ergo quod concedunt, sine ulla cum ipsis dubitatione teneamus. Baptizandos esse parvulos, nemo dubitat. Nemo dubitet, quando nec illi hinc dubitant, qui ex parte aliqua contradicunt.

2. 2. Sed nos dicimus eos aliter salutem et vitam aeternam non habituros, nisi baptizentur in Christo: illi autem dicunt non propter salutem, non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum. Quid sit hoc, dum exponimus ut possumus, parumper attendite. Parvulus, inquiunt, etsi non baptizetur, merito innocentiae, eo quod nullum habeat omnino, nec proprium, nec originale peccatum, nec ex se, nec de Adam tractum, necesse est, aiunt, ut habeat salutem et vitam aeternam, etiamsi non baptizetur; sed propterea baptizandus est, ut intret etiam in regnum Dei, hoc est, in regnum coelorum. Si discutiendum est hoc, discutiendum est utique propter illos, non propter nos. Fratres enim nostri sunt, permoti sunt profunditate quaestionis; sed regi debuerunt gubernaculo auctoritatis. Cum enim dicunt non esse baptizandos salutis et vitae aeternae percipiendae causa, sed tantummodo regni coelorum et regni Dei; baptizandos quidem fatentur, sed non propter vitam aeternam, sed propter regnum coelorum. Quid de vita aeterna? Habebunt, inquiunt. Quare habebunt? Quia nullum peccatum habent, et ad damnationem pertinere non possunt. Ergo est vita aeterna extra regnum coelorum?

Vitam aeternam non esse praeter regnum coelorum. Inter dextram ad regnum Dei pertinentium, et sinistram damnatorum nullus medius locus.

3. 3. Primus hic error aversandus ab auribus, exstirpandus a mentibus. Hoc novum in Ecclesia, prius inauditum est, esse vitam aeternam praeter regnum coelorum, esse salutem aeternam praeter regnum Dei. Primo vide, frater, ne forte hinc consentire nobis debeas, quisquis ad regnum Dei non pertinet, eum ad damnationem sine dubio pertinere. Venturus Dominus, et iudicaturus de vivis et mortuis, sicut Evangelium loquitur, duas partes facturus est, dextram et sinistram. Sinistris dicturus: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 1; dextris dicturus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 2. Hac regnum nominat, hac cum diabolo damnationem. Nullus relictus est medius locus, ubi ponere queas infantes. De vivis et mortuis iudicabitur: alii erunt ad dextram, alii ad sinistram: non novi aliud. Qui inducis medium, recede de medio: non te offendat qui dextram quaerit. Et te ipsum admoneo: recede de medio, sed noli in sinistram. Si ergo dextra erit et sinistra, et nullum medium locum in Evangelio novimus: ecce in dextra regnum coelorum est: Percipite, inquit, regnum. Qui ibi non est, in sinistra est. Quid erit in sinistra? Ite in ignem aeternum. In dextra ad regnum, utique aeternum; in sinistra in ignem aeternum. Qui non in dextra, procul dubio in sinistra: ergo qui non in regno, procul dubio in igne aeterno. Certe habere potest vitam aeternam, qui non baptizatur? Non erit in dextra, id est, non erit in regno. Vitam aeternam computas ignem sempiternum? Et de ipsa vita aeterna audi expressius, quia nihil aliud est regnum quam vita aeterna. Prius regnum nominavit, sed in dextris; ignem aeternum in sinistris. Extrema autem sententia, ut doceret quid sit regnum, et quid sit ignis aeternus: Tunc, inquit, abibunt isti in ambustionem aeternam; iusti autem in vitam aeternam 3.

4. 3. Ecce exposuit tibi quid sit regnum, et quid sit ignis aeternus; ut quando confiteris parvulum non futurum in regno, fatearis futurum in igne aeterno. Regnum enim coelorum est vita aeterna.

Exclusioni a regno Dei, coniunctam esse poenam ignis aeterni.

