IN NATALI IOANNIS BAPTISTAE
1. Sancti Ioannis, cuius nativitatem, cum Evangelium legeretur, mirantes audivimus, solemnitatem hodie celebramus. Quanta est gloria iudicis, si tanta est praeconis? Qualis est venturus via, si talis est qui praeparat viam? Nativitatem Ioannis quodam modo consecratam observat Ecclesia: nec invenitur ullus in Patribus, cuius nativitatem solemniter celebremus: celebramus Ioannis, celebramus et Christi: hoc vacare non potest, et si forte a nobis pro tantae rei dignitate minus explicatur, fructuosius tamen et altius cogitatur. Nascitur Ioannes de anicula sterili, nascitur Christus de iuvencula virgine. Ioannem parit sterilitas, Christum integritas. In nativitate Ioannis aetas congrua non erat parentalis, in nativitate Christi complexus non exstitit maritalis. Ille angelo praedicante nuntiatur, iste angelo nuntiante concipitur. Non creditur Ioannes nasciturus, et fit pater mutus: creditur Christus, et fide concipitur. Fit prius adventus fidei in cor virginis, et sequitur fecunditas in utero matris. Et tamen prope eadem verba sunt Zachariae dicentis, cum angelus Ioannem nuntiaret: Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea iam processit in diebus suis 1: et Mariae sanctae angelo nuntiante partum eius futurum, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 2 pene eadem verba. Illi dicitur: Ecce eris tacens, nec potens loqui, quousque fiant haec, propter quod non credidisti verbis meis, quae adimplebuntur tempore suo 3. Illi autem: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei 4. Ille corripitur, illa instruitur. Illi dicitur, Quia non credidisti: illi dicitur, Accipe quod quaesisti. Propemodum eadem verba sunt: Per quid cognoscam hoc? et: Quomodo fiet istud? Sed eum qui verba audiebat et cor videbat, non latebat. In utriusque verbis cogitatio latebat; sed homines, non angelum latebat: imo non latebat eum qui loquebatur per angelum. Postremo nascitur Ioannes, dum iam lux minuitur, et nox incipit crescere: nascitur Christus, dum nox accipit detrimentum, et dies augmentum. Et tamquam hoc signum nativitatis amborum Ioannes ipse respiciens, dicit: Illum oportet crescere, me autem minui 5. Proposuimus inquirenda, et discutienda praediximus: sed hoc praelocutus sum, et si omnibus tanti mysterii sinibus perscrutandis non sufficimus, vel facultate, vel tempore; melius vos docebit qui loquitur in vobis, etiam absentibus nobis, quem pie cogitatis, quem corde suscepistis, cuius templa facti estis.
2. Videtur ergo Ioannes interiectus quidam limes Testamentorum duorum, veteris et novi. Nam eum esse, ut dixi, quodam modo limitem Dominus ipse testatur dicens: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam 6. Sustinet ergo personam vetustatis, et praeconium novitatis. Propter personam vetustatis, de senibus nascitur: propter personam novitatis, in visceribus matris propheta declaratur. Nondum enim natus ad sanctae Mariae adventum, exsultavit in utero matris. Iam ibi designatus erat, designatus antequam natus: cuius praecursor esset ostenditur, antequam ab eo videretur. Divina sunt haec, et mensuram humanae fragilitatis excedunt. Postremo nascitur, accipit nomen, lingua solvitur patris 7. Refer quod factum est ad significantem imaginem rerum: tantum quod factum est ne non factum putes, quoniam quid significaret forsitan dices. Hoc quod factum est, refer ad significationem rerum, et vide magnum mysterium. Zacharias tacet, et amittit vocem, donec Ioannes nasceretur praecursor Domini, et aperiret vocem. Quid est silentium Zachariae, nisi prophetia latens, et ante praedicationem Christi quodam modo occulta et clausa? Aperitur illius adventu, clara fit venturo eo qui prophetabatur. Hoc est apertio vocis Zachariae in nativitate Ioannis, quod est discissio veli in cruce Christi. Ioannes si se ipsum nuntiaret, Zachariae os non aperiret. Solvitur lingua, quia nascitur vox: nam Ioanni iam praenuntianti Dominum dictum est: Tu quis es? 8 Et respondit: Ego sum vox clamantis in eremo 9.
