IN NATALI IOANNIS BAPTISTAE
(De voce et verbo)
1. Diei hodiernae festivitas anniversario reditu memoriam renovat, natum esse Domini praecursorem ante mirabilem mirabiliter; cuius nativitatem considerare nos et laudare maxime hodie convenit. Ad hoc enim et dies anniversarius huic miraculo dedicatus est, ut beneficia Dei et excelsi magnalia non deleat oblivio de cordibus nostris. Ioannes ergo praeco Domini missus ante illum, sed factus per illum. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1. Missus homo ante hominem Deum, agnoscens Dominum suum, annuntians Creatorem suum; iam in terra praesentem mente discernens, digito ostendens. Ipsius enim verba sunt ostendentis Dominum et testimonium perhibentis: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 2. Merito ergo sterilis peperit praeconem, virgo iudicem. In matre Ioannis sterilitas accepit fecunditatem: in matre Christi fecunditas non corrupit integritatem. Si vestra patientia, et quietum studium, et attentum silentium praebeat mihi copiam, adiuvante Domino, dicere quod donat ut dicam; erit procul dubio fructus attentionis vestrae, et operae pretium studii nostri, ut aliquid quod ad magnum sacramentum pertineat, insinuem auribus et cordibus vestris.
2. Fuerunt Prophetae ante Ioannem, et multi, et magni, et sancti, digni Deo, Deo pleni, Salvatoris praenuntiatores; veritatis attestatores. Verumtamen de nullo eorum dici potuit, quod dictum est de Ioanne: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 3. Quid ergo sibi vult ista magnitudo praemissa ante magnum? Ad testimonium magnae humilitatis. Tam enim magnus erat, ut Christus posset putari. Posset Ioannes abuti errore hominum, et non laborare persuadere se esse Christum, quia hoc iam illi, qui eum audiebant et videbant, illo non dicente putaverant. Non erat ei opus seminare errorem, sed confirmare. At ille sponsi amicus humilis, sponso zelans, non se pro sponso adulterum supponens, perhibet testimonium amico suo, et eum qui vere sponsus erat, sponsae commendat: ut ametur in illo, odit se amari pro illo. Qui habet, inquit, sponsam, sponsus est. Et quasi diceres, Quid tu? Amicus autem, inquit, sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 4. Stat, et audit: discipulus audit magistrum; quia audit, stat; quia si non audit, cadit. Hinc magnitudo Ioannis maxime commendatur; quia cum posset putari Christus, maluit Christo, testimonium perhibere, illum commendare; se humiliare, quam pro ipso accipi, et a se decipi. Merito dictus est amplius quam propheta. De Prophetis enim, qui fuerunt ante adventum Domini, Dominus ipse ita loquitur: Multi Prophetae et iusti voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt 5.Etenim illi qui implebantur Spiritu Dei, ut annuntiarent Christum venturum, concupiscebant, si fieri posset, in terra videre praesentem. Unde Simeon ille differebatur exire de saeculo, ut videret natum, per quem conditum est saeculum 6. Et ille quidem infantem vidit Verbum Dei in carne: sed nondum docebat, nondum magistri personam professus erat, qui iam apud Patrem Angelis magister erat. Simeon ergo vidit, sed infantem: Ioannes autem iam praedicantem, iam discipulos eligentem. Ubi? Ad flumen Iordanis. Inde enim coepit magisterium Christi. Ibi Baptismus Christi commendatus est futurus: quia susceptus est baptismus praeveniens, et viam parans, et dicens: Parate viam Domino, rectas facite semitas eius 7. Baptizari enim voluit Dominus a servo, ut viderent quid accipiunt qui baptizantur a Domino. Inde ergo coepit, unde merito prophetia praecesserat: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 8. Ad ipsum flumen, unde coepit dominari Christus, vidit Ioannes Christum, cognovit, testimonium perhibuit. Magno se humiliavit, ut a magno exaltaretur humilis. Et se amicum sponsi dixit: et qualem amicum? fortassis aequalem? Absit: longe infra. Quantum longe? Non sum dignus, ait, corrigiam calceamenti eius solvere 9. Hic propheta, imo amplius quam propheta, praenuntiari meruit per prophetam. De illo namque dixit Isaias, quod hodie nobis lectum est: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt tortuosa in directum, et aspera in vias planas; et videbit omnis caro salutare Dei. Exclama: Quid exclamabo? Omnis caro fenum, et omnis claritas eius ut flos feni: fenum aruit, flos decidit: Verbum autem Domini manet in aeternum 10. Attendat Caritas vestra. Ioannes interrogatus quis esset, utrum Christus esset, utrum Elias, utrum propheta: Non sum, inquit: Christus, nec Elias, nec propheta 11. Et illi: Quis ergo es? Ego sum vox clamantis in deserto 12. Vocem se dixit. Habes Ioannem vocem. Quid habes Christum, nisi Verbum? Vox praemittitur, ut Verbum postea intellegatur. Et quale Verbum? Audi illud tibi clare ostendentem. In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 13. Si omnia, et Ioannes. Quid miramur, si Verbum fecit sibi vocem? Vide, vide utrumque ad flumen, et vocem et Verbum. Vox Ioannes, Verbum Christus.