4. 4. Nec aliud etiam apostolus Paulus, cum terreret homines, non parvulos, non baptizatos, sed scelestos, facinorosos, contaminatos, perditos; non eos terruit quod erunt in igne sempiterno, quo sine dubio ibunt, si non corrigantur: sed tantum terruit, quia in regno non erunt; ut cum viderint se perdere spem regni, non viderent esse consequentem nisi poenam ignis aeterni. Nolite, inquit, errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Non dixit: Illi et illi, tales et tales igni aeterno torquebuntur; sed, regnum Dei non possidebunt 4. Subtracta dextra, non remansit nisi sinistra. Unde autem evadunt ab igne sempiterno? Non ob aliud, nisi quia erunt in regno. Sequitur: Et haec quidem fuistis. Et unde iam non sunt? Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. In nomine Domini nostri Iesu Christi 5. Non enim est aliud nomen sub coelo in quo oportet salvos fieri nos 6, nos omnes, pusillos cum magnis. Si autem salvos fieri oportet nos in hoc nomine, sine hoc nomine procul dubio nec salus erit, quae sine Christo promittitur parvulis. Pace eorum dicam, qui cuiquam salutem promittit sine Christo, nescio utrum ipse salutem habere possit in Christo.

Pelagiana vitae aeternae et regni Dei distinctio plane arbitraria.

5. 5. Deinde quaerimus ab eis: Quid, si aliquis dicat, parvulos merito innocentiae suae, sicut dictis, atque immunitatis ab omni delicto, non solum habituros salutem et vitam aeternam, sed et regnum Dei? unde apud vos definitum certumque est, sine Baptismo regnum. Dei non habituros parvulos; ut divideretis eis pro arbitrio vestro, non adiutores parvulorum, sed oppressores miserorum; ut divideretis eis pro arbitrio vestro, et daretis eis salutem et vitam aeternam praeter regnum coelorum? Alius benevolentior vobis et misericordior, et ut putatis iustior, totum eis dabit, et vitam aeternam et regnum coelorum. Istum quomodo superabitis? Quoniam vos aliquando contra evidentissimam auctoritatem ratiocinatio humana delectat, proferte ipsam regulam rationis vestrae, et asserite, quantis viribus valueritis, unde vincatur iste, qui parvulis propter merita innocentiae, propter nullam, sicut dicitis, culpam, hoc est, originale peccatum, dare voluerit etiam non baptizatis, non solum vitam aeternam, verum etiam regnum coelorum: istum vincite. Ego sine praeiudicio partes huius parumper suscipio, et dicam quod ipse non sentio: sed admoneo vos, ut acriorem adversarium videatis.

Negato semel originali peccato, Pelagianos non posse eum vincere, qui nolit parvulos excludi a regno Dei.

5. 6. Ecce existit nescio quis, et dicit: Parvulus non habens ullum omnino peccatum, nec quod sua vita contraxit, nec quod de vita primi parentis traxit, habebit et vitam aeternam et regnum coelorum.

6. 6. Respondete, vincite hominem resistentem vobis, qui aliter dividitis. Vos enim dicitis: Vitam quidem habebit iste non baptizatus aeternam, sed non habebit regnum coelorum. Ille contra: Imo et vitam et regnum coelorum. Quare enim patrimonium regni coelorum abripis innocenti? A quo regnum coelorum non acquiritur, profecto magno bono fraudatur. Quae est ista iustitia? Dic, quare? Quid offendit parvulus non baptizatus, nullam habens culpam, nec suam, nec de parente tractam? Quid offendit, dic mihi, ut non intret in regnum coelorum, ut separetur a sorte sanctorum, ut sit exsul a societate Angelorum? Videris enim tibi misericors, quia non ei aufers vitam: damnas tamen, quem separas a regno coelorum. Damnas: non eum percutis, sed in exsilium mittis. Nam et qui exsulant, vivunt, si sani sunt: in doloribus corporis non sunt, non torquentur, non carceris tenebris affliguntur: haec illis sola poena est, non esse in patria. Si amatur patria, magna poena: si autem non amatur patria, peior est cordis poena. Parvum malum est in hominis corde, qui societatem non quaerit sanctorum, qui non desiderat regnum coelorum? Si non desiderat, poena est de perversitate: si autem desiderat, poena est de fraudata caritate. Sed si, quod vis, parva sit poena; et ipsa parva magna est, si nulla culpa est. Hic defende iustitiam Dei. Quare vel parva poena infligitur innocenti, in quo nullum invenitur omnino peccatum? Dic contra istum adversarium, qui parvulis non baptizatis, misericordia et iustitia maiore quam tu, dare vult, non solum vitam aeternam, verum etiam regnum coelorum: responde si potes, sed rationem affer; hac enim te gloriari delectat.

In quaestione de parvulis non baptizatis confugiendum ad auctoritatem divinam.

