SERMO 289

IN NATALI IOANNIS BAPTISTAE

Ioannes non sine causa tam mirabiliter natus et tam magnus.

1. Causa hodiernae celebris congregationis nostrae, Natale est Ioannis Baptistae, cuius mirabilem conceptum et partum, cum Evangelium legeretur, audivimus. Magnum mysterium, fratres mei: mater Ioannis et sterilis erat et anus, pater senex; prorsus in utroque desperata posteritas. Sed quia Deo impossibile nihil est, promissus est filius non credenti. Vox ablata est patri, cui defuit fides: iam enim fuerat scriptum: Credidi, propter quod locutus sum 1. Non credidit, et non locutus est. Interea etiam virgo concepit, et hoc sublime miraculum longeque praestantius. Concipit sterilis praeconem, virgo iudicem. Ioannes de masculo et femina, Christus de sola femina. Comparandus est forte Ioannes Christo? Absit. Non tamen frustra tantus tantum praecessit. Si enim, potestatem conatui meo ipso dignante atque donante Domino Deo nostro, potuero explicare quod sentio, nec mea vilitas deseretur, nec exspectatio vestra fraudabitur. Si autem minus potuero explicare quod sentio, supplebit in cordibus vestris Dominus Deus noster, quod mihi forte pro infirmitate mea subtraxerit. Hoc ideo praelocutus sum, quoniam quid velim dicere, ego scio, vos nescitis; et quae sit difficultas in exponendo ego iam sentio. Commendandum autem erat vobis, ut in ipsa intentione vestra possitis orare pro nobis.

Ioannes homo tantum, Christus Deus et homo.

2. Hominem concepit Elisabeth, hominem Maria: Elisabeth mater Ioannis, Maria mater Christi: sed Elisabeth solum hominem, Maria Deum et hominem. Mira res est, quomodo potuerit concipere creatura Creatorem. Quid est ergo intellegendum, fratres mei, nisi quia ipse sibi fecit carnem de sola matre, qui fecit primum hominem sine patre et matre? Primus ille noster casus fuit, quando femina per quam mortui sumus, in corde concepit venena serpentis. Persuasit enim serpens peccatum, et admissus est male suadens. Si primus noster casus fuit, cum femina concepit corde venena serpentis; non mirandum quod salus nostra facta est, cum femina concepit in utero carnem Omnipotentis. Uterque ceciderat sexus, uterque fuerat reparandus. Per mulierem in interitum missi eramus, per mulierem nobis reddita est salus.

Ioannes tam excellens homo, ut Christus putaretur. Ioannis de se ipso ac de Christo testimonium.