3. Quaeramus quid intersit inter vocem et verbum: attenti quaeramus; non parva res est, nec parvam intentionem desiderat. Dabit Dominus, ut nec ego in explicando fatiger, nec vos in audiendo. Ecce duo quaedam, vox et verbum. Quid est vox? quid est verbum? Quid? Audite quod in vobis ipsis approbetis, et vobis ipsis a vobismetipsis interrogati respondeatis. Verbum, si non habeat rationem significantem, verbum non dicitur. Vox autem, etsi tantummodo sonet, et irrationabiliter perstrepat, tamquam sonus clamantis, non loquentis, vox dici potest, verbum dici non potest. Nescio quis ingemuit, vox est: eiulavit, vox est. Informis quidam sonus est, gestans vel inferens strepitum auribus sine aliqua ratione intellectus. Verbum autem, nisi aliquid significet, nisi aliud ad aures ferat, aliud menti inferat, verbum non dicitur. Sicut ergo dicebam, si clames, vox est: si dicas, Homo, verbum est; si dicas, Pecus; si, Deus; si, Mundus, vel aliquid aliud. Has enim omnes voces significantes dixi, non inanes, non sonantes et nihil docentes. Si ergo iam distinxistis inter vocem et verbum, audite quod miremini in his duobus, Ioanne et Christo. Verbum valet plurimum et sine voce: vox inanis est sine verbo. Reddamus rationem, et quod proposuimus, si possumus, explicemus. Ecce voluisti aliquid dicere: hoc ipsum quod vis dicere, iam corde conceptum est; tenetur memoria, paratur voluntate, vivit intellectu. Et hoc ipsum quod vis dicere, non est alicuius linguae. Res ipsa, quam vis dicere, quae corde concepta est, non est alicuius linguae, nec graecae, nec latinae, nec punicae, nec hebraeae, nec cuiusquam gentis. Res est tantum corde concepta, parata procedere. Ergo, ut dixi, res est quaedam, sententia quaedam, ratio corde concepta, parata procedere, ut insinuetur audienti. Sic igitur quomodo nota est ei in cuius corde est, verbum est, iam notum dicturo, nondum audituro. Ecce ergo verbum iam formatum, iam integrum, manet in corde: quaerit procedere, ut dicatur audienti. Attendit ille qui concepit verbum quod dicat, et notum habet verbum sibi in corde suo, attendit cui dicturus est. Loquar in nomine Christi auribus eruditis in Ecclesia, et audeo etiam aliquid iam quod sit subtilius, insinuare non rudibus. Intendat ergo Caritas vestra. Videte verbum corde conceptum, quaerit procedere, ut dicatur: attendit cui dicatur. Invenit Graecum? graecam vocem quaerit, qua procedat ad Graecum. Invenit Latinum? latinam vocem quaerit, qua procedat ad Latinum. Invenit Punicum? punicam vocem quaerit, qua procedat ad Punicum. Remove diversitatem auditorum, et verbum illud, quod corde conceptum est, nec graecum est, nec latinum, nec punicum, nec cuiusquam linguae. Talem vocem quaerit procedendi, qualis assistit auditor. Modo, fratres, ut aliquid propositum sit quod intellegatis, concepi corde ut dicam, Deus. Hoc quod concepi corde, magnum aliquid est. Non enim duae syllabae sunt Deus; non enim vox ista brevis est Deus. Deum volo dicere, intendo cui dicam. Latinus est? Deum dico. Graecus est? %Qeovn% dico. Latino dico Deum, Graeco dico %Qeovn.