7. 7. Ego istam quaestionem profundam sentio, et ad eius fundum rimandum vires meas idoneas non agnosco. Libet me et hic exclamare quod Paulus: O altitudo divitiarum!  7 Parvulus non baptizatus pergit in damnationem: Apostoli enim verba sunt: Ex uno in condemnationem 8: non satis invenio dignam causam, quia non invenio, non quia non est. Ubi ergo non invenio in profundo profundum, attendere debeo humanam infirmitatem, non damnare divinam auctoritatem. Ego prorsus exclamo, nec me pudet: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum 9. Ego infirmitatem meam his verbis munio, et hac cautela circumseptus, adversus sagittas ratiocinationum tuarum muratus assisto. Sed tu, bellator, hoc est, fortis ratiocinator, huic responde, qui tibi dicit: Prorsus innocens parvulus, et immunis ab omni peccato, et proprio et originali, non solum vitam aeternam habebit, sed etiam regnum coelorum. Hoc est iustum. Qui nihil mali habet, quare aliquid boni non habet? sed scio, inquis. Unde scis? Quia Dominus dixit. Tandem venisti. Non ergo quia tu ratiocinaris, sed quia Dominus dixit. Laudo plane hoc, sanum est: sicut homo non invenisti rationem, fugis ad auctoritatem. Approbo, prorsus approbo. Bene facis; non invenis quid respondeas, ad auctoritatem fuge: non ibi te persequor, non inde expello; imo fugientem recipio et amplector.

Sententia dominica excludens non baptizatos a regno Dei, fatentibus Pelagianis.

7. 8. Profer ergo auctoritatem, stemus in ea simul contra communem inimicum. Quia enim parvulus non baptizatus non intrat in regnum coelorum, et tu dicis et ego. Illi igitur communi adversario, qui dicit non baptizatum parvulum intraturum in regnum coelorum, resistamus ambo, et adversus eius insidiosissima iacula scutum fidei proferamus.

8. 8. Cedant paulisper coniecturae rationis humanae, assumantur arma divina. Assumite, inquit Apostolus, armaturam Dei 10. Ecce simul dicamus huic homini: Christianus es? Christianus, inquit. Audi Evangelium, qui vis non baptizatos parvulos mittere in regnum coelorum; audi Evangelium: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei 11. Domini sententia est: huic non resistit, nisi non christianus. Repulsus est ille, remanet mihi tecum certamen: et forte unde vicisti bono illius, inde bono vinceris tuo. Nam quem vicisti, si durus non est, docuisti. Noli ergo esse durus et tu: simul teneamus interim sententiam istam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei. Ideo, inquis, parvulo non baptizato polliceri regnum Dei non possum contra apertam Domini sententiam. Ecce quare dico: Regnum Dei non habebunt. Ecce quare dico: Ideo baptizandi sunt, ut habeant regnum Dei. Ideo dicis? Ideo, inquit. Vide tamen, propter illa quae supra diximus, ne forte non invenias vitam aeternam praeter regnum Dei. Multum enim aperta sunt dicta de duabus illis partibus, dextra et sinistra, ubi nullum in medio dedit locum vitae sine regno. Parum te hoc corrigit? parum admonet? Ipsam mecum lectionem, unde hanc sententiam protulisti, paululum adverte.

Ex eadem Evangelii lectione vincendi Pelagiani. Una in duabus naturis persona Christi, qui simul in terra se esse dicit et in coelo.

8. 9. Dixisti enim, te ideo regnum coelorum non baptizatis parvulis nolle promittere, quia sententia Domini aperta est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum 12. Non ibi advertisti, cum quaereret Nicodemus, quomodo ista fierent, id est, quomodo renasceretur homo, quomodo denuo nasceretur; quoniam non potest utique iterum introire in uterum matris, et denuo nasci; quid audierit a Domino, quid audierit a magistro bono, quid audierit error a veritate?

