SERMO 293/E

DE DUOBUS HOMINIBUS: CHRISTO ET IOANNE

Christus homo Ioanne homine unde maior.

1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 1. Numquid dedit, unusquisque eorum diceretur de illo, omnia per illum facta sunt 2? Divinitatem apud se tenuit, gratiam donavit nobis. Hominem agnoscamus propter nos, Deum agnoscamus super nos: ipsum hominem, ipsum Deum. Sed ambos homines vides, et Ioannem et Christum; sed, quem vides hominem, Ioanne maior est... et tamen non est dignus solvere corrigiam calceamenti eius 3. Hunc ergo intellege maiorem: et tanto maiorem, ut Ioannes minor illo sit, quamvis maior sit omnibus iustis. Iste autem maior terra et caelo: maior Angelis, maior omnibus Virtutibus, maior omnibus Sedibus, Potestatibus, Dominationibus. Unde maior? quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 4. Per hoc aequalis Patri, per hominem minor Patre: ipse enim dixit: Ego et Pater unum sumus 5, qui dixit: Pater maior me est 6. Ambae sententiae quasi contrariae, et ambae verae: cor tuum non litiget, et verba Domini non litigant. Ego et Pater unum sumus, aequalitatem ostendit; Pater maior me est, imparilitatem ostendit.

In Deo non dicitur: Fuit, aut: Erit, sed: Est.

2. Ubi Ego et Pater unum sumus, audi Apostolum sententiarum ambarum interpretem in uno loco: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7, quia hoc erat natus. Rapina est usurpati: sicut Adam, rapina illi facta sunt ista; et ideo, quia voluit rapere quod non erat, perdidit quod habebat. Quomodo rapinam voluit? Ait illi serpens, unde et ipse ceciderat: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo 8. Ista cogitatio diabolum deiecit: ista suggestio hominem diaboli fecit per superbiam illam suam participem. Invidit enim stantem, qui iam ceciderat; inde deiecit, unde ipse cecidit. Ecce quibus erat rapina. Illi autem non erat, quia natus aequalis, et ab aeternitate in aeternitatem manens, aequalis numquam non fuit, numquam non erit; nec dicendum: Fuit, Est, et Erit, sed Est; quod ergo dicitur: Fuit, iam non est; quod autem dicitur: Erit nondum est. Ideo ibi ipse, quando mandavit famulo suo Moysi, cum diceret illi Moyses, quid vocaris? et dixit: Quid dicturus sum filiis Israel? respondit: Ego sum qui sum. Dices itaque filiis Israel: qui est misit me ad vos 9. Ubi dicitur: Est, germanum est, sincerum est; mutari numquam et nusquam potest. Hoc Deus, hoc Filius Dei, hoc Spiritus Sanctus. Itaque, fratres, hoc supra omnia, et ideo aequalis Filius Patri; unde Apostolus: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.

Christus, homo Deus; Ioannes, homo bonus propter Deum.

3. Unde est: Pater maior me est? Sed semetipsum exinanivit - videte, distinguite verba - formam servi accipiens 10. Infigite hoc auribus, et discernite quomodo, formam servi cum diceret, accipiens dixit; de forma autem Dei non dixit, accipiens, sed dixit: qui cum in forma Dei esset, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit se, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus eum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen 11. Secundum quod factus est, exaltatus est; secundum hoc exaltatus, secundum quod humilis; nam secundum quod aequalis Patri, non exaltatus, quia numquam humilis. Secundum quod mortuus resurrexit, donavit illi nomen quod est super omne nomen. Ecce Christus veniens, et tamen ibi erat; resurrexit, et ascendit in caelum, et tamen inde e non recesserat. Hominem putas? noli putare. Ecce homo: quo nemo surrexit maior in natis mulierum 12. Audi illum de ipso homine: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius 13. Duos ergo homines intellege: sed unum hominem Deum, alterum hominem bonum propter Deum; unum hominem veritatem, alterum hominem ex veritate veracem.