DE NATALICIO SANCTI IOANNIS
1. Quoniam voluit Dominus hodierno die reddere Caritati vestrae vocem et praesentiam nostram, et hoc fecit ipse non secundum dispositionem nostram, sed secundum voluntatem suam, agimus ei gratias vobiscum, et reddimus vobis sermonis obsequium, quod est ministerium nostrum, in quo nos servire vobis et oportet et decet. Vestrum est autem, carissimi, dispensationem qualemcumque servorum Dei accipere cum caritate, et illi gratias agere nobiscum, qui nobis donavit hunc diem simul agere vobiscum.
2. Unde ergo loquamur hodie, nisi de illo cuius natalis est hodie? Ioannes ergo sanctus, natus de sterili, praecursor Domini nati de Virgine, factus est Domini sui salutator ex utero, adnuntiator post uterum. Sterilis quae pareret non erat, Virgo unde pareret non habebat; genuit sterilis praeconem, Virgo iudicem. Sed multos praecones Dominus ipse Iesus Christus ex utero virginis venturus ad homines praemiserat. Omnes Prophetae ab ipso praemissi sunt, sed ipse in ipsis loquebatur, qui venit post illos. Cum ergo multos praecones ante se miserit Dominus, quid tantum iste meruit, quid tantae excellentiae amplius habuit, cuius natalis nobis hodie commendatur? Nam neque hoc sine signo cuiusdam magnitudinis fuit, ut non lateat dies natalis eius, sicut non latet dies natalis Domini eius. Alii Prophetae quando nati fuerint ignoramus; de Ioanne nescire non licuit. Etiam hoc magnum ipsius meritum apparuit, quia ceteri praenuntiaverunt Dominum, et videre desideraverunt et non viderunt; et si viderunt in spiritu, futurum viderunt, praesentem autem non hic fuerunt ut viderent. Dicit autem ipse Dominus de illis ad discipulos suos, quia multi prophetae et iusti voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt 1. Numquid non ipse illos mittebat? Sed erat in omnibus desiderium, si fieri posset, videre hic in carne Christum. Sed quia praecesserunt moriendo, sicut praecesserunt nascendo, non hic eos Christus invenit, sed tamen eos in aeternam vitam Christus redemit. Et ut noveritis quale circa omnes desiderium erat videre hic Christum, recordamini senem illum Symeonem, cui non pro parvo bono nuntiavit Spiritus Dei, quod non esset exiturus de hoc saeculo, nisi vidisset Christum. Natus est Christus: cognovit illum infantem in manibus matris, accepit, tenuit in manibus, cuius divinitate ipse portabatur; et tenens in manibus infantem Verbum, benedixit Deum dicens: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 2.
3. Prophetae ergo alii non viderunt; symeon infantem vidit: Ioannes conceptum agnovit et salutavit, iuvenem adnuntiavit et vidit. Excellentior ergo iste omnibus ceteris. Audi de illo testimonium Domini: se illi praetulit, neminem alium. Valde magnus erat, cui qui praeferretur praeter Christum non erat. Proinde ipse Dominus ita dicit: in natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 3. Et ut se illi praeponeret: Qui autem minor est in regno caelorum maior illo est 4. Se dixit minorem et maiorem: minorem nascendo, maiorem dominando; minorem aetate, maiorem maiestate. Post illum enim natus est Dominus, sed in carne, sed de Virgine; ante illum autem in principio erat Verbum 5. Magna res: post Ioannem Christus, et tamen Ioannes per Christum. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 6. Quare ergo venit Ioannes? Ostendere viam humilitatis, ut praesumptio hominis minueretur, gloria Dei augeretur. Venit ergo Ioannes magnus commendans magnum; venit Ioannes mensura hominis 7. Quid est, mensura hominis? Plus quam Ioannes nullus homo esse poterat: quidquid Ioanne plus erat, iam plus quam homo erat. Si enim mensura magnitudinis humanae in Ioanne fuerat terminata, non inveniebas iam hominem maiorem; et tamen invenisti maiorem. Confitere Deum, quem profecto homine potuisti invenire maiorem. Ioannes homo, et Christus homo: sed Ioannes solum homo, Christus Deus et homo. Secundum quod Deus est, ipse fecit Ioannem; secundum quod homo, natus est post Ioannem.
4. Sed tamen ille praecursor Domini sui, Dei et hominis, quantum se humiliat videte. Quo nemo exsurrexit maior inter natos mulierum, interrogatur utrum ipse esset Christus. Tam magnus erat, ut possint falli homines. Dubitatum est de illo, utrum ipse esset Christus; et ita dubitatum est, ut interrogaretur. Iam si esset filius superbiae, non doctor humilitatis, apponeret se hominibus errantibus, et non ageret ut id putarent, sed iam quod putabant acciperet. Forte nimium illi erat, velle persuadere hominibus, quod ipse esset Christus? Si conaretur persuadere, et non crederetur, remansisset abiectus et deiectus, et inter homines contemptus, et apud Deum damnatus. Sed non illi opus erat persuadere hominibus, iam videbat eos hoc putare: acciperet errorem illorum, et augeret honorem suum. Sed absit hoc a fideli amico Sponsi, ut se pro illo ab sponsa diligi vellet. Confessus est se non esse quod non erat, ne perderet quod erat. Non erat ille sponsus Ioannes; nam, cum interrogaretur, hoc ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 8. Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentia: qui autem venit post me, maior me est. Quantum maior? Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere 9. Videte quantum minor esset, si dignus esset; quantum se humiliaret, si hoc diceret: Maior me est, cuius ego dignus sum corrigiam calceamenti solvere; dignum enim se curvari ad pedes eius dixerat. Nunc autem quam altum commendavit, quando et ipsis pedibus, immo calceamentis eius indignum se dixit! Venit ergo docere superbos humilitatem, annuntiare viam paenitentiae.
5. Venit vox ante Verbum. Quomodo vox ante Verbum? De Christo quid dicitur? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum 10. Sed ut veniret ad nos, Verbum caro factum est 11, ut habitaret in nobis. Ergo quia Christum Verbum audivimus, quia vox Ioannes audiamus. Dum diceretur illi: Tu quis es? respondit: Ego sum vox clamantis in eremo 12. Si ergo Christus Verbum, vox Ioannes, ut diceretur nobis Verbum, adsumptus est Ioannes tamquam vox; et ut veniret ad nos Verbum, praecessit vox. Ideo et Christus ante Ioannem erat in aeternum; et tamen nasci prior non debuit, nisi Ioannes et vox ad nos praecederet Verbum. Erit ergo tempus, quando videbimus Verbum sicut videtur ab angelis; nunc tamen proficiamus in Verbo, ut cum ipso maneamus in aeternum.
6. Illum autem oportet crescere, me autem minui 13. Hoc et per nativitates ipsas Verbi et vocis apparuit. Natum est Verbum octavo kalendas ianuarias, unde incipit augeri dies; nata est vox ante Verbum Dei, quando incipit minui dies. Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Et ipsae passiones hoc ostenderunt: minutus est Ioannes percussus capite: crevit Christus, erectus est in cruce. Itaque, fratres, celebremus natalem vocis in honore Verbi: Non in ebrietatibus et commissationibus 14, sicut dicit Apostolus, sed omnia quaecumque agitis, omnia in nomine Dei facite, et Deus pacis erit vobiscum 15.