SERMO 293/B

DE NATALE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE

Praecesserat sermo matutinus de Verbo et voce.

1. Natalem hodie magni hominis celebramus: et vultis nosse quam magni? Nemo, inquit Scriptura, surrexit maior inter mulierum natos 1. Hoc de illo dixit virginis natus; hoc testimonium perhibuit testi suo; hanc sententiam protulit iudex de praecone suo; sic voluit Verbum honorare vocem suam, sicut nostis, et audistis hodie etiam in sermone matutino.

Vox verbum non gignit, sed apparere facit. Verbo in corde crescente, in aure vox deficit.

2. Verbum Christus est, vox Ioannes, quoniam de Christo scriptum est: In principio erat Verbum 2. Ioannes autem cum de se ipso loqueretur: Ego sum, inquit, vox clamantis in deserto 3. Verbum ad cor pertinet, vox ad aurem. Quando vox ferit aurem, et verbum non perducit ad mentem, habet inanem sonum, sed non habet utilem fructum. Ut autem nascatur in meo corde verbum, voce non indiget; ut autem perferatur ad tuum cor, quod in meo corde iam natum est, ministerium vocis assumit. Potest ergo verbum vocem praecedere, sed non potest sine voce procedere. Ad hoc vox creatur, non ut verbum quod non erat gignat, sed ut quod erat et latebat appareat. Hoc ergo, quod de verbo et voce diximus, in Christo et Ioanne videamus. Quaere Christum. In principio erat Verbum 4. Ubi erat? Et Verbum erat apud Deum. In principio apud Deum 5. Quantum ante nos! quantum supra nos! Et Verbum caro factum est 6, ut habitaret in nobis. Et hoc unde sciremus, si vocem non audiremus? Ambulabat enim inter homines Christus mortali iam carne vestitus; et tamen veniebant homines ad Ioannem, et dicebant ei: Tu es Christus? 7 Ille autem, ut se vocem probaret, Verbum quod praecedebat insinuabat; honorem indebitum repellebat, ad Christum digitum porrigebat. Dicentibus enim tu es Christus, respondebat Ioannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 8. Audite illum, agnoscite illum; ipsum praecedo, ipsum annuntio. Mementote quid dixerit: Ego sum vox clamantis in deserto, parate viam Domino 9; non mihi, sed Domino. Quando enim ego clamo, illum annuntio, quoniam vox praeconis adventus est Iudicis. Quando autem venerit ille, quem ego annuntio, et in vestro corde requieverit, illum oportet crescere, me autem minui 10. Nostis enim, dilectissimi, quoniam verbum quando adiumento vocis adrepto per semitas aurium in regionem cordis influxerit, verbum illud in corde crescit, in aure vox deficit. Non enim permanet sonus, qui percussit aurem, quam permaneat infinitus, quia descendit ad mentem. Hoc quare? quia illum oportet crescere, me autem minui.

Christus quomodo creverit, Ioannes autem minutus sit.

3. Baptizat Ioannes, baptizat et Christus. Dictum est Ioanni: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu Sancto et igni 11. Nostis hoc, fratres, factum est quando baptizatus est Christus: et ecce iam toto orbe terrarum ipse est qui baptizat. Crevit ubique baptismum Christi; baptismum vero Ioannis, quamvis habet mysterium in recordatione praeteriti, non tamen habet ministerium in celebratione praesenti. Cessavit baptismum Ioannis, crevit baptismum Christi; unde et dicit: Illum oportet crescere, me autem minui 12. Hanc sententiam et in nativitatibus amborum, et in passionibus invenimus. Quamvis enim de Ioanne dixerit Ioannes, hoc est, Ioannes Evangelista de Ioanne Baptista; quamvis dixerit de eo: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine 13; quamvis occurrent testimonium perhibere de lumine, hodie tamen natus est, fratres, quando nox crescit, et minui incipit dies; Christus vero hiemali solstitio, sicut nostis, quando in lucrum lucis noctis incipiunt damna transferri; quoniam fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 14. Quare sic nati sunt? Quia illum oportet crescere, hunc autem minui. In passionibus etiam Ioannes decollatur gladio, Christus exaltatur in ligno; ille erigitur, iste prosternitur; iste ut minuatur capite truncatur, ille ut crescat extenditur. Illum oportet crescere, hunc autem minui. Non immerito, quantum arbitror, etiam aetates in parentibus eliguntur; parit enim Ioannem mulier grandaeva, Christum Virgo primaeva; istum desperata ac sterilitas, illum intacta virginitas; postremo illum iuvencula crescens, istum senecta deficiens.