9. 9. Inter caetera enim ostendens quemadmodum fiat, etiam similitudinem posuit. Sed prius ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo 13. In terra erat, et in coelo se esse dicebat; et quod est maius, in coelo Filium hominis: ut unam demonstraret in utraque natura personam, et in eo quod Dei Filius erat aequalis Patri, Verbum Dei in principio Deus apud Deum, et in eo quod filius hominis erat, assumens animam humanam et carnem humanam, et indutus hominem, exiens ad homines: quia in hoc utroque non duo christi sunt, nec duo filii Dei sed una persona, unus Christus Dei Filius, idemque unus Christus, non alius, hominis filius; sed Dei, Filius secundum divinitatem, hominis filius secundum carnem. Quis autem nostrum, qui parum advertimus, aut parum sapimus, non potius ita vellet distinguere, Filius Dei in coelo, et Filius hominis in terra? Sed ne sic divideremus, et ita dividendo duas personas induceremus: Non ascendit in coelum, inquit, nisi qui de coelo descendit Filius hominis. Filius ergo hominis descendit de coelo. Nonne filius hominis in terra factus est? nonne filius hominis per Mariam factus est? Sed, o homo, noli, inquit, separare, quem volo copulare. Parum est quia Filius hominis descendit (Christus enim descendit, idemque filius hominis qui Filius Dei est); sedet in coelo, qui ambulat in terra. In coelo erat, quia ubique est Christus, idemque Christus est et Filius Dei et filius hominis. Propter unitatem personae in terra Filius Dei, propter eamdem unitatem personae esse probavimus in coelo filium hominis, ex his verbis Domini: Filius hominis, inquit, qui est in coelo 14. Propter unitatem personae, nonne in terra constituto atque conspicuo Petrus dicit: Tu es Christus Filius Dei vivi 15?

In coelum solus Christus ascendit. Christi membra cum capite unus Christus.

9. 10. Ergo discat Nicodemus quomodo fiat illud, quod ei minus intellegenti, incredibile et quasi impossibile videbatur: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit 16.

10. 10. Omnes autem qui renascuntur, utique ascendunt in coelum: caeterorum nemo prorsus. Et omnes qui renascuntur, per gratiam Dei ascendunt in coelum: et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo. Unde hoc? Quia omnes qui renascuntur, membra ipsius fiunt; et solus Christus de Maria natus unus est Christus, et cum corpore suo caput unus est Christus. Hoc ergo dicere voluit: Nemo ascendit, nisi qui descendit. Non ergo ascendit, nisi Christus. Si vis ascendere, esto in corpore Christi: si vis ascendere, esto membrum Christi. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus; sic et Christus 17: quia caput et corpus Christus. Et quomodo fit hoc, adhuc quaeramus. Latet quaestio, exaltatur illa profunditas.

Quomodo Christi membra efficimur. Fides in Christum necessaria ad salutem.

10. 11. Christus peccatum non habet, nec originale traxit, nec suum addidit: extra voluptatem carnalis libidinis venit, non ibi fuit complexus maritalis: de Virginis corpore non assumpsit vulnus, sed medicamentum; non assumpsit quod sanaret, sed unde sanaret: quantum ad peccatum pertinet, dico. Solus ergo ille sine peccato: quomodo erunt membra eius, quorum nullus est sine peccato? Quomodo? Audi similitudinem quae sequitur: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam 18. Unde tibi non videbatur peccatores homines posse fieri membra Christi, id est, illius qui nullum omnino haberet peccatum? Serpentis morsu movebaris: ideo crucifigitur Christus, ideo fundit sanguinem Christus in remissionem peccatorum; quia propter peccatum, id est, serpentis venenum: Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, unde sanarentur qui in illo deserto a serpentibus mordebantur, et illum exaltatum attendere iubebantur, et quisquis attenderet, sanabatur; sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, id est, qui attendit exaltatum, qui non erubescit crucifixum, qui in cruce Christi gloriatur, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non pereat, unde? Credendo in eum. Unde non pereat? Attendendo exaltatum: alioquin perisset. Hoc est enim: Omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

Parvulis alieno facto vulneratis aliena fide subvenitur.

11. 12. Profers parvulum mihi, et iubes ut attendat exaltatum, quem negas habere serpentis venenum. Imo si faves ei, si movet te innocentia in vita propria, noli negare tractum aliquem reatum de vita prima, non sua, sed parentis sui primi. Noli negare; confitere venenum, ut poscas medicamentum: aliter non sanatur. Aut utquid ei dicis ut credat? Hoc enim respondetur a portante parvulum. Ad verba aliena sanatur, quia ad factum alienum vulneratur. Credit in Iesum Christum? fit interrogatio: respondetur, Credit. Pro non loquente, pro silente, pro flente, et flendo quodam modo ut subveniatur orante, respondetur, et valet. An etiam hoc serpens ille persuadere conatur, quia non valet? Absit a cordibus qualiumcumque Christianorum. Ergo respondetur, et valet. Conspiratione quadam communicat spiritus; credit in altero, quia peccavit in altero. An vero invenit vitam praesentis saeculi, quem parturivit infirmitas; et non invenit vitam futuri saeculi, quem parturivit caritas?

Serpens aereus exaltatus figura Christi crucifixi in similitudine carnis peccati.