% Inter Deum et %Qeovn% distat sonus: litterae aliae sunt hic, aliae sunt ibi: in corde autem meo, in eo quod volo dicere, in eo quod cogito, nulla est diversitas litterarum, nullus sonus varius syllabarum: hoc est quod est. Ut enuntiaretur Latino, alia vox adhibita est; ut Graeco, alia. Si Punico enuntiare vellem, aliam adhiberem; si Hebraeo, aliam; si Aegyptio, aliam; si Indo, aliam. Quam multas voces faceret personarum mutatione verbum cordis, sine ulla sui mutatione vel varietate? Pergit ad Latinum voce latina, ad Graecum graeca, ad Hebraeum hebraea. Ad audientem pervenit, nec a loquente discedit. Numquid enim quod dicendo in alio facio, ego amitto? Sonus ille adhibitus medius in te aliquid propagavit, a me non emigravit. Deum iam ego cogitabam: tu nondum audieras vocem meam; hac audita, coepisti et tu habere quod cogitabam: sed ego non perdidi quod habebam. Ergo in me, tamquam in cardine cordis mei, tamquam in secretario mentis meae, praecessit verbum vocem meam. Nondum sonuit vox in ore meo, et inest iam verbum cordi meo. Ut autem exeat ad te quod corde concepi, ministerium vocis inquirit.
4. Si possim, adiuvante intentione vestra et orationibus, dicere quod volo, puto quia gaudebit qui intelleget: qui autem non intelleget, ignoscat homini laboranti, Deo supplicet miseranti. Etenim et quod loquor inde est. Inde unde loquor, inest cordi quod dicam: sed vocum ministeria laborant ad aures vestras. Quid ergo, fratres? quid ergo? Certe intendistis, certe iam intellegitis, quia verbum erat in corde meo, antequam sibi adhiberet vocem, in qua procederet ad aures vestras. Puto quia intellegant omnes homines: quia quod mihi accidit, hoc omni loquenti. Ecce iam scio quod volo dicere, corde teneo, ministerium vocis inquiro; antequam sonet vox in ore meo, iam tenetur verbum in corde meo. Praecessit ergo verbum vocem meam, et in me prius est verbum, posterior vox: ad te autem, ut intellegas, prior venit vox auri tuae. ut verbum insinuetur menti tuae. Nosse enim non posses quod in me fuerat ante vocem, nisi in te fuerit post vocem. Ergo si vox Ioannes, verbum Christus: ante Ioannem Christus, sed apud Deum; post Ioannem Christus, sed apud nos. Magnum sacramentum, fratres. Intendite, accipite magnitudinem rei etiam atque etiam. Delectat enim me intellectus vester, et audaciorem facit ad vos, adiuvante illo quem praedico, tantillus tantum, homo qualiscumque Verbum Deum. Ipso ergo adiuvante, audacior fio ad vos, et praemissa ista informatione distinctionis vocis et verbi, quae consequantur insinuo. Personam gerebat Ioannes vocis in sacramento: nam non ipse solus vox erat. Omnis enim homo annuntiator Verbi, vox Verbi est. Quod enim est sonus oris nostri ad verbum quod in corde gestamus, hoc omnis anima pia praedicatrix ad illud Verbum de quo dictum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum 14. Quanta verba, imo quantas voces facit verbum corde conceptum! Quantos praedicatores fecit Verbum apud Patrem manens! Misit Patriarchas, misit Prophetas, misit tot et tantos praenuntiatores suos. Verbum manens voces misit, et post multas praemissas voces, unum ipsum Verbum venit tamquam in vehiculo suo, in voce sua, in carne sua. Collige ergo tamquam in unum omnes voces, quae praecesserunt Verbum, et eas omnes constitue in persona Ioannis. Harum omnium sacramentum ille gestabat, harum omnium persona sacrata et mystica ille unus erat. Ideo proprie dictus est vox, tamquam omnium vocum signaculum atque mysterium.
