IN NATALI IOANNIS BAPTISTAE
[In quo disputatur contra Donatistas]
1. 1. Diei hodiernae solemnitas solemnem desiderat tanta exspectatione sermonem. Ergo, adiuvante Domino, ministrabimus vobis quod dederit, recolentes et animo tenentes nostrae officium servitutis, ut loquamur, non tamquam magistri, sed tamquam ministri; non discipulis, sed condiscipulis; quia nec servis, sed conservis. Magister autem unus est nobis, cuius schola in terra est, et cathedra in coelo: cuius praecursor Ioannes est natus, cuius nativitatis dies hodiernus traditur, hodie celebratur. Hoc maiorum traditione suscepimus, hoc ad posteros imitanda devotione transmittimus. Ioannis ergo non Evangelistae, sed Baptistae Natalem hodie celebramus. Qua prima re posita, occurrit quaestio non praetereunda, quare Natalem, quo est ortus ex utero Ioannes, potius celebremus, quam cuiuslibet apostoli vel martyris vel prophetae vel patriarchae? Si interrogemur, quid respondebimus? Quantum mihi videtur, quantum mearum virium mediocritati occurrit, haec causa est: Discipuli Domini nati, et per aetatis accessum ad annos capaciores perducti, in discipulatum assumpti sunt; illorum postea fides Domino adhaesit, sed nullius illorum nativitas Domino militavit. Recordemur et Prophetas, recolamus Patriarchas: nati sunt homines, aetatis accessu repleti Spiritu sancto prophetaverunt Christum; nati sunt, ut postea prophetarent. Ioannis autem ipsa nativitas Dominum Christum prophetavit, quem conceptum ex utero salutavit.
2. 2. Ista, ut potuimus, soluta quaestione, alteram aggrediamur, pro viribus quas dederit Dominus. Occurrit enim alia quaestio aliquanto, ut mihi videtur, obstrusior, et ad perscrutandum laboriosior, in qua me multum adiuvabit vestra intentio, et pro mea exiguitate ad Dominum deprecatio. Ioannes iste tanta excellens gratia, ut quemadmodum dictum est, Dominum etiam ex utero salutaret, nondum loquendo, sed exsultando; cuius gratia in Deum iam tunc erat aperta, quando eius caro in carne erat inclusa: hic ergo Ioannes non invenitur inter discipulos Domini, sed invenitur potius discipulos habuisse cum Domino. Quid est hoc? Quis est iste homo? Homo tantus, quis homo tantus? quantus tantus homo? Tamen non sequebatur inter discipulos Dominum, et sequebantur eum discipuli: absit ut dicam, contra Dominum; sed tamen quasi extra Dominum. Discipulos habebat Christus, discipulos habebat Ioannes: docebat Christus, docebat Ioannes. Quid iam dicam? Baptizabat Ioannes, baptizabat Christus. Plus hic de baptismo dico, a Ioanne baptizatus est Christus. Ubi sunt qui de ministerio Baptismi arrogantia tumidae animositatis inflantur? Ubi sunt voces carentes humilitate, elatae superbia, Ego baptizo, ego baptizo? Quid dixisses, si Christum baptizare meruisses? Magna iam, quantum advertit Sanctitas vestra, apparere et eminere causa coepit, qua fuerat et Christus a Patre mittendus, et Ioannes a Christo praemittendus. Prior missus est Ioannes, sed sicut ab obsequentibus anteceditur iudex. Posterior homo creatus est Christus, sed Ioannem creavit Deus Christus. Erat igitur Ioannes homo perfectus quidem, et cuius tanta gratia commendata est, ut ipse de illo Dominus diceret: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 1. Iste ergo tam magnus agnoscit Dominum in parvo magnum: agnoscit homo eum qui venerat homo Deus. Si enim in natis mulierum, hoc est, in hominibus, nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista; quisquis Ioanne plus est, non tantum homo, sed et Deus est. Debuit ergo tantus iste, et discipulos proprios habere, et cum discipulis suis magistrum omnium Christum cognoscere. Quod enim est maius testimonium veritatis, quam se humiliando eum agnoscere, cui aemulando poterat invidere? Putari Christus potuit, et noluit: existimari Christus potuit, et noluit. Dixerunt homines, cum fallerentur in eo: Num forte hic est Christus? Respondit ille quod non erat, ut maneret quod erat. Inde quippe Adam lapsus perdidit quod erat, quia id quod non erat usurpavit. Recolebat hoc homo iste magnus, sed ut parvo Christo minimus: noverat hoc, recolebat hoc, et tenebat; quia recipere quod ille perdiderat cogitabat. Homo ergo iste, ut dixi, magnus Ioannes, cui Dominus testimonium tale perhibuit, quem sic veritas commendavit, ut diceret: In natis mulierum non exsurrexit maior Ioanne Baptista; potuit credi Christus, imo iam ab eis qui eius magnitudinis gratia fallebantur, credebatur Christus: et in illo errore morerentur, nisi ab illo confitente corrigerentur. Respondit ergo ita putantibus, et ait: Non sum ego Christus 2. Tamquam diceret: Certe in honorem meum ita fallimini; et certe mihi hoc putando magnam additis laudem: sed ego me debeo agnoscere, ut vobis errantibus ille possit ignoscere. Si enim quod non erat fallaciter putaretur, ab illo qui erat veraciter amputaretur.
