DE NATALE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE
1. De Ioanne Baptista, non Evangelista, cuius hodie natalis celebramus diem, magnum diem, magnum est ipsius Domini testimonium. Ait enim de ipso Salvator noster, Dominus eius et noster, ait de illo quid aliud quam veritas? In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 1. Ecce cuius hodie celebratur ista sollemnitas: quo nemo maior surrexit in natis mulierum. Sed adiecit ipse Dominus, et ait: Qui autem minor est, in regno caelorum maior illo est 2. Quid est: minor illo? Minor aetate, maior potestate. Ioannes, summus homo, sed tamen homo; de Domino autem Christo valde parum est ut dicamus, summus homo, quia Deus et homo. Diximus testimonium Domini de Ioanne: dicamus testimonium Ioannis de Domino. Recolite memoria, retinete testimonium Domini, quod commemoravi, de Ioanne, quia in natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista. Ecce quod Iesus de Ioanne: quid Ioannes de Iesu? Primo videte quomodo implebatur testimonium Domini de Ioanne. Ipse putabatur Christus: et audistis, quando prima lectio recitata est de Actibus Apostolorum; quid narratum est et commemoratum, Ioannem dixisse: Quid me suspicamini esse? Non sum ego Christus 3. Error hominum plus aliquid suspicabatur, sed humilitas quod erat confitebatur. Et videte quam facile fuit abuti errore hominum, et se iactare pro Christo. Non fecit, merito magnus, confitendo potentior quam superbe hinniendo. Numquid persuasurus illis erat quod ipse esset Christus? Iam hoc putabant: confirmaret quod putabant: falleret de eo quod erat, dicendo se quod non erat. Et hoc si fecisset, ubi esset? Vos misistis ad Ioannem, ait Dominus Iesus Iudaeis: ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine eius: ego autem habeo testimonium maius Ioanne 4. Bona lucerna: merito fugit sub pedes petrae, ne extinguatur vento superbiae.
2. Videte ergo, carissimi, quanta fuerit magnitudo Ioannis, et quomodo impletum est quod ait de illo Dominus: In natis mulierum non exsurrexit maior Ioanne Baptista. Certe Christus Dominus erat, immo Dominus est, qui erat ante Ioannem, qui erat ante Abraham, qui erat ante Adam, qui erat ante caelum et terram, quia omnia per ipsum facta sunt 5; certe Dominus erat, et in terra Deus ambulabat, et Verbum caro factum erat 6; et tamen in discipulis eius non numeratur Ioannes. Recolite nomine discipulorum a primo usque ad ultimum. Est ibi Ioannes, sed Evangelista, non Baptista: iste ergo quantum ad humanum aspectum discipulus Christi non erat, immo suos etiam ipse Christi tempore discipulos colligebat. Denique Iudaei de discipulis Ioannis insultabant discipulis Christi, et calumniabantur, dicentes: Quare discipuli Ioannis ieiunant, et discipuli tui non ieiunant? 7 Habebat discipulos Christus, habebat et Ioannes: baptizabat Ioannes, baptizabat et Christus. In natis mulierum est quia nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista; sed tamen quasi aemulus colligens discipulos, quasi contra Christum, sed tamen pro Christo. Quia tam magnus erat, ut Christus putari posset, ipse debuit Christo testimonium perhibere. Cui perhibet testimonium summus homo, plus est quam homo. Non sum quod putatis. Certe magnus sum, ut hoc putetis: non sum quod putatis. Et quis es tu? 8, dictum est ei. Ego sum vox clamantis in deserto; parate viam Domino 9. Videte praecursorem, suscipite metatorem, timete iudicem. Parate viam Domino, rectas facite semitas eius; omnis mons et collis humiliabitur, et omnis vallis exaltabitur; et erunt tortuosa in directum, et aspera in vias planas, et videbit omnis caro salutare Dei 10. Non me, sed salutare Dei. Videbit omnis caro salutare Dei. Perhibet lucerna testimonium diei, quia Christus dies. Quid Ioannes? Lucerna. Sed quid opus erat lucerna? Quia abscondebatur dies: abscondebatur, donec pateretur: quia nec pateretur, nisi absconderetur. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 11.