5. Ergo attendite iam quo pertineat: Illum oportet crescere, me autem minui 15. Attendite, si possim eloqui; si non dicam, insinuare, sed saltem cogitare sufficiam, quo modo, qua ratione, qua intentione, qua causa, secundum distinctionem quam locutus sum vocis et verbi, dixerit ipsa vox, ipse Ioannes: Illum oportet crescere, me autem minui. O magnum et mirabile sacramentum! Attendite personam vocis, in qua persona erant sacramenta omnium vocum, dicentem de persona Verbi: Illum oportet crescere, me autem minui. Quare? Attendite. Apostolus dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur 16. Quid est perfectum? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 17. Hoc est perfectum. Quid est perfectum? Dicat et apostolus Paulus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 18. Hunc aequalem Deo Patri, hoc Verbum Dei apud Deum, per quod facta sunt omnia, videbimus sicuti est, sed in fine. Nam nunc, quod evangelista Ioannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Dilectissimi, scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 19. Haec visio nobis promittitur, ad hanc visionem erudimur, ad hanc visionem corda mundamus. Beati enim, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 20. Ostendit carnem suam, ostendit servis, sed formam servi; tamquam propriam vocem suam, inter multas voces, quas praemisit, ipsam etiam carnem suam ostendit. Pater quaerebatur, quasi iam ipse sicuti est videretur: qui aequalis Patri Filius, in forma servi servis loquebatur. Domine, ait illi Philippus, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 21. Omnis intentionis suae finem quaerebat, hoc est, profectus sui terminum, quo cum pervenisset, nihil amplius iam requireret. Ostende, inquit, nobis Patrem, et sufficit nobis. Bene, Philippe, bene, optime intellegis quod tibi sufficit Pater. Quid est sufficit? Nihil ultra quaeres: implebit te, satiabit te, perficiet te, Sed vide ne forte sufficiat tibi et iste quem audis. Solus sufficit, an cum Patre? Sed quomodo solus, quando nunquam discedit a Patre? Ergo respondeat Philippo volenti videre: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem 22. Quid est: Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem; nisi, Tu me non vidisti, ideo quaeris Patrem? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Tu autem vides me, et non vides me. Non vides enim me qui feci te; sed vides quod factus sum propter te. Qui me, inquit, vidit, vidit et Patrem. Unde, nisi quia in forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 23? Quid ergo Philippus videbat? Quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 24. Hoc videbat Philippus, formam servi, liber futurus ad formam Dei. Ergo omnium vocum persona Ioannes, Verbi persona Christus. Omnes voces necesse est minuantur, quando ad Christum videndum proficimus. Quanto enim proficis ad videndam sapientiam, tanto minus tibi vox est necessaria. Vox in Prophetis, vox in Apostolis, vox in Psalmis, vox in Evangelio. Veniat illud: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 25. Cum eum viderimus sicuti est, numquid ibi recitabitur Evangelium? Numquid prophetias audituri sumus? Numquid Epistolas Apostolorum lecturi sumus? Quare? Quia deficiunt voces, crescente verbo: quia Illum oportet crescere, me autem minui 26. Et Verbum quidem per se ipsum nec crescit, nec deficit in se. In nobis autem crescere dicitur, cum proficiendo in illum crescimus: sicut crescit in oculis lux, cum acie convalescente videtur amplius, quae acie languente minus utique videbatur. Et minor erat oculis aegris, maior est oculis sanis: cum ipsa per se ipsam nec ante imminuta sit, nec postmodum creverit. Minuitur ergo ministerium vocis, cum fit mentis profectus ad Verbum. Ita oportet Christum crescere, Ioannem autem minui. Hoc eorum indicant passiones. Nam Ioannes minutus est, caesus capite; Christus exaltatus est, crevit tamquam in cruce. Hoc eorum indicant natales dies. Nam a Natali Ioannis incipiunt dierum detrimenta; a Christi autem, renovantur augmenta.