11. 13. Ergo sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ut omnis a serpente percussus intueretur exaltatum, et sanaretur: sic oportuit exaltari Filium hominis, ut omnis a serpente venenatus intueatur exaltatum, et sanetur. Adam primus accepit morsum serpentis cum veneno. Ergo natus in carne peccati, fit salvus in Christo per similitudinem carnis peccati.

12. 13. Misit enim Deus Filium suum, non in carne peccati; sed, sicut sequitur qui scripsit, in similitudine carnis peccati 19; quia non de complexu maritali, sed de utero virginali. Misit in similitudine carnis peccati: utquid hoc? Ut de peccato damnaret peccatum in carne 20: de peccato peccatum, de serpente serpentem. Quis enim dubitet nomine serpentis appellari peccatum? Ergo de peccato peccatum, de serpente serpentem: sed de similitudine, quia in Christo nullum peccatum, sed sola similitudo carnis peccati. Ideo exaltatus serpens, sed aereus; exaltata est similitudo carnis peccati, ut sanaretur origo peccati. Quia misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati. Non in similitudine carnis; nam vera caro est, sed in similitudine carnis peccati; quia mortalis caro sine ullo omnino peccato. Ut de peccato, propter similitudinem, damnaret peccatum in carne, propter veram iniquitatem. Vera iniquitas in Christo non fuit: sed mortalitas in illo fuit. Peccatum non suscepit, sed poenam peccati suscepit. Suscipiendo sine culpa poenam, et poenam sanavit et culpam. Ecce quomodo fiunt ista. Quod admiratus Nicodemus dixerat: Quomodo possunt ista fieri21 Sic enim sanamur, non quia meremur. Ecce quomodo fiunt ista. Modo ubi mihi parvulos ponis? Iam dicis: Nullo veneno sauciati sunt. Aufer eos a conspectu exaltati serpentis. Si autem non aufers, sanandos dicis, venenatos confiteris.

Quicumque in Christum non credit damnatur. Iudicium pro damnatione. Infantes dicti fideles. Peccatum originis.

13. 14. Deinde ipse Dominus in eodem sermone ad Nicodemum non audistis quid dixerit, cum eadem lectio hodie legeretur? Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non crediderit, iam iudicatus est 22. Et hic quaeris medium homo de medio, et disputas, et attenderis, nec attendis: Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non crediderit, iam iudicatus est. Quid est autem: Iam iudicatus est? Damnatus est. Nam iudicium pro damnatione plerumque poni nostis: Scripturae testes sunt; maxime illo uno testimonio apertissimo, cui nemo est qui contradicat. De resurrectione cum ageret Dominus: Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii 23: utique iudicium pro damnatione posuit. Et tu aliter audes disserere aut credere? Qui non credit, iam iudicatus est. Alio loco: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: quam tu parvulis promittebas non baptizatis. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam 24. Sed habet, inquit, et qui non credit parvulus, quamvis non habeat regnum Dei. Sed vide quod sequitur: Qui autem incredulus est Filio, non habet vitam; sed ira Dei manet super eum 25. Ubi ponis parvulos baptizatos? Profecto in numero credentium. Nam ideo et consuetudine Ecclesiae antiqua, canonica, fundatissima, parvuli baptizati fideles vocantur. Et sic de his quaerimus: Iste infans christianus est? Respondetur: Christianus. Catechumenus, an fidelis? Fidelis; utique a fide, fides a credendo. Inter credentes igitur baptizatos parvulos numerabis: nec iudicare ullo modo aliter audebis, si non vis esse apertus haereticus. Ergo ideo habent vitam aeternam: quia qui credit in Filium, habet vitam aeternam.

14. 14. Noli eis sine ista fide, et sine isto sacramento huius fidei, promittere vitam aeternam. Qui autem incredulus est Filio, et qui non credit in Filium, non habet vitam, sed ira Dei manet super eum 26. Non dixit: Veniet super eum; sed, manet super eum. Respexit originem, cum ait: Ira Dei manet super eum. Quam respiciens et Apostolus dixit: Fuimus et nos aliquando natura filii irae 27. Non accusamus naturam. Naturae auctor Deus est. A Deo bona est instituta natura: sed per malam voluntatem a serpente vitiata est. Ideo quod fuit in Adam culpae, non naturae, nobis propagatis factum est iam naturae. Ab hoc vitio naturae, cum quo nascitur homo, non liberat nisi qui natus est sine vitio. Ab hac carne peccati non liberat nisi ille qui natus est sine peccato per similitudinem carnis peccati. Ab hoc veneno serpentis non liberat nisi exaltatio serpentis. Quid ad haec dicis? Satisne hoc est?