3. Et tamen ne multum resistant diei, de lucerna confunduntur Iudaei: mittuntur ad Ioannem. Dixit: Non sum ego; qui in medio vestrum est, maior me est. Quantum maior? Certe dixerat Dominus Christus: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 12; qui autem minor est - de se ipso dicens, eo quod posterior in carne est - in regno caelorum maior illo est 13. Minorem se dixit: quantum maior esset non dixit. Sane, ne aliquid subripere videar, quia et ipse est utilis sensus, et a vero non aberrans, dicam et ipsum. In verbis ubi ait Dominus: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista, qui autem minor est in regno caelorum maior illo est, et alius sensus est in alia distinctione verborum, si sic distinguas, in natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior illo est, ut intellegas in regno caelorum esse sanctos angelos, et dictum esse: qui minor est in sanctis angelis, maior est omnibus hominibus. Sive ille sensus, sive iste, non abhorret a fide; quia et hoc verum est, minorem esse Christum aetate, maiorem maiestate; et illud verum est, quantumlibet magnus sit homo, minus eum esse quam est angelus minor. Tamen audiamus Ioannem, quantum maiorem confessus fuerit Dominum Iesum. Quia ipse dixit: Qui venit post me, maior me est 14, audis maior me est, quaeris quantum maior. Si taceat, suspicemur, sed plane credamus: Ioannes enim servus, Christus Dominus. Dicat Ioannes quantum: cuius non sum dignus, inquit, corrigiam calceamenti solvere 15. Quantum se humiliasset, si se dignum esse dixisset! Si stat ille, vel sedet ille, et tu solvis corrigiam calceamenti, agnosco: Dominus est ille, servus tu. Parum est hoc, inquit Ioannes, non sum dignus vel hoc. Responde ergo nobis, si fieri potest, quare non sis inter discipulos eius, quare extra discipulos collegisti. Ego, inquit Ioannes, ego non sum discipulus eius; sum, sed ubi non videtis. Qui habet sponsam, sponsus est 16. Vox Ioannis est de Domino Christo: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum 17. Certe non est discipulus eius: servus certe stante illo, amicus donante illo. Dixit enim et discipulis suis: Iam non dicam vos servos, sed amicos 18. Videte tamen discipulum in interioribus, in occulto, et in secreto sanctuari. Amicus sponsi stat, et audit eum. Stet, et audiat eum: quia nisi audisset, cecidisset, similisque illi fuisset, de quo dicit ipse Dominus: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit 19. Diabulus in veritate non stetit, et cecidit cadens qui deicit. Ioannes autem stetit, et audivit eum. Et quid sequitur? Et gaudio gaudet propter vocem sponsi 20. Ille verbum est, ego sum vox 21. Ioannes dicit. Vox est, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Tu enim vox, ille Verbum; sed ille et Verbum et vox. Quare Dominus et verbum et vox? Quia Verbum caro factum est 22. Sicut enim verbum quod parit cor nostrum intus est in corde nostro, et latet eos qui sunt extra nos: sicut modo quod dicturus sum latet vos, me autem non latet; iam est in corde meo verbum: ut autem procedat ad vos, assumitur vox, et pervenit ad te quod latebat in me, nec, cum pervenit ad te, recedit a me. Si hoc verbum meum, quid Verbum Dei? Qui erat apud Patrem, latebat apud Patrem: ut exiret ad nos, assumpta est caro quasi vox; et ad nos processit, et a Patre non recessit. Et audierunt ista Iudaei dicentem, etiam ista Ioannem dicentem: Nos omnes de plenitudine eius accepimus 23. Quid est: Nos omnes? Patriarcha erat, Propheta erat, iustus quicumque erat, quilibet praedicator erat, ipse Ioannes erat, quo nemo maior surrexit in natis mulierum 24; omnes de illo fonte biberunt, ideo talia ructaverunt.