3. Vox Ioannes, Dominus autem in principio erat Verbum 10. Ioannes vox ad tempus, Christus Verbum in principio aeternum. Tolle verbum, quid est vox? Ubi nullus est intellectus, inanis est strepitus. Vox sine verbo aurem pulsat, cor non aedificat. Verumtamen in ipso corde nostro aedificando advertamus ordinem rerum. Si cogito quid dicam, iam verbum est in corde meo: sed loqui ad te volens, quaero quemadmodum sit etiam in corde tuo, quod iam est in meo. Hoc quaerens quomodo ad te perveniat, et in corde tuo insideat verbum quod iam est in corde meo, assumo vocem, et assumpta voce loquor tibi: sonus vocis ducit ad te intellectum verbi: et cum ad te duxit sonus vocis intellectum verbi, sonus quidem ipse pertransit; verbum autem quod ad te sonus perduxit, iam est in corde tuo, nec recessit a meo. Sonus ergo, transacto verbo ad te, nonne tibi videtur dicere sonus ipse: Illum oportet crescere, me autem minui 11? Sonus vocis strepuit in ministerium, et abiit, quasi dicens: Hoc gaudium meum completum est 12. Verbum teneamus, verbum medullitus conceptum non amittamus. Vis videre vocem transeuntem, et Verbi divinitatem manentem? Baptismus Ioannis modo ubi est? Ministravit, et abiit. Christi nunc Baptismus frequentatur. Omnes in Christum credimus, salutem in Christo speramus: hoc sonuit vox. Nam quia discernere difficile est a voce verbum, et ipse Ioannes putatus est Christus. Vox verbum putata est: sed agnovit se vox, ne offenderet verbum. Non sum, inquit: Christus, nec Elias, nec propheta 13. Responsum est: Tu ergo quis es? Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo, Parate viam Domino 14. Vox clamantis in eremo, vox rumpentis silentium. Parate viam Domino, tamquam diceret, Ego ideo sono, ut illum in cor introducam: sed quo introducam non dignatur venire, nisi viam praeparetis. Quid est: Viam parate; nisi, congrue supplicate? Quid est: Viam parate; nisi, humiliter cogitate? Ab ipso accipite humilitatis exemplum. Putatur Christus, dicit se non esse quod putatur, nec ad suum fastum errorem assumit alienum. Si diceret: Ego sum Christus; quam facillime crederetur, qui antequam diceret, credebatur? Non dixit: agnovit se, distinxit se, humiliavit se. Vidit ubi haberet salutem: lucernam se intellexit, et ne exstingueretur vento superbiae timuit.