Pelagianorum effugium, dum urgentur verbis Apostoli de originali peccato. Non primum peccandi exemplum, sed originis peccatum ibi significatum.

14. 15. Unum aliquid acutissimum, quod ab eis profertur, paululum attendite. Cum coeperint urgeri verbis Apostoli dicentis: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 28. quae verba nescio quis non intellegat; in quibus verbis nescio utrum quisquam expositorem requirat: conantur respondere, et dicere, ideo dictum hoc ab Apostolo, quia primus peccavit Adam, et qui postea peccaverunt, illum imitando peccaverunt. Hoc quid est aliud, quam conari tenebras aperto lumini offundere? Peccatum per unum hominem intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Propter imitationem dicis, quia primus peccavit Adam.

15. 15. Respondeo prorsus: Non primus peccavit Adam. Si primum peccatorem requiris, diabolum vide. Sed humani generis massam volens ostendere Apostolus de origine venenatam, ideo cum posuit unde nati sumus, non eum quem imitati sumus. Dicitur quidem et pater tuus, quem fueris imitatus: Filii mei, inquit, quos iterum parturio 29. Qui itidem dicit: Imitatores mei estote 30. Et propter ipsam imitationem dicitur impiis: Vos a patre diabolo estis 31. Nam constat in catholica fide, quod diabolus nec generavit nostram naturam, nec condidit: sola in illo seductio est praecedentis, imitatio consequentis. Denique quomodo dictum est de Adam: In quo omnes peccaverunt; legatur mihi alicubi, Omnes in diabolo peccaverunt. Aliud est illo praecedente et seducente peccare, aliud in illo peccare. Quia secundum propaginem carnis in illo eramus omnes, antequam nati essemus, tamquam in parente, tamquam in radice ibi eramus: sic venenata est ista arbor, ubi eramus. Nam quia ad diabolum, hoc est, principem peccati, et vere primum peccatorem, non pertinet origo, sed imitatio; cum de illo Scriptura loqueretur: Invidia, inquit, diaboli, mors intravit in orbem terrarum: imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius 32. Imitando eum fiunt ex parte ipsius. Numquid dictum est, In illo peccaverunt? Cum vero de Adam diceretur, propter originem, propter posteritatem, propter propaginem viscerum: In quo omnes, inquit, peccaverunt. Nam si propterea primus constitutus est Adam, quia primus peccavit, tamquam in exemplo sit, non in origine; utquid tam in longinquo, post tam prolixa tempora contra Adam quaeritur Christus? Si omnes peccatores ad Adam propterea pertinent, quia primus peccator: omnes iusti debuerunt ad Abel pertinere, quia primus iustus. Quare Christus quaeritur? Expergiscere, frater. Quare Christus quaeritur, nisi quia in Adam damnata est generatio, in Christo quaeritur regeneratio?

Pelagianorum obiectio contra peccatum originale, Cur de baptizato non iustus nascitur.

16. 16. Proinde nemo nos fallat: Scriptura evidens est, auctoritas fundatissima est, fides catholicissima est. Omnis generatus, damnatus: nemo liberatus, nisi regeneratus. Unde et alteri versutiae illorum iam vos instructi respondete, carissimi: quando dicunt, et parvulos turbant, Si de peccatore peccatores nati sunt, quare non de baptizato iam fideli, cui remissa sunt universa peccata, iusti nascuntur? Cito respondete: Ideo de baptizato non iustus nascitur, quia non cum generat unde regeneratus est, sed unde generatus est. De Christo dictum est: Mortificatus carne, vivificatus spiritu 33: sic de homine dici potest, Tabefactus carne, iustificatus spiritu. Quod nascitur de carne, caro est 34. Quaeris ut de iusto iustus nascatur, cum videas iustum esse nisi regeneratum omnino non posse. Nec attendis Domini sententiam, quam tu ipse in ore habes: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu 35. Puto quia non hoc factum est in concubitu. Miraris quare peccator nascatur de semine iusti: non te delectat mirari quare oleaster nascatur de semine olivae? Accipe aliam similitudinem. Iustum baptizatum, pone granum purgatum: non attendis, quia de grano purgato frumentum cum palea nascitur, sine qua seminatur. Deinde cum sit in propagine natorum generatio carnalis, in propagine renatorum generatio spiritalis, vis ut de baptizato baptizatus nascatur, cum videas de circumciso non nasci circumcisum? Carnalis est certe ista generatio, et carnalis est circumcisio, et tamen de circumciso non nascitur circumcisus: sic ergo de baptizato non potest nasci baptizatus; quia nemo renatus, antequam natus.