4. Ergo a lucerna confunduntur Iudaei inimici occulto die. Et plane confusi sunt. Videte quemadmodum ipsum Dominum interrogaverunt quodam die, et dixerunt: Quo usque animas nostras tollis? si tu es Christus, dic nobis palam 25. Calumniam parabant, non veritatem quaerebant. Quam diu, inquiunt, animas nostras tollis? Quam diu nos suspendis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Et ille ad eos: Interrogo vos et ego unum verbum: dicite mihi, baptisma Ioannis unde est? de caelo est, an ex hominibus? 26. Fulsit sapientia, repressa est imprudentia; redierunt in se, qui processerunt ad illum. Qui processerunt calumniando, redierunt haesitando; et dixerunt inter se, vel apud se: Si dixerimus: de caelo, respondet nobis: quare non credidistis ei 27, quando testimonium perhibuit mihi? Si illi credidistis, me quare interrogatis? Si dixerimus: de caelo, hoc apud se respondebit nobis: Quare non credidistis ei? Si dixerimus: Ab hominibus, metuimus turbas, ne lapident nos 28. Omnis enim turba Iudaeorum habebant Ioannem tamquam prophetam. Ideo lucerna ante diem videntes quicquid horum responderent contra se fuisse responsuros, responderunt: Nescimus 29. Quod sciebant, responderunt: Nescimus. Et Dominus: Nec ego vobis dicam in qua potestate ista facio 30. Quid dicturi erant? quid responsuri? Sine dubitatione confusi sunt, et impleta est prophetia dicentis in Psalmo: Paravi lucernam Christo meo 31. Videte quando dictum est, quando impletum est. Quando dictum sit, legite Psalmum; quando impletum est, legite Evangelium. Paravi lucernam Christo meo. Ut quid? Inimicos eius induam confusione 32. O dura confusio! Quotidie confunduntur, et non convertuntur.
5. Nos autem, carissimi, qui in locum praecisorum ramorum insiti sumus - sic enim dicit Apostolus - audiamus eumdem, et non alta sapiamus; quicquid sumus boni, bono Deo tribuamus; quicquid sumus mali, nobis imputemus. Rectum cor habet, qui in bonis suis non laudat nisi Deum, in malis suis non blasphemat Deum. Quicquid enim nobiscum Deus agit, scienter agit; nemo illo melior, nemo sapientior, nemo potentior. Convocavit nos, et recolite unde. Liberavit ab idolis, liberavit a servitute demoniorum a tantis sacrilegiis. Unde hoc nobis? Unde, inquit, mihi, ut veniret mater Domini mei ad me? 33. Quantum homines humiliemur, et nonnisi in Domino gloriemur, ut ille exaltetur; nos minuamur, ut in illo crescamus. Videte summum hominem, quo in natis mulierum nemo exsurrexit <maior>, quid ait de Christo? Illum oportet crescere, me autem minui 34. Crescat Deus, minuatur homo. Et quomodo crescit perfectus? quid enim deest Deo, ut crescat? Deus crescit in te, cum intellegis eum. Ergo vide humilitatem hominis, et altitudinem Dei. Illum oportet crescere, inquit, me autem minui. Indicaverunt hoc dies natales amborum. In luce res agitur, testis est ipse sol: ab hodierno die minuuntur dies, a natale Domini crescunt dies. Illum oportet crescere, me autem minui. Dominus enim Iesus Christus, gubernator auctorque creaturae, rector mundi, siderum fabricator, temporum ordinator, quoniam quando voluit natus est, diem sibi elegit quo nasceretur, quo bene significaretur; et praecursori suo ipse dedit diem. In ipso voluit hominem intellegi, in se Deum. Minuatur homo, crescat Deus, hoc indicant passiones ipsorum: Ioannes decollatus est, Christus in cruce exaltatus est. Ergo, fratres, breviter ad hoc concludam. Multa enim sunt, quae possunt dici de sancto Ioanne Baptista; sed nec nos sufficimus dicendo, nec vos audiendo. Iam ergo breviter concludam: homo humilietur, Deus exaltetur. Qui gloriatur, in Domino glorietur 35.