3. Quid sibi ergo vult Ioannes? Unde interpositus? unde praemissus? Dicam si potuero. Dominus noster Iesus Christus de Ioanne dixit: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 2. Si comparetur hominibus Ioannes, omnes superat ille homo, non cum vincit nisi Deus homo. Ioannes praemissus est ante Dominum. Tanta in illo excellentia erat, tanta gratia, ut ipse putatus sit Christus. Christum enim exspectabant Iudaei; quia et in ipsis Prophetis, quos et ipsi legerunt, praenuntiatus est Christus. Exspectabant absentem, occiderunt praesentem: cum putant non esse ipsum, defecerunt ipsi, et mansit ipse. Non tamen omnes defecerunt, et de Iudaeis multi crediderunt. Ergo quia Christus exspectabatur; videte gloriam Ioannis: cum enim in illo adverteretur tanta gratia, cum baptizaret in poenitentia, et pararet viam Domino velut praemissus metator, miserunt ad illum Iudaei, et dixerunt: Quis es tu? Numquid tu Elias, aut propheta? aut tu es Christus? Non sum, inquit: Christus, nec Elias, nec propheta. Et tu, inquiunt, quis es? Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo 3. Ioannes respondit Iudaeis quaerentibus quis esset, et iam putare incipientibus quod ipse esset Christus: Ego vox clamantis in eremo. Audistis, si intenti fuistis, lectionem propheticam, quae primo recitata est. Ibi scriptum est: Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas eius. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt tortuosa in directa, et aspera in vias planas; et videbit omnis caro salutare Dei 4. Deinde dixit Dominus per Prophetam: Exclama; et dixi: Quid exclamabo?  5 Et Dominus ibi apud Prophetam: Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit; Verbum autem Domini manet in aeternum 6. Ioannes dixit: Ego vox clamantis in eremo, Parate viam Domino: hoc est dicere, De me praedictum est a Propheta quod ego futurus eram clamans in eremo. Ad Ioannem ergo pertinet dicere: Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum. Verbum concipitur in utero virginis; clamat in eremo vox Verbum. Vox si verbum non sit, strepitus est aurium forte; nam nec hoc forte dici posset. Omne verbum vox, non omnis vox verbum. Si homo ore patente clamet quantum potest, vox est, verbum non est. Quae est autem vox quae dicitur verbum? Ubi intellegitur aliquid, vox significans verbum est. Sed ecce necdum sonat, dicere volo aliquid, iam verbum est in corde meo. Verbum est in corde, et nondum vox in ore. Potest ergo esse verbum sine voce, et potest esse vox sine verbo. Adde vocem verbo, procedit in notitiam verbum. Quid ergo Christus ad Mariam? Verbum occultum. Praemissa est vox ut praecederet Verbum. Quid est Ioannes? Vox clamantis in eremo. Quid est Christus? In principio erat Verbum 7. Quid tu vox? quid tu homo? Omnis caro fenum, et omnis claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum. Tene te ad Verbum; pro te enim suscepit fenum Verbum. Incarnatum Verbum Christus. Sed omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni: contemnamus praesentia, speremus futura. Omnis vallis implebitur, omnis humilitas exaltabitur: et omnis mons, et collis humiliabitur, omnis superbia deicietur. Depone montes, imple valles, et facta est campi aequalitas. Da mihi divites et honoratos de flore feni; ipsi audiant: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 8. Da mihi pauperes desperatos, conscios infirmitatis suae; non desperent, credant in eum qui venit propter omnes. Illi erigantur, illi premantur. Venturus ille campum inveniat, non lapidem ubi pedem offendat. Ideo enim dicebat ipse Ioannes: Parate viam Domino; non mihi, sed Domino; a quo missus sum, non quod ego sum.

Ioannes nominis Christi superbam usurpationem cavet.

4. Sed dicunt Iudaei: Numquid tu es Christus9 Iste si non esset vallis implenda, sed mons humiliandus, invenerat occasionem decipiendi. Illi enim audire ab eo volebant quod crederent. Tantum enim mirabantur eius gratiam, ut quod diceret, sine dubio crederent. Ecce invenerat occasionem decipiendi generis humani: si diceret, Ego sum Christus, crederent illi. Si iactaret se per nomen alienum, perderet meritum proprium. Si iactaret se quasi Christus, nonne ipse sibi responderet, Quid te extollis? Omnis caro fenum, et claritas eius ut flos feni: fenum aruit, flos decidit 10. Intellege quid manet in aeternum: Verbum autem Domini manet in aeternum 11. Agnovit se: merito Dominus lucernam eum dixit. Dominus de Ioanne hoc ait: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine eius 12. Ioannes autem evangelista quid de illo dicit? Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine; non erat ille lumen 13. Quis? Ioannes Baptista. Quis hoc dicit? Ioannes Evangelista: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Tu dicis: Non erat ille lumen: de quo dicit ipsum lumen: Ille erat lucerna ardens et lucens. Sed novi, inquit, quale lumen dicam; novi in cuius luminis comparatione non est lucerna lumen. Audi quid sequitur: Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 14. Ioannes non omnem illuminat hominem, Christus omnem hominem. Et Ioannes agnovit se lucernam, ne vento superbiae exstingueretur. Lucerna et accendi, et exstingui potest. Verbum Dei exstingui non potest, lucerna semper potest.

Ioannes praecursor maximus homo, ut Christus agnoscatur plus quam homo.

