SERMO 290

IN NATALI IOANNIS BAPTISTAE

Testimonium Ioannis de Christo, et Christi de Ioanne.

1. 1. Sanctus Ioannes, non Evangelista, sed Baptista, missus est ante faciem Christi praeparare vias eius. Testimonium Christi de Ioanne est: In natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista 1. Testimonium Ioannis de Christo est: Qui venit post me, maior me est, cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere 2. Utrumque testimonium consideremus, quod perhibuit Dominus servo, et quod perhibuit servus Domino. Quod est testimonium Domini de servo? In natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Quod est testimonium servi de Domino? Qui venit post me, maior me est. Si ergo in natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista; qui maior illo est, quid est? Ioannes magnus homo, sed homo: Christus Ioanne maior, quia Deus et homo. Ambo mirabiliter nati, praeco et Iudex, lucerna et dies, vox et Verbum, servus et Dominus. De sterili servus, de virgine Dominus. Ipse Dominus fecit sibi servum in utero sterili, de sene patre, et de anicula matre: et idem ipse Dominus fecit sibi carnem in utero virginis, sine homine patre, qui fecit primum hominem sine patre et matre. Nemo surrexit in natis mulierum maior Ioanne Baptista. Tam magnus visus est Ioannes, ut a nonnullis etiam Christus putaretur. Nec in superbia sua alienum est secutus errorem, nec ausus est dicere, Sum quod putatis: sed, quod bonum erat ei, se agnovit, ut ad pedes Domini, et ad corrigiam calceamenti servus humiliaretur, ne vento superbiae lucerna exstingueretur.

Natalis Christi et Ioannis cur celebretur, non aliorum.

2. 2. Denique quia in magno sacramento natus est Ioannes, ipsius solius iusti natalem diem celebrat Ecclesia. Et Natalis Domini celebratur, sed tamquam Domini. Date mihi alium servum praeter Ioannem inter Patriarchas, inter Prophetas, inter Apostolos, cuius natalem diem celebret Ecclesia Christi. Passionum diem servis plurimis celebramus: nativitatis diem nemini, nisi Ioanni. Audistis quando Evangelium legebatur, qui ordo fuerit amborum nascentium, praecursoris et Dominatoris, et quod paulo ante dixi, praeconis et Iudicis, vocis et Verbi. Angelus Gabriel nuntiat Ioannem, idem ipse angelus Gabriel nuntiat Dominum Iesum Christum. Praecedit ille, sequitur ille: ille praecedit obsequendo, sequitur ille regendo. Sequitur enim nascendo, antecedit regendo: quia et ipsum Ioannem creavit Christus, post quem creatus est Christus, et creator et creatus; creator ante matrem, creator matris, creatus in matre. Et quid dicam, creator ante matrem? Ante Abraham ego sum 3, ipse dixit: Evangelium loquitur: audite, vel legite. Sed parum est, ante Abraham creator: ante Adam creator, ante coelum et terram creator, ante omnes Angelos universamque creaturam spiritalem, Thronos, Dominationes, Principatus et Potestates, ante omnia creator. Quia in principio, non est factum Verbum, sed erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt 4. Si omnia, visibilia et invisibilia, coelum et terra, et virgo Maria: quia et virgo Maria de terra, et Christus factor terrae factus est de terra, quia veritas de terra orta est 5.

Ioannes ideo tantus homo, ut Christo se humilians, eum plus quam hominem esse ostendat.

3. 3. Breviter ergo commendo Caritati vestrae magnum sacramentum. Quoniam multi futuri erant, qui putarent Christum non esse nisi hominem, nihil esse amplius quam hominem: ideo magnus homo, quo maior in hominibus non fuit, perhibuit ei testimonium Ioannes, subditus, inclinatus, humiliatus. In quantum se humilem reddidisset, si solvere corrigiam calceamenti eius, dignum se esse dixisset? Attendite in magno sacramento corrigiam calceamenti. Quantum humilis exstitisset, et si se Ioannes dixisset dignum? Quid fecit, dicendo se indignum? Propterea notatus est dies nativitatis eius, et celebrationi Ecclesiae commendatus.

Zachariae et Mariae eadem fere verba, non eadem incredulitas.