Alia eorumdem cavillatio exploditur. Christus nihil prodest non credentibus. Infantibus baptizatis prodest Christus. Infantes baptizati vere credentes aliorum fide. Infantes credunt fide parentum.

17. 17. Aliud eorum quasi acutissimum: sed quid acutum non obtunditur scuto veritatis? Aliud dicunt, videte quale. Si Adam, inquiunt, nocet his qui non peccaverunt; ergo et Christus prodesse debet etiam his qui non crediderunt. Videtis certe quam hoc acutum sit contra veritatem: audite quantum adiuvet veritatem. Qui enim hoc dicit, nihil aliud, nisi Christum nihil prodesse non credentibus. Hoc est verum. Quis non acceptet. Quis non consentiat, quia Christus non credentibus non prodest, credentibus prodest? Sed dic mihi, obsecro te, Parvulis baptizatis Christus aliquid, an nihil prodest? Necesse est ut dicat prodesse: premitur mole matris Ecclesiae. Forte quidem vellent hoc dicere; nam ratiocinationes eorum ad hoc videntur compellere: sed auctoritate reprimuntur Ecclesiae, ne non dicam sputis hominum obruantur, sed ipsorum infantium lacrymis tamquam fluvio pertrahantur. Si enim dixerint, nihil prodesse Christum baptizatis infantibus; nihil aliud dicunt quam, Superfluo baptizantur infantes. Ut autem non superfluo baptizentur, quia hoc dicere non audent, prodesse Christum baptizatis infantibus confitentur.

18. 17. Si prodest baptizatis, quaero quibus prosit, credentibus, an non credentibus? Eligant quod volunt. Si dixerint, Non credentibus: ubi est ergo quod calumniabaris, quia Christus non credentibus prodesse non potest? Ecce tu confiteris prodesse infantibus, non tamen credentibus. Ad quodlibet prodest: non putas ad vitam aeternam, non putas ad salutem aeternam: ad ipsum regnum coelorum percipiendum utique prodest Christus parvulis baptizatis. Prodest ergo non credentibus? Sed absit, ut ego dicam non credentes infantes. Iam superius disputavi, credit in altero, qui peccavit in altero: dicitur, Credit; et valet, et inter fideles baptizatos computatur. Hoc habet auctoritas matris Ecclesiae, hoc fundatus veritatis obtinet canon: contra hoc robur, contra hunc inexpugnabilem murum quisquis arietat, ipse confringitur. Ergo prodest Christus aliquid infantibus baptizatis; et sicut ego dico, et sicut mecum tota Ecclesia dicit, credentibus prodest, fidelibus prodest: tu quod vis elige. Volo quidem ut quod verius est, eligas; ut nobiscum dicas quia credentibus prodest. Sed si dixeris, Non credentibus prodest; contra te dixisti. Si dixeris, Credentibus prodest; mecum dixisti. Elige, utrum contra te dicas quod falsum est, an mecum dicas quod verum est. Tu enim paulo ante dicebas, Christum non credentibus nihil prodesse, volens efficere quia sic et Adam non peccantibus nihil nocuit, quomodo Christus non credentibus nihil prodest. Ecce iam fateris infantibus non credentibus baptizatis aliquid prodesse Christum. Sed si credentibus dicis, bene dicis, mecum dicis, credunt et infantes.

19. 17. Unde credunt? Quomodo credunt? Fide parentum. Si fide parentum purgantur, peccato parentum polluti sunt. Corpus mortis in primis parentibus generavit eos peccatores: spiritus vitae in posterioribus parentibus regeneravit eos fideles. Tu das fidem non respondenti, et ego peccatum nihil agenti.

Contra peccatum originale perperam citatus Apostolus. Sanctificationis modi multi.

