SERMO 293/C

DE NATALE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

Ioannes ante Christum, vox ante Verbum.

1. Per Ecclesiam Christi longe lateque diffusam natalis hodie Ioannis Baptistae, amici sponsi et praecursori Domini, celebratur: debeo huic sollemnitati sermonem, debetis et vos intentionem, debemus omnes devotionem. In natis enim mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 1; solus ei praelatus est, per quem creatus est. Mira quippe res facta est, ut eum nascendo praecederet, sine cuius ope omnino nasci non posset. Merito iste vox, ille verbum: nam iste dixit: Ego vox clamantis in eremo 2; de illo autem dictum est: In principio erat Verbum 3. Simile quiddam in longe diversis nostris sermonibus agitur: verbum in mente praenascitur, quo vox loquentis fiat; vox ore promitur, qua verbum audientibus innotescat. Ita Christus mansit in Patre, per quem Ioannes sicut omnia crearetur; Ioannes processit ex matre, per quem Christus ab omnibus nosceretur. Ille in principio Verbum ante mundum; iste in ultimo vox ante Verbum. Verbum promitur post intellectum, vox post silentium: ita Maria Christum pariendo credit, Zacharias Ioannem generaturus obmutuit. Denique ille natus est de iuvencula florente, iste de senecta deficiente; verbum in corde cogitantis multiplicatur, vox in audientis aure consumitur. Etiam ad hoc fortasse pertinet, illum oportet crescere, me autem minui 4; nam omnis legalis et prophetica praenuntiatio emissa ante Christum, tamquam vox ante verbum, usque ad Ioannem fuit, in quo ultimae figurae cessaverunt; deinde evangelica gratia et manifesta praedicatio regni caelorum, cuius non erit finis, fructificat et crescit in universo mundo.

Quomodo Christus crevit, Ioannes minutus est. Homo sine Deo nihil potest nisi peccare.

2. Hoc Ioannis et Christi generationes, hoc passiones indicaverunt. Natus quippe est Ioannes, cum dies incipit minui; Christus, cum dies crescere incipit. Illius diminutio significavit capitis amputationem; huius incrementum, crucis exaltationem. Item est alius aliquanto abstrusior intellectus, quem pulsantibus aperit Dominus, quid accipi oporteat in eo quod a Ioanne de Christo est dictum: Ille oportet crescere, me autem minui. Quicquid est humanae iustitiae, quousque possit homo proficere, consummatum fuerat in Ioanne; quippe de quo veritas ait: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 5. Isto ergo amplior nemo posset esse homo: sed iste tantummodo homo, Christus autem Deus homo. Verum quia in gratia christiana id praecipue commendatur, id discitur, ut nemo glorietur in homine, sed qui gloriatur in Domino glorietur 6, homo de Deo, servus de Domino, illum, inquit, oportet crescere, me autem minui 7. Deus quidem in se ipso nec minuitur nec augetur: sed in hominibus, quanto magis magisque vera pietate proficimus, crescit divina gratia, minuitur humana potentia; donec ad illam perfectionem perducatur templum Dei, quod est in membris omnibus Christi, ut evacuato omni principatu et potestate et virtute, sit Deus omnia in omnibus 8. Dicit ille Ioannes Evangelista: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 9; dicit iste Ioannes Baptista: Nos omnes de plenitudine eius accepimus 10. Cum ergo lumen, quod in se semper est integrum, in illo tamen qui illuminatur augetur, profecto ille in semetipso minuitur, cum hoc quod sine Deo fuerat aboletur. Nam homo sine Deo nihil potest nisi peccare: hic minuitur humana potentia, cum peremptrix peccatorum divina praevalet gratia. Creaturae infirmitas cedit Creatoris virtuti, et privati amoris superbia deficit in publicam caritatem, clamante Ioanne in nostra miseria de Christi misericordia: Ille oportet crescere, me autem minui.