Uterque ab angelo nuntiatus.

4. Illum autem, quale est, fratres mei, quanta est hominis huius dignitas, quod eum ad nasciturum, sicut et Dominum Christum, angelus parentibus nuntiavit? Quare hoc meruit? Quia nemo surrexit maior inter mulierum natos 15. Sicut enim scitis, Gabriel angelus ad Zachariam mittitur sacerdotem, Gabriel ad Virginem Mariam mittitur; promittit utrique filium, accipit ab utroque responsum. Respondit Zacharias angelo filium promittenti: Unde sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea sterilis, et provecta in diebus suis 16. Respondit et Maria: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco 17. Ambo de naturae lege desperant: adhuc, credo, nesciebant, accedente dono gratiae Dei legem cessare naturae. Ergo ambo de dubitatione respondent; et tamen ille punitur, ista benedicitur. Illi dicitur: Ecce eris tacens 18; Mariae dicitur: Benedicta tu inter mulieres 19. Zacharias amittit vocem; Maria concipit Verbum. Post haec Verbum caro fit in Virgine, et vox nascitur de tacente; Ioannes natus reddit patri vocem; pater loquens dat filio nomen. Mirantur omnes, stupescunt omnes, et inter se murmura alterna miscentes dicunt sibi: Quid putas erit puer iste? 20. Modo de Evangelio loquamur. Etenim manus Domini erat cum illo 21. Quid putas erit, qui sic coepit? Adhuc tantillus est, et iam tantus est. Et si iste, qui modo coepit, magnus erit, qui semper erat, quid erit? Ille, quem Ioannes adhuc in secreta materni ventris inclusus etiam ipsum latentem in thalamo uteri virginalis agnovit, et quia nondum poterat vocibus, motibus salutavit; ille ergo quid erit? Vultis scire quid erit? Breviter dicam, audite Prophetam: Ipse, inquit, Dominus universae terrae vocabitur 22.

Contra reliquias veteris superstitionis hac die persistentes.

5. Beati ergo Ioannis dominici praecursoris, hominis magni, natalem diem festis coetibus celebrantes, orationum eius auxilia postulemus. Quia enim sponsi amicus est, potest etiam et nobis praestare, ut ad sponsum pertinere possimus, ut eius gratiam invenire mereamur. Sed si volumus invenire eius gratiam, non faciamus iniuriam natali eius. Cessent reliquiae sacrilegiorum, cessent studia atque loca vanitatum; non fiant illa quae fieri solent, non quidem iam in daemonum honorem, sed adhuc tamen secundum daemonum morem. Hesterno die post vesperam putentibus flammis civitas tota flagrabat; universum aerem fumus obduxerat. Si parum attenditis religionem, saltem iniuriam cogitate communem. Scimus, fratres, haec a pueris fieri; sed maiores prohibere debuerant. Ait enim quidam: Qui non vetat peccare, cum potest, iubet 23. Equidem, fratres, in nomine Domini proficit Ecclesia per annos singulos; ista minuuntur, et utique omnis diminutio tendit ad nihilum; sed nondum ita consumpta sunt, ut securi tacere possimus. Nec tacere poterimus, nisi cum vetustas et novitas pervenerit ad debitos fines; ut vetus superstitio consummetur, et nova religio perficiatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, cui est honor et gloria cum Deo Patre omnipotente, et cum Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.