19. 18. Sancti, inquit, de sanctis nasci debuerunt: quia dixit Apostolus: Alioquin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt 36. Et quomodo hoc accipis? Quomodo intellegis, de fidelibus natum ita sanctum, ut baptizari non debeat? Quomodo libet, accipias istam sanctitatem. Multi enim modi sunt sanctitatis, et multi modi sunt sanctificationis. Non enim omne quod sanctificatur, ad regnum coelorum mittitur. De esca nostra dixit Apostolus: Sanctificatur per verbum Dei et orationem 37. Numquid quia esca nostra sanctificatur, non scimus quo mittatur? Disce ergo esse aliquem modum, et quasi umbraculum quoddam sanctificationis, quod non sufficiat ad perceptionem salutis. Distat, et quid distet, Deo notum est. Tamen cum filio fidelium curratur ad Baptismum; non sic errent parentes, ut putent eum iam fidelem natum. Natum enim possunt dicere, non renatum. Nam ut noveris quomodo intellegas sanctificatos filios fidelium, ut modo non quaeram, quia longum est, modum sanctificationis huius; ubi et maritum habes infidelem, ibi habes et uxorum fidelem. Sanctificatur, inquit, vir infidelis in uxore, et sanctificatur mulier infidelis in fratre 38. Numquid quia est ibi forte modus aliquis sanctificationis, ut vir infidelis sanctificetur in uxore fideli, ideo iam securitatem debet accipere, quod in regnum coelorum intraturus est, et non baptizandus, non regenerandus, non Christi sanguine redimendus? Quomodo ergo sanctificatur vir infidelis in uxore, et tamen perit, nisi baptizetur: sic filii fidelium, etsi ad quemdam modum sanctificati, pereunt tamen, si non fuerint baptizati.

Cypriani auctoritas pro originali peccato.

20. 19. Rogo vos, ut paululum acquiescatis. Lego tantum. Sanctus Cyprianus est, quem in manus sumpsi, antiquus episcopus Sedis huius: quid senserit de Baptismo parvulorum, imo quid semper Ecclesiam sensisse monstraverit paululum accipite. Parum est enim quia isti disserunt, et disputant nescio quas impias novitates; et nos conantur arguere, quod aliquid novum dicamus. Ad hoc ergo lego sanctum Cyprianum, ut videatis quomodo sit intellectus canonicus, et catholicus sensus in his verbis quae paulo ante tractavi. Interrogatus est utrum infans baptizari debeat ante octavum diem, quia vetere Lege non licebat circumcidi infantem, nisi octavo die. Quaestio inde erat nata, de die baptizandi: nam de origine peccati nulla erat quaestio; et ideo ex ea re, unde nulla erat quaestio, soluta est exorta quaestio. Sanctus Cyprianus dixit inter caetera, quae superius dixi: Propter quod neminem putamus a gratia consequenda impediendum esse a lege quae iam statuta est, nec spiritalem circumcisionem impediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino admittendum esse ad gratiam Christi: quando et Petrus in Actibus Apostolorum loquatur et dicat: "Deus mihi dixit neminem hominem communem dicendum et immundum" 39. Caeterum si homines impedire aliquid ad consecutionem gratiae possit, magis adultos et provectos et maiores natu possint impedire peccata graviora. Porro autem, si etiam gravissimis delictoribus et in Dominum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur: quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit; qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi dimittuntur, non propria, sed aliena peccata40 Videte quemadmodum de hac re nihil dubitans, solvit illam unde dubitabatur. Hoc de fundamento Ecclesiae sumpsit, ad confirmandum lapidem nutantem.

Veritatis hostes quatenus patienter ferendi.

21. 20. Impetremus ergo, si possumus, a fratribus nostris, ne nos insuper appellent haereticos, quod eos talia disputantes nos appellare possimus forsitan, si velimus, nec tamen appellamus. Sustineat eos mater piis visceribus sanandos, portet docendos, ne plangat mortuos. Nimium est quo progrediuntur; multum est, vix ferendum est, magnae patientiae adhuc ferri. Non abutantur hac patientia Ecclesiae, corrigantur, bonum est. Ut amici exhortamur, non ut inimici litigamus. Detrahunt nobis, ferimus: canoni non detrahant, veritati non detrahant; Ecclesiae sanctae pro remissione peccati originalis parvulorum quotidie laboranti non contradicant. Fundata ista res est. Ferendus est disputator errans in aliis quaestionibus non diligenter digestis, nondum plena Ecclesiae auctoritate firmatis; ibi ferendus est error: non tantum progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum Ecclesiae quatere moliatur. Non expedit, adhuc forte nostra non est reprehendenda patientia: sed debemus timere ne culpetur etiam neglegentia. Sufficiat Caritati vestrae, habete ad illos qui nostis illos, habete cum illis amice, fraterne, placide, amanter, dolenter: quidquid potest faciat pietas; quia postea diligenda non erit impietas. Conversi ad Dominum, etc.