4. 4. Verum interest plurimum, non solum in matribus, quod illa virgo, illa mulier fuerit sterilis; illa de Spiritu sancto pariens Filium Dei Dominum nostrum, illa de viro suo sene pariens praecursorem Domini. Et illud attendite. Non credidit Zacharias. Quomodo non credidit? Quaesivit ab angelo per quid cognosceret quod promittebat, quoniam ipse erat senex, et uxor eius processerat in diebus suis. Et dixit illi angelus: Ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, propter quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo 6. Idem ipse angelus venit ad Mariam, nuntiat Christum nasciturum ex ea in carne, et Maria tale aliquid dicit. Ille enim dixit: Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis 7. Et dicitur ei: Ecce eris tacens: et non poteris loqui usque in diem quo haec implebuntur, propter quod non credidisti verbis meis. Et accepit supplicium taciturnitatis, merito infidelitatis. Quid dixerat propheta de Ioanne? Vox clamantis in eremo 8. Tacet Zacharias generaturus vocem. Quia non credidit, tacuit: merito obmutuit quousque vox nasceretur. Si enim recte dictum est, imo quia valde recte dictum est in sancto psalmo: Credidi, propter quod locutus sum 9: quia non credebat, merito non loquebatur. Sed rogo, Domine, cum audientibus me pariter pulso, aperi nobis, expone nobis quid sibi velit haec quaestio. Causas quaerit Zacharias ab angelo, per quid cognosceret quod illi annuntiatum est, quoniam senex erat, et uxor eius progressa in diebus suis: dicitur ei: Quoniam non credidisti, eris tacens 10. Nuntiatur Christus virgini Mariae, et ipsa causam quaerit, et dicit angelo: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco 11. Et ille: Per quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis 12. Et illa: Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Illi dicitur, Tacebis, quia non credis: illi autem causa exponitur, silentium non imponitur. Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Et angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce quomodo fiet quod quaeris, ecce quomodo virum non cognoscis et paries, ecce quomodo: quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi 13. Non timeas aestum libidinis, sub tantae umbraculo sanctitatis. Quare hoc? Si verba attendamus, aut ambo crediderunt, aut ambo dubitaverunt, Zacharias et Maria. Sed nos verba valemus audire: Deus potest et corda interrogare.

Zacharias desperando interrogat, Maria inquirendo. Gratia Dei quam maxima in incarnatione Verbi.

5. 5. Intellegimus, carissimi, quoniam Zacharias quando ait: Per quid cognoscam hoc? ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis 14, desperando dixit, non inquirendo: Maria vero quando e contra ait: Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco 15, inquirendo dixit, non desperando. Dum interrogavit, non de promissione dubitavit. O vere gratia plena! Sic est enim ab angelo salutata: Ave, gratia plena 16. Quis hanc explicet gratiam? Quis huic gratiae gratias agendo sufficiat? Fit homo, et per liberum arbitrium perit homo, et invenitur homo factus qui fecit, ne periret quem fecit. In principio Verbum Deus apud Deum, per quod omnia facta sunt, fit caro: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 17. Caro fit Verbum, sed caro accedit ad Verbum, non perit in carne Verbum. O gratia! Ut hoc haberemus, quid digni eramus?

Divites, id est superbi, exinaniendi sunt; et esurientes, id est humiles, implendi. Pharisaeus, dives; Publicanus, pauper.

6. 6. Sed videte quid dicat ipsa sancta Maria, plena fide, plena gratia, mater futura, virgo permansura. Quid dicit inter caetera, de quibus singulis loqui, valde multum est? Quid ait? Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes 18. Qui sunt esurientes? Humiles, indigentes. Qui sunt divites? Superbi et inflati. Non vos longe mitto: ostendo vobis modo in uno templo divitem de illis qui dimittuntur inanes, et pauperem de illis qui implentur bonis. Ascenderunt duo in templum orare; unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus dicebat 19. Quid dicebat? Attende divitem indigesta ructantem, crapulam exhalantem, sed superbiae, non iustitiae: Deus, inquit, gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, sicut publicanus iste. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo 20. Rogare veneras, an te laudare? Totum te habere dixisti: nihil tamquam egens petisti. Quomodo ergo orare venisti? Gratias tibi ago, Domine. Non dicit: Domine, da mihi gratiam. Quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri. Ergo tu solus iustus? Quia non sum sicut publicanus iste. Insultas, non exsultas. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. O divitem exinaniendum! Veni, veni pauper, esuriens publicane: imo ibi sta, ubi stas. Publicanus enim de longinquo stabat 21. Sed Dominus humili appropinquabat. Nec oculos in coelum audebat levare. Quo oculos non levabat, ibi cor habebat. Sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori 22. O esurientem bonis implendum!

Dominicum iudicium de Pharisaeo et Publicano. Pelagianos redarguit ipso Pharisaeo superbiores.

6. 7. Audisti, Domine, controversiam; prome sententiam. Audite sententiam inter partes prolatam. Non appellat victus, quia non est ad quem. Non enim appellat a Filio ad Patrem. Deus enim Pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio 23. Dicat ergo sententiam inter partes Veritas. Amen, inquit, dico vobis, quia descendit hic iustificatus de templo, magis quam ille pharisaeus 24. Quare hoc, rogo te? qua iustitia? Vis audire? Quoniam omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 25. A quo iste exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur. Quia esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes 26. Vade nunc, et ventila divitias tuas: iacta te, et dic, Dives sum. Quam dives? Si volo, iustus sum; si nolo, iustus non sum. In potestate habeo iustum esse, et iustum non esse. Non audis in Psalmo: Qui confidunt in virtute sua 27? Ergo Deus tibi carnem, Deus tibi sensum, Deus tibi animam, Deus tibi mentem, Deus tibi intellegentiam dedit: tu das tibi ipsi iustitiam? Quid est caro, quid sunt sensus, quid est anima, quid est mens, quid est intellegentia sine iustitia? Nonne omnia ista, si iustitia careant, ad poenam valebunt? Ergo tam dives es, ut cum Deus tibi dederit inferiora, des tibi potiora? Male dives, exinaniende dives; si tamen habes quod te habere dixisti: Quid habes quod non accepisti28 Nec saltem a superbo et divite illo pharisaeo, de his quae te habere dixisti, gratias Domino agere didicisti.