4. Haec enim dispositio placuit Deo, ut tantae gratiae homo testimonium perhiberet Christo, qui posset putari Christus. Denique in natis mulierum, sicut dixit ipse Christus, nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 15. Si hoc homine nullus erat maior homo, qui maior est illo, plus est quam homo. Magnum testimonium Christi de se ipso, sed lippientibus et infirmis oculis parum de se testificatur dies. Infirmi oculi diem expavescunt, lucernam ferunt. Ideo praemisit lucernam dies venturus. Sed in corda fidelium lucernam praemisit, ad confundenda corda infidelium. Paravi, inquit, lucernam Christo meo: Deus Pater in prophetia loquens: Paravi lucernam Christo meo 16: Ioannem Salvatori praeconem, iudici praecursorem venturo, futuro amicum sponso. Paravi, inquit, lucernam Christo meo. Quare parasti? Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea 17. Quomodo per hanc lucernam inimici eius induti sunt confusione? Evangelium perscrutemur. Calumniantes Iudaei Domino dixerunt: In qua potestate ista facis? Si tu es Christus, dic nobis palam 18. Causam quaerebant, non fidem; unde insidiarentur, non unde liberarentur. Denique qui corda eorum vidit, attendite quid respondit confusurus eos de lucerna. Interrogo, inquit, etiam vos unum sermonem: Dicite mihi, Baptisma Ioannis unde est? de coelo, an ex hominibus? 19 Illi continuo repercussi, et quamvis tenuiter radiante die, ad palpandum compulsi, quoniam claritatem illam speculari non poterant, ad sui cordis tenebras confugerunt, et ibi secum turbari coeperunt, offendentes et ruentes. Si dixerimus, inquiunt: hoc apud se ipsos, ubi cogitabant, sed quo ille cernebat: Si dixerimus, inquiunt: De coelo est; dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? 20 Ipse enim testimonium perhibuerat Christo Domino. Si autem dixerimus, Ab hominibus; lapidant nos populi 21: quia propheta magnus Ioannes habebatur. Et dixerunt: Nescimus 22. Nescitis: in tenebris estis, lumen amittitis. Quanto enim melius, si forte tenebrae in corde humano versantur, lumen admittere, non amittere. Ubi dixerunt: Nescimus: ait Dominus: Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio 23. Scio enim quo corde dixeritis: Nescimus, non volentes doceri, sed timentes confiteri.
5. Haec divina dispensatio; quantum homo perscrutari potest, melior melius, inferior inferius; haec divina dispensatio magnum nobis insinuat sacramentum. Venturus enim erat Christus in carne, non quicumque, non angelus, non legatus; sed ipse veniens salvos faciet eos 24. Non erat quicumque venturus: et tamen quomodo erat venturus? In carne mortali nasciturus, infans parvulus futurus, in praesepi ponendus, cunis involvendus, lacte nutriendus, per aetates augendus, postremo etiam morte perimendus. Haec ergo omnia humilitatis indicia et nimiae humilitatis est forma. Cuius haec humilitas? Excelsi. Quam excelsi? Noli quaerere in terra, transcende et sidera. Cum ad coelestes exercitus Angelorum veneris, audies ab eis, Transi et nos. Cum veneris ad Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, audies, Transi et nos; et nos facti sumus: Omnia per ipsum facta sunt 25. Universam transcende creaturam; quidquid conditum est, quidquid institutum, quidquid mutabile, sive corporeum, sive incorporeum, cuncta transcende. Videndo nondum potes, credendo transcende: perveni ad Creatorem, et interim fide antecedente te, quae perducit te, perveni ad Creatorem. Ibi vide: In principio erat Verbum 26. Non enim aliquando factum est: sed in principio erat. Non quomodo creatura, de qua dicitur: In principio fecit Deus coelum et terram 27. Hoc quod in principio erat, non est quando non erat. Hoc ergo quod in principio erat, et Verbum erat apud Deum, et ipsum Verbum Deus erat: et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: et in quo est vita quod factum est 28, venit ad nos. Ad quos? ad dignos? Absit: sed ad indignos. Etenim Christus pro impiis mortuus est 29, et indignis, sed dignus. Nos enim indigni quorum misereretur; sed dignus ille qui misereretur, cui diceretur: Propter misericordiam tuam, Domine, libera nos 30. Non propter praecedentia nostra merita, sed propter misericordiam tuam, Domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum 31, non propter meritum nostrum. Nam non propter meritum peccatorum, sed propter nomen tuum. Nam meritum peccatorum, non utique praemium, sed supplicium. Ergo propter nomen tuum. Ecce ad quos venit, ecce quantus venit. Ad nos ille quomodo venit? Verbum plane caro factum est, ut inhabitaret in nobis 32. Si enim in sua divinitate tantummodo veniret, quis eum ferret? quis eum caperet? quis susciperet? Sed suscepit quod nos eramus, ne remaneremus quod eramus: sed quod nos eramus natura, non culpa. Quia enim ad homines homo, non tamen quia ad peccatores peccator. De duobus istis, natura humana et culpa humana, unum suscepit, aliud sanavit. Nam si ipse susciperet nostram iniquitatem, et ipse quaereret salvatorem. Suscepit tamen ferendam et sanandam, non autem habendam: et homo apparuit inter homines, latens Deus.