3. 3. Praemissus est ergo Ioannes, ut Dominum humilem baptizaret. Baptizari enim Dominus propter humilitatem voluit, non propter iniquitatem. Dominus Christus quare est baptizatus? Dominus Christus Dei Filius unigenitus, quare est baptizatus? Inveni quare est natus, et ibi invenies quare sit baptizatus. Ibi quippe invenies humilitatis viam, quam pede superbo non carpis: quam nisi humili pede calcaveris, ad celsitudinem, quo perducit, pervenire non poteris. Baptizatus est propter te, qui descendit propter te. Vide quantus factus sit tantillus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 3. Non enim erat rapina, sed erat natura aequalitas Filii cum Patre. Ioannes si se Christum putari vellet, illi rapina esset. Non ergo rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Erat enim, et sine rapina erat, coaeternus ab aeterno natus erat. Tamen semetipsum exinanivit formam servi accipiens 4; hoc est, formam hominis accipiens. Qui cum in forma Dei esset, non formam Dei accepisset: ergo cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Sic accepit quod non erat, ut non perderet quod erat. Manens Deus, hominem assumpsit. Formam servi accepit, et factus est Deus homo, a quo Deo factus est homo.
4. 3. Vide ergo, quae maiestas, quae potestas, quae sublimitas, quae cum Patre aequalitas venit propter nos ad indumentum formae servilis: et intellege illam a magistro tanto humilitatis viam; quoniam plus est quod voluit homo fieri, quam quod voluit ab homine baptizari.
4. 4. Baptizat ergo, inquam, Ioannes Christum, servus Dominum, vox Verbum. Mementote enim: Ego sum vox clamantis in eremo 5: et mementote quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 6. Baptizat ergo, inquam, Ioannes Christum, servus Dominum, vox Verbum, creatura Creatorem, lucerna solem; sed solem, qui fecit hunc solem; solem de quo dictum est: Ortus est mihi sol iustitiae, et sanitas in pennis eius 7. De quo impii sero poenitentes in fine in iudicio Dei dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum iactantia contulit nobis? Transierunt illa omnia, tamquam umbra 8: et cum umbris qui secuti sunt umbras. Ergo, inquiunt, erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis 9. Illis non est ortus Christus, a quibus non est agnitus Christus. Sol ille iustitiae, sine nube, sine nocte; ipse non oritur malis, non oritur impiis, non oritur infidelibus. Nam solem istum de coelo corporeum quotidie facit oriri super bonos et malos 10. Baptizavit ergo, ut dixi, creatura Creatorem, lucerna solem: et non se extulit baptizator, sed subdidit baptizando. Nam venienti ad se dixit: Tu venis ad me baptizari? Ego a te debeo baptizari 11. Magna confessio, et secura lucernae in humilitate professio. Illa si contra solem extolleretur, vento superbiae cito exstingueretur. Hoc est ergo quod Dominus praevidit, quod baptismo suo Dominus docuit. Baptizari voluit tantus a tantillo; ut breve explicem, salvator a salvando. Nam meminerat Ioannes alicuius fortassis, quamvis tantus esset, aegritudinis suae. Nam unde: Ego a te debeo baptizari? Certe Domini Baptismus salus: quia Domini est salus 12. Nam vana salus hominum 13. Unde ergo: Ego a te debeo baptizari, si non opus habebat curari? Mira autem in ipsa Domini humilitate medicina: ille baptizabat, et ille sanabat. Si enim Christus salvator omnium hominum, maxime fidelium 14: apostolica et vera sententia est, quia Christus salvator omnium hominum: nemo dicat, Non opus habeo salvatore. Qui hoc dicit, se medico non humiliat, sed in morbo suo perit. Si salvator omnium hominum, ergo et Ioannis: neque enim Ioannes non homo. Magnus quidem homo, sed tamen homo. Ille salvator omnium hominum: agnoscit itaque ille salvatorem suum. Neque enim Ioannis non erat salvator Christus. Non hoc dicit ipse, qui humiliter confitetur, dicens: Ego a te debeo baptizari. Et Dominus: Sine modo, impleatur omnis iustitia 15. Quid est, omnis iustitia? Humilitate commendavit iustitiam: iustitiam nobis maxime humilitate magister coelestis et verus Dominus commendavit. Quod enim baptizabatur, ad humilitatem pertinebat: et ideo quod ad humilitatem pertinebat facturus, dixit: Impleatur omnis iustitia.
