SERMO 287

IN NATALIS S. IOANNIS BAPTISTAE, QUI EST VIII CALENDAS IULII

Natalis dies Christi tantum et Ioannis ab Ecclesia celebratus.

1. 1. Prolixa narratio, sed compensatur labor auditoris dulcedine veritatis. Illustrem nativitatem beatissimi Ioannis praeconis et praecursoris Christi, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Hinc attendat Caritas vestra, quam magni hominis nativitas facta sit. Natalis dies carnis nulli Prophetarum, nulli Patriarcharum, nemini Apostolorum celebravit Ecclesia: solos duos Natales celebrat, huius et Christi. Tempora ipsa quibus nati sunt ambo, magnum mysterium praefigurant. Ioannes magnus erat homo, sed homo. Tam magnus autem erat homo, ut quidquid plus illo esset, Deus esset. Qui post me venit, maior me est 1. Dixit hoc Ioannes: Ipse maior me est. Si maior te est, quid est quod ipsum maiorem te, audivimus dicentem: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 2? Si nemo hominum est te maior, quid est ille qui te maior est? Quis sit, vis audire? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 3.

Christus hic diem habet natalem ut homo, non ut Deus.

1. 2. Et quomodo Verbum Dei Deus, per quod facta sunt omnia, quod natum est sine initio temporis, per quod facta sunt tempora, diem natalem invenit in tempore? Quomodo, inquam, Verbum per quod facta sunt tempora, diem natalem invenit in tempore? Quaeris quomodo? Audi ipsum Evangelium: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 4. Natalis Christi natalis est carnis, non Verbi: sed ideo natalis est Verbi, quia Verbum caro factum est. Natum est Verbum, sed in carne natum est, non in se. In se autem est quidem a Patre, sed diem natalem non habet in tempore.

Mirabilis utraque nativitas, Christi et Ioannis, licet tanta sit inter eos distantia.

2. 3. Natus est Ioannes, natus est et Christus: annuntiatus Ioannes ab angelo, annuntiatus Christus ab angelo. Utrumque magnum miraculum. Servum praecursorem parit sterilis de sene viro, Dominum possessorem parit virgo sine viro. Magnus homo Ioannes: sed plus quam homo Christus; quia et homo et Deus. Magnus homo; sed humiliandus erat homo, ut exaltaretur Deus. Denique quia humiliandus erat homo, audi ipsum hominem: Non sum dignus corrigiam calceamenti eius solvere 5. Si se dignum diceret, quantum se humiliaret? Nec hoc se dixit dignum. Omnino prostravit se, et prostravit se sub petra. Lucerna enim erat 6, et vento superbiae timebat exstingui.

Christi et Ioannis in die natali et in passione differentia quid significavit.

3. 4. Denique quia humiliandus erat omnis homo Christo, ac per hoc et Ioannes; et quod exaltandus erat Deus homo Christus, demonstravit et dies natalis, et genera passionum. Natus est Ioannes hodie: ab hodierno minuuntur dies. Natus est Christus octavo calendas ianuarias: ab illo die crescunt dies. Ioannes in passione capite est diminutus, Christus in ligno est exaltatus. Quam bene nuntiatus est virgini Mariae, quam vere, quam sancte: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco7 Credebat, sed modum quaerebat. Et quid audivit? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi, ipse Spiritus sanctus, id est, virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et propterea hoc quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei 8. Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Erit in te conceptus, libido non erit concupiscentiae. Non erit aestus, ubi umbram facit Spiritus sanctus. Sed quia corpori nostro sunt aestus, sufficiant haec caritati vestrae: bene cogitata plura erunt.