6. Quis ergo testimonium huic perhibeat diei latenti in quadam nube carnis? Da lucernam, testetur diem: sed hanc lucernam auge, ut quisquis plus illa fuerit, dies sit: In natis mulierum non exsurrexit maior Ioanne Baptista 33. O ineffabilis dispensatio! Ego, fratres, cum haec cogito, multum miror quod dicit Ioannes de Christo, teste Evangelio: Non sum dignus, inquit, corrigiam calceamenti eius solvere 34. Quid humilius dici potest? Quid excelsius Christo? quid humilius crucifixo? Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 35, non propter suam. Nos, inquit, de plenitudine eius omnes accepimus 36. Quanta dicit de Christo, quam praeclara! quam excelsa! quam digna! si tamen de illo aliquid ab aliquo digne dicitur. Et tamen non ambulat inter discipulos Domini, non eum secutus est, ut Petrus, ut Andreas, ut Ioannes, ut caeteri. Sed discipulos sibi ipse etiam congregavit, et constituto hic licet Domino cum discipulis suis, habebat discipulos et Ioannes. Dicebantur discipuli Ioannis. Dicebatur ipsi Domino: Quare Ioannis discipuli ieiunant, discipuli autem tui non ieiunant? 37 Hoc erat procul dubio necessarium praecursori fideli, ab eo Christum praedicari qui posset aemulus credi. Habebat discipulos Ioannes, habebat et Christus: quasi extra docebat, sed testis inhaerebat. Ideo in natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 38. Fuerunt Prophetae, habuerunt discipulos, sed non praesente Christo. Fuerunt postea magni Apostoli, sed quia discipuli Christi, non quia discipulos potuerunt habere cum Christo. Habet ille discipulos, congregat, baptizat: quid putamus? foris, an intus? Imo vero reipsa intus, ut tamquam homo a Deo liberaretur; specie quasi foris, ut testis crederetur. Intende hoc ipsum: perhibebant Domino testimonium, verbi gratia, Petrus, Andreas, Ioannes et caeteri; cum diceretur eis, Laudatis quem sequimini, praedicatis cui adhaeretis. Veniat lucerna confundens inimicos, colligat discipulos. Habet Christus, habet et Ioannes. Baptizat Christus, baptizat et Ioannes; et venitur ad Ioannem, et dicitur ei: Ille cui testimonium perhibuisti, ecce baptizat, et omnes veniunt ad eum 39: ut quasi aemulus invidiae de Christo aliquid mali loqueretur. Sed ibi lucerna ardet tutius, ibi splendet clarius, ibi vegetatur, quanto distinctius, tanto securius. Iam, inquit, dixi vobis, quia ego non sum Christus. Qui habet sponsam, sponsus est: qui de coelo venit, super omnes est 40. Tunc illi credentes Christum admirabantur, tunc vero inimici confundebantur, quando quodam modo compellebatur praedicare, qui credi poterat invidere. Cogitur enim Dominum servus agnoscere, cogitur creatura Creatori testimonium perhibere: nec cogitur, sed libenter facit. Amicus est enim, non invidus: nec sibi, sed sponso zelat.