4. 5. Praevidit multos inflaturos se de ministerio Baptismi, et dicturos, Ego baptizo; et, Qualis sum ego qui baptizo, talem facio quem baptizo. Unde hoc probas? Probo, inquit. Quibus testimoniis? Evangelicis, inquit. Audiamus nescio quem novum evangelistam contra antiquum Baptistam. Quibus ergo testimoniis evangelicis probas, quod qualis es, talem facis eum quem baptizas? Quoniam scriptum est, inquit: Arbor bona bonos fructus facit. Scriptum recito, Evangelium fero: Arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit 16. Agnosco Evangelium: sed tu te, quantum arbitror, non agnoscis. Et ut te patienter aliquantum feram, expone quod loqueris, non me intellexisse interim deputa. Dic mihi quo pertineant haec testimonia, quid adiuvent ad solvendam huiusmodi de Baptismate quaestionem. Arbor, inquit, bona, bonus baptizator est. Arbor, inquit, bona, sicut illi dicunt: arbor bona, inquit, bonus baptizator est; fructus eius bonus, qui ab illo baptizatur: tunc enim erit fructus bonus, si ille fuerit arbor bona. Quid dicis de Christo et Ioanne? Evigila, expergiscere, perstringit oculos tuos splendor perspicuae veritatis; vide quid praemissum est ante nos; lege Evangelium: Ioannes baptizavit Christum. Dicturus es, Ioannes arbor, fructus Christus? Creaturam vocabis arborem, et fructum Creatorem? Ideo voluit Dominus Christus a Ioanne baptizari, non ut per baptismum iniquitate careret, sed ut iniquitati os clauderet. Ecce qui baptizat, inferior est; qui baptizatur, dicturus sum, melior? Hoc forte ad me multum est intellegi. Ad homines redi, ambos vide homines. Ananias Paulum baptizavit. Anania Paulus melior fuit. Nunquam fructus arbore melior fuit. Arbor enim profert fructum, non profertur a fructu.
4. 6. Tu quid tibi assumas, non vides? Ipse Dominus ait: Multi venient in nomine meo dicentes, Ego sum Christus 17. Multi errantes et seducentes venerunt in nomine Christi, nullum audivimus dicentem, Ego sum Christus. Innumerabiles haeretici venerunt omnes in nomine Christi, id est in nomine Christi palliati venerunt, parietem luteum splendido nomine dealbantes venerunt, et neminem audivimus dicentem, Ego sum Christus. Quid ergo? Dominus nescivit quid praedixit? An potius nos ad intellegendum secreta ipsa ad apertionem secreti de somno excitavit, ut perscrutemur et pulsemus, ut nobis aperiatur quod tectum est, et aperto tecto ad Dominum submittamur, ut sicut ille paralyticus, a Domino sanari mereamur? 18 Prorsus invenimus istos dicentes, Ego sum Christus: non his verbis, sed quod peius est, factis. Non audacia verborum istorum. Quis enim eos audit? Quis ad aures vel ad cor, tam insipientes deceptus admittit? Si dicat ei qui eum baptizaturus est, Ego sum Christus: avertit faciem suam ab illo, relinquit hominis arrogantiam manifestam, quaerit Dei gratiam. Non ergo ita ille, Ego sum Christus. Sed quoniam alio modo, Ego sum Christus; videte quemadmodum. Christus sanat, Christus mundat, Christus iustificat: homo non iustificat. Quid est iustificare? Iustum facere. Quomodo mortificare, mortuum facere; vivificare, vivum facere: sic et iustificare, iustum facere. Ecce de transverso baptizator quidam, non per ianuam intrans, sed per maceriam descendens; non pastor et custos, sed fur et latro; de transverso ait: Ego baptizo. Si sicut minister, audeo: noli addere; quidquid amplius est a malo est 19. Et tamen addit, non dubitat. Quid addit? Ego iustifico, ego iustum facio. Hoc est enim, Ego sum arbor bona, ex me nascatur qui vult esse fructus bonus. Paululum, si sapienter admittis, audi; pauca verba sunt, et nisi fallor, lucida sunt. Tu ergo iustificas, tu iustum facis? Ergo, inquit, credat in te quem iustificas. Dic, aude dicere, Crede in me; qui non dubitas dicere, Iustificaris a me. Turbatur, fluctuat, excusat. Quid enim opus est, inquit, ut dicam illi, Crede in me? Crede in Christum, dico. Haesitasti, dubitasti: aliquantum ad nos dignatus es descendere. Confessus es aliquid, unde saneris. Dixisti aliquid rectum, unde prava tua caetera corrigantur. Audi iam non me, sed te. Certe enim non audes dicere, Crede in me. Absit, inquit. Et tamen audes dicere, Iustifico te. Audi, et disce, quia unde non audes dicere, Crede in me; inde debes non audere dicere, Iustifico te. Apostolus loquitur, cui cedes, cui velis nolis, subderis. Non enim Apostolo tamquam homini, sed ei de quo dicit Apostolus: An vultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus? 20 Audi ergo non Apostolum, sed Christum per Apostolum. Quid dicit Apostolus? Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 21. Intendite, obsecro; videte quam planum est, quam apertum est: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. Quisquis crediderit in eum qui iustificat impium, qui de impio facit pium: quisquis ergo crediderit in eum qui iustificat impium, qui iustum facit eum qui impius erat, deputatur fides eius ad iustitiam. Modo dic, si audes, Iustifico te. Vide quomodo tibi respondi ex Apostolo: Si iustificas me, credam in te; quia credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. Iustificas me? credam in te. Si enim tu me iustificas, ego ero credens in eum qui iustificat me, id est, qui iustificat impium: securus credo, quia deputatur fides mea ad iustitiam. Si ergo non audes dicere, Iustifico te; imo si non audes dicere, Crede in me: cave iam ne dicas, Iustifico te. Perdite, inveni te; ne perdas et me et te.
4. 7. Nam illud quod proposuisti de arbore et de fructu, propono tibi aliquid de exemplis, ut discas intellegere quod dictum est: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit 22. Ego enim sic intellego, quomodo et ipse Dominus exponit. Quid est: Arbor bona bonos fructus facit? Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala 23. Homines arbores posuit, thesauros actus posuit. Qualis homo est, tales actus habet. Si bonus homo est, bonos actus habet; si malus homo est, malos actus habet: non potest bonus homo malos actus habere, nec malus homo bonos actus habere. Quid evidentius? quid liquidius? quid apertius? Modo autem te arborem facis bonam qui baptizas, et fructum facis eum quem baptizas; ut qualis es tu, talis sit ille. Absit ab illo, et vide quam perverse intellegis. Est apud vos aliquis, aut fuit aliquando adulter vel occultus. Sed quod nescio, inquit, non me contaminat. Non inde ago; alia quaestio est: de Baptismo volo aliquid dicere; hoc enim suscepimus. Occultus adulter est: ergo fictus est; non adulter fictus, sed adulter verus, fictus castus. Istum ergo adulterum hominem fictum, magisque fictum, quia latet; nam si apertus sit adulter, iam fictus non est: istum ergo adulterum fugiet profecto Spiritus sanctus. Evidens quippe est prolata sententia: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum 24. Cum ergo sit iste adulter occultus, utique baptizat. Ecce video hominem baptizatum ab adultero occulto: natus est fructus; ubi est arbor bona? Baptizatus est, innocens est, facta est in illo remissio peccatorum; ergo iustificatus est impius, natus est fructus bonus: quaero de qua arbore? Dic, responde mihi: arbor illa occultus adulter est, mala arbor est; si huius arboris iste fructus, malus fructus est. Sententia Domini est: Arbor mala malos fructus facit. Respondebis, ut istum fructum bonum esse commendes, non eum de illa arbore natum. Non enim quia nescis tu illam arborem malam, ideo non est mala: tanto est peior, quanto magis ignoratur. Tanto enim magis ignoratur, quanto perdita astutia occultat factum suum. Nam si apertus adulter esset, vel confessione sanabilis esset. Pessima arbor, et tamen ecce fructus bonus. Unde natus? an forte non natus? Natus, inquis. Quaero unde: quid dicturus es? Unde natus est iste? Non est quid dicat, nisi, De Deo: nescio utrum aliud dicturus est, quam, Ex Deo. Si hoc de omnibus diceret, et non se, cum sit arbor mala, fingendo ostenderet bonam, faceretque peiorem, de omnibus diceret quod ex Deo nascuntur; habet Evangelii evidentem