5. Missus est ergo summus, homo, qui perhiberet testimonium ei qui plus esset quam homo. Quando enim ille, quo nemo maior exsurrexit in natis mulierum, dicit: Non sum ego Christus, et humiliat se Christo, aliquid plus homine intellegendus est. Nam si quaeris summum hominem Ioannem, plus homine Christus est; sic intellege praecursorem, ut quaeras iudicem; sic audi praeconem, ut timeas iudicem. Missus est, praedixit venturum. Et quale testimonium Ioannes perhibet Christo? Quale audi: Cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere 15. Intellexisti, homo, quid ageres? Omnis qui se humiliat, exaltabitur 16. Quid igitur de Christo? Nos omnes de plenitudine eius accepimus 17. Quid est: Nos omnes? Ergo Patriarchae, et Prophetae et Apostoli sancti, vel ante incarnationem praemissi, vel ab incarnato missi, omnes nos de plenitudine eius accepimus. Nos vasa sumus, ille fons est. Ergo si intelleximus mysterium, fratres mei, Ioannes homo est, Christus Deus est: humilietur homo, et exaltetur Deus. Ut humilietur homo, eo die natus est Ioannes, quo dies incipiunt decrescere. Ut exaltetur Deus, eo die natus est Christus, quo dies incipiunt crescere. Magnum sacramentum. Ideo celebramus Natalem Ioannis, sicut Christi, quoniam ipsa nativitas plena est mysterio. Quo mysterio? Altitudinis nostrae. In homine minuamur, in Deo crescamus. In nobis humiliemur, ut in illo exaltemur. Impletum est passionibus amborum huius tantae rei sacramentum. Ut minueretur homo, caput perdidit Ioannes: ut exaltaretur Deus, Christus ligno suspensus est. Ad hoc missus est Ioannes, ut eum imitemur, et ad Verbum nos teneamus. Quantumcumque se iactet humana superbia, de quavis excellentia sanctitatis, quis erit quod Ioannes? Quisquis es qui te magnum putas, non eris quod Ioannes. Nondum natus erat, et iam nasciturum Dominum exsultans in utero praenuntiabat. Quid excellentius ista sanctitate? Imitare: audi quid dicat de Christo. Nos de plenitudine eius accepimus. Lucerna in nocte fontem tibi ostendit, inde et ipse bibit: Nos enim, inquit, de plenitudine eius omnes accepimus. Nos omnes: ille fons, nos vasa: ille dies, nos lucernae. Magna infirmitas hominum: per lucernam quaeritur dies.

Non Ioannes solus, sed et Apostoli lucernae. Candelabrum lucernae, crux Christi.

6. Sed et Apostoli, fratres mei, lucernae sunt diei. Nolite putare quia Ioannes solus est lucerna, et Apostoli non sunt. Ait illis Dominus: Vos estis lux mundi 18. Et ne putarent quia talis lux erant, qualis dictus est lux, de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 19; continuo docuit illos veram ipsam lucem. Cum dixisset: Vos estis lux mundi; adiunxit, et ait: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio 20. Quod vos dixi lucem, lucernam vos dixi: nolite exsultare in superbia vestra, ne flammula exstinguatur. Non vos pono sub modio: sed ut luceatis, in candelabro eritis. Quod est candelabrum lucernae? Audite candelabrum: estote lucernae, et habebitis candelabrum. Crux Christi est magnum candelabrum. Qui vult lucere, non erubescat de ligneo candelabro. Audi, ut intellegas quia candelabrum crux Christi est. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent: non sicut tu quaeris glorificari, quaeris exstingui: glorificent Patrem vestrum qui est in coelis 21. Per bona opera vestra glorificent Patrem vestrum. Ut lucernae esse possitis, accendere vos non potuistis, ponere vos supra candelabrum non potuistis: ille glorificetur, qui vobis hoc praestitit. Audi ergo Paulum Apostolum, audi lucernam in candelabro exsultantem. Mihi autem, ait (clamant qui noverunt quid sequitur): Mihi autem: quid tibi autem? Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 22. In candelabro glorior: si se candelabrum subtrahat, cado. Absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 23. Laudastis, et favistis. Crucifigatur vobis mundus, crucifigimini mundo. Quid est hoc? Felicitatem non quaeratis de mundo: abstinete vos a felicitate mundi. Blanditur mundus, caveatur corruptor: minatur mundus, non timeatur oppugnator. Si bona mundi non te corruperint, si mala mundi non te corruperint, crucifixus est tibi mundus, crucifixus es mundo. Gloriare in candelabro: serva, lucerna, in candelabro semper humilitatem, ut teneas splendorem: observa, ne superbia exstinguaris. Conserva quod factus es, ut de factore glorieris. Quid enim eras, homo? Omnis homo, attende quid natus es: etsi nobilis natus es, nudus natus es. Quid est nobilitas? Nativitas pauperis et divitis aequalis est nuditas. An forte quia nobilis natus es, quantum vis vivis? Quando nescisti, intrasti: quando non vis, exis. Postremo sepulcra inspiciantur, et ossa divitum agnoscantur.