7. Faciunt hoc amici sponsi; et est quaedam in nuptiis humanis solemnitas, ut exceptis aliis amicis, etiam paranymphus adhibeatur, amicus interior, conscius secreti cubicularis. Sed hic interest, et plane multum interest. Quod in nuptiis humanis homo homini paranymphus est, hoc est Ioannes Christo, et idem Deus Christus sponsus, mediator Dei et hominum; sed in quantum homo. Nam in quantum Deus non mediator, sed aequalis Patri, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Quando esset ista sublimitas mediatrix, a qua multum longe disiuncti iacebamus? Ut medius sit, aliquid assumat quod non erat: sed ut perveniamus, maneat quod erat. Ecce enim Deus super nos, ecce nos infra illum, et multa interiacent spatia, maxime peccati intervallum longe nos distinguit atque abicit. In hac tanta distantia cum veniendum esset ad Deum, qua venturi eramus? Ipse Deus, Deus manet: accedit homo Deo, et fit una persona, ut sit non semideus, quasi parte Dei Deus, et parte hominis homo; sed totus Deus et totus homo: Deus liberator, homo mediator; ut per illum ad illum, non per alium, nec non ad illum; sed per id quod in illo nos sumus, ad illum per quem facti sumus. Ideo Apostolus quamvis Christum noverit Deum: nam ipse de illo dixit, cum de Iudaeorum praecedentibus meritis loqueretur: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 41: cum ergo sciret illum Deum, et super omnia Deum; ac per hoc utique super omnia, quia per illum facta sunt omnia; ventum est ut commendaret mediatorem, et non dixit Deum; non enim per hoc mediator est, quod Deus est; sed per hoc mediator, quia factus est homo. Ipsa est liberatio nostra. Unus enim Deus. Quia utique Catholici auditis, instructi auditis, vigilanter auditis: Unus Deus 42: numquid solus Pater? numquid solus Filius? numquid solus Spiritus sanctus? Sed utique Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus. Ergo: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 43. Si diceret, Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum Christus Iesus; tamquam minor Deus intellegeretur. Etenim ab illa Trinitatis deitate quasi separaretur, si unus Deus, unus et mediator Dei et hominum Iesus Christus, quasi non ille Deus qui unus diceretur. Sed quia in unitate Dei, ibi Pater et Filius et Spiritus sanctus: unitatem teneat divinitas, medietatem suscipiat humanitas.
8. Hac medietate reconciliatur Deo omnis generis humani massa ab illo per Adam alienata. Per Adam enim peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 44. Quis hinc erueretur? quis ab hac massa irae ad misericordiam distingueretur? Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? 45 Non ergo nos discernunt merita, sed gratia. Nam si merita, debitum est: si debitum est, gratis non est: si gratis non est, gratia non est. Hoc ipse Apostolus dixit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 46. Per unum salvamur, maiores, minores, senes, iuvenes, parvuli, infantes; per unum salvamur. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Per unum hominem mors, et per unum resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 47.
9. Hic aliquis occurrit, et dicit mihi: Quomodo omnes? Qui ergo in gehennam mittendi sunt, qui cum diabolo damnabuntur, qui aeternis ignibus torquebuntur? Quomodo omnes et omnes? Quia nemo ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam nisi per Christum. Si esset alius per quem veniremus ad mortem, non omnes in Adam morerentur. Si esset alius per quem veniremus ad vitam, non omnes in Christo vivificarentur.
10. Quid ergo, ait aliquis, et infans indiget liberatore? Plane indiget: testis est mater fideliter currens cum parvulo baptizando ad ecclesiam. Testis est ipsa mater Ecclesia suscipiens parvulum abluendum, et aut liberatum dimittendum, aut pietate nutriendum. Quis audeat dicere testimonium contra tantam matrem? Postremo et in ipso parvulo miseriae ipsius testis est fletus. Quantum potest, testatur natura infirma, parum intellegens; non incipit a risu, incipit a fletu. Agnosce miserum, porrige auxilium. Omnes misericordiae visceribus induantur. Quanto minus pro se ipsi possunt, tanto misericordius pro parvulis nos loquamur. Auxilium rerum suarum tuendarum Ecclesia solet praebere pupillis: omnes loquamur pro parvulis, ab omnibus eis praebeatur auxilium, ne perdant coeleste patrimonium. Et propter illos Dominus illorum parvulus factus est. Quomodo ad eius liberationem non pertinuerunt, qui pro illo primi occidi meruerunt?