sententiam: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt 25. Ergo redi ad istum: ex Deo natus est? Ex Deo. Quare iste ex Deo? Quia fructus bonus de arbore mala nasci non potuit. Castus baptizator arbor bona est, non est fictus; vere castus baptizavit, fructus bonus de arbore bona. Ecce et iste fructus bonus, de qua arbore natus est? Dic de mala, si audes. Non audeo, inquit. Ergo et ipse de bona? De bona. De qua bona? Ex Deo. Ille quid? Ex homine casto. Paululum intende: intellegamus quod dicimus. Iste ab homine casto baptizatus, ex arbore bona, id est, ex homine bono, natus est fructus bonus. Ille ab adultero occulto baptizatus, ex arbore mala natus est fructus, quid? Bonus. Non potest fieri. Si bonus est fructus: ergo arborem muta. Fructum istum bonum confiteris, illum hominem malum, quia occultus adulter est: arborem muta huic fructui. Mutavi, inquis: ideo dixi: Ex Deo. Iam compara istos duos natos: illum baptizavit castus manifestus; hunc baptizavit adulter occultus: ille ex homine, iste ex Deo natus est. Felicius ergo natus est ex adultero occulto, quam ille ex casto manifesto.
4. 8. Melius ergo Ioannem audis, o haeretice; melius audis praecursorem recursor; melius audis humilem, o superbe; melius audis lucernam ardentem, o lucerna exstincta. Audi Ioannem, cum veniretur ad eum: Ego quidem baptizo vos in aqua 26. Et tu, si te agnoscas, minister es aquae. Ego, inquit, baptizo vos in aqua; qui veniet autem, maior me est. Quantum maior te est? Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere 27. Quantum se humiliaret, si se dignum diceret? Ne hoc quidem dixit dignum se esse, corrigiam calceamenti solvere. Ipse est qui baptizat in Spiritu Sancto 28. Quid te pro Christo supponis? Ipse baptizat in Spiritu sancto. Ergo ipse iustificat. Tu quid dicis? Ego baptizo in Spiritu sancto, ego iustifico. Certe non dicis, Ego sum Christus? Certe non es de illis, de quibus dictum est: Multi venient in nomine meo dicentes, Ego sum Christus 29? Captus es: atque utinam vel captus inveniaris, qui non captus perieras. Bonum est ad escam magni regis capi retibus veritatis. Noli ergo iam dicere, Ego iustifico, ego sanctifico: ne convincaris dicere, Ego sum Christus. Dic potius quod amicus sponsi, non qui te velis iactare pro sponso: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 30. Audi etiam et ipsum, de quo agimus, amicum sponsi. Certe cum Christo quasi discipulos habebat, et Christi discipulus non erat: audi illum confitentem se Christi discipulum. Vide illum inter Christi discipulos, et tanto certiorem, quanto humiliorem; tanto humiliorem, quanto maiorem. Vide illum facientem quod scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam 31. Iam dixit: Non sum dignus corrigiam calceamenti solvere: sed non in hoc se discipulum demonstravit. Qui de coelo, inquit, venit, super omnes est 32: nos autem omnes de plenitudine eius accepimus 33. Ergo et ipse inter discipulos erat, qui cum Christo discipulos colligebat. Audi apertius fatentem se discipulum: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum 34. Et ideo stat, quia audit eum. Stat et audit; quia si non audiat, cadit. Merito ille: Auditui meo dabis, inquit, exsultationem et laetitiam 35. Quid est, auditui meo? Audire illum, non audiri velle pro illo. Et ut noverimus quia in eo quod audit eum, humilitatem commendat: cum dixisset: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuo subiunxit, et exsultabunt ossa humiliata 36. Stat ergo et audit eum. Exsultabunt ossa humiliata, quia franguntur elata. Nullus ergo sibi servus potestatem Domini assumat. Gaudeat se esse in familia, et si est praepositus, proferat in tempore conservis cibaria 37; sed unde et ipse vivat, non ut de ipso illi vivant. Nam quid est proferre in tempore cibaria, nisi proferre Christum, laudare Christum, commendare Christum, praedicare Christum? hoc est, proferre in tempore cibaria. Nam ut esset ipse Christus cibaria iumentorum suorum, natus in praesepi positus est.