11. Postremo de ipso Domino Salvatore, cum eius nativitas proxima praenuntiaretur, dictum est: Vocabunt nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 48. Iesum tenemus, interpretationem nominis huius habemus. Quare Iesus, quod latine "Salvator" dicitur, quare Iesus? Ipse enim salvum faciet populum suum. Sed salvum fecit populum suum in manu potenti Moyses, et in adiutorio Excelsi a persecutione et dominatione Aegyptiorum: fecit salvum populum suum et Iesus Nave a persecutoribus bellisque gentium: fecerunt salvum populum Iudices, eum ab Allophylis liberantes; fecerunt et Reges, a dominatu circumquaque oblatrantium gentium liberantes. Non sic salvat Iesus: sed a peccatis eorum. Vocabunt nomen eius Iesum. Quare? Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Nunc de parvulo interrogo, affertur ad ecclesiam faciendus christianus, baptizandus, puto quia ideo ut sit in populo Iesu. Cuius Iesu? Qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Si non habet quod in illo salvetur, auferatur hinc. Quare non dicimus matribus, Auferte hinc istos parvulos? Iesus namque salvator est: si non habent isti quod in illis salvetur, auferte hinc eos. Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 49. Audebit mihi quisquam in hoc parvuli discrimine dicere: Mihi est Iesus, huic non est Iesus. Ergo tibi est Iesus, huic non est Iesus? Non venit ad Iesum? non pro illo respondetur ut credat in Iesum? Alterum baptismum instituimus parvulis, in quo non fit remissio peccatorum? Plane si iste parvulus pro se loqui posset, vocem contradicentis refelleret, et clamaret: Da mihi vitam Christi; in Adam mortuus sum; da mihi vitam Christi, in cuius conspectu mundus non est, nec infans cuius est unius diei vita super terram 50. Istis gratiam non negaret, nec qui de suo daret. Fiat misericordia cum miseris. Utquid eorum innocentia ultra modum laudatur? Inveniat salvatorem, nondum sentiant adulatorem. Nos plane in tanto infantium periculo nec disputare debemus, ne eorum salutem vel disputando differre videamur. Afferatur, abluatur, liberetur, vivificetur. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 51. Non invenit qua veniret in huius saeculi vitam, nisi per Adam: non inveniet qua evadat futuri saeculi poenam, nisi per Christum. Quid claudis unicam ianuam? Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 52. Audi, clamat tibi: Non est enim opus sanis medicus, sed male habentibus 53. Quare istum sanum dicis, nisi quia medico contradicis?
12. Itane, inquit, et Ioannes, de quo loquebaris, cum peccato natus est? Invenisti plane praeter peccatum natum, quem invenis praeter Adam natum. Non avellis hanc sententiam de manibus fidelium: "Per unum hominem mors, et per unum resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 54. Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit 55. Si verba mea haec essent, posset a me haec sententia dici expressius? posset evidentius? posset plenius? Ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 56. Iam tu excipe Ioannem: si separaveris ab hominibus, si separaveris ab illo tramite humanae propaginis, si separaveris a complexu masculi et feminae, etiam ab ista sententia separabis. Nam ille qui voluit ab ea esse separatus, per virginem est venire dignatus. Utquid me cogis discutere merita Ioannis? In utero Dominum salutavit: sed puto quia eum salutavit, a quo salutem desideravit. Non quaerit tuam perniciosissimam defensionem. Venienti Domino ad baptismum suum, conscius communis infirmitatis ait: Ego a te debeo baptizari 57. Veniebat enim Dominus ad commendandam etiam in baptismo humilitatem, ad ipsius sacramenti consecrationem. Quia sic suscepit baptismum iuvenis, quemadmodum infans circumcisionem. Suscepit commendanda medicamenta, non vulnera. Ille autem quare liceret: Ego a te debeo baptizari, mundus ab omni penitus noxa, si non in eo erat quod sanaretur, si non in eo erat quod mundaretur? Ille se dicit debitorem, et tu eum purgas, ne debita relaxentur. Ego a te, inquit, debeo baptizari: opus est mihi, necessarium est mihi. Et hoc illi ibi praestitum est. Quando enim Dominus in aquam, non ille praeter aquam. Quid pluribus? Cesset deinceps, si fieri potest, contrarius disputator; quia et praeconem suum liberavit ipse Salvator.