SERMO 286

IN NATALI MARTYRUM PROTASII ET GERVASII.

Martyres graece, latine Testes. Testis Christi usque ad mortem non omnis qui in eum credit. Credentium tres gradus.

1. 1. Martyres, nomen est graecum, sed iam isto nomine consuetudo utitur pro latino: latine autem Testes dicuntur. Sunt ergo martyres veri, sunt falsi: quia sunt testes veri, sunt falsi. Sed ait Scriptura: Testis falsus non erit impunitus 1. Si testis falsus non erit sine poena, nec testis verus sine corona. Et facile quidem fuit, Domino Iesu Christo et veritati, quia Deus est, testimonium perhibere; sed usque ad mortem, magnum opus fuit. Fuerunt quidam, quos Evangelium notat, principes Iudaeorum, qui crediderant in Dominum Iesum: sed propter Iudaeos, inquit, non audebant publice confiteri. Et continuo nota addita est capiti; secutus enim ait Evangelista: Amaverunt enim hominum gloriam magis quam Dei 2. Fuerunt ergo qui erubescerent coram hominibus confiteri Christum: fuerunt vero alii iam meliores, qui non erubescerent coram hominibus confiteri Christum, sed non eum possent confiteri usque ad mortem. Dona enim Dei sunt haec: et aliquando gradatim in anima nutriuntur.

2. 1. Attendite prius, et istos tres testes comparate inter se - unum qui credit in Christum, et vix timide susurrat Christum; alium qui credit in Christum, et publice confitetur Christum; tertium qui credit in Christum, et paratus est in sua confessione mori pro Christo. Prior ille tam infirmus est, ut pudor eum vincat, non timor: secundus iam habet firmam frontem, sed nondum usque ad sanguinem: tertius totum, ut nihil sit amplius quod restet. Implet enim quod scriptum est: Certa pro veritate usque ad mortem 3.

Petrus ante mortem Domini infirmior martyribus ac puellis quibusdam. Petrus vitam negando moritur.

2. 2. De Petro quid dicimus? Praedicavit Christum, missus est, evangelizavit adhuc ante Domini passionem. Novimus enim missos Apostolos, ut Evangelium praedicarent: missus est, et praedicavit. Quantum vicerat illos Iudaeos, qui timebant publice confiteri? Sed tamen adhuc non erat similis Protasio et Gervasio. Iam apostolus erat, primus erat, Domino cohaerebat. Dictum illi erat: Tu es Petrus 4: sed nondum erat Protasius aut Gervasius, nondum erat Stephanus, nondum erat Nemesianus puer; nondum hoc erat Petrus; nondum erat quod mulieres quaedam, quod puellae, quod Crispina, quod Agnes; nondum erat Petrus, quod istarum muliebris infirmitas.

3. 2. Laudo Petrum: sed prius erubesco pro Petro. Quam prompta anima! sed nesciens se metiri. Nam utique si prompta non esset, non diceret Salvatori, Moriar pro te. Etsi oportuerit me mori tecum, non te negabo 5. Sed medicus qui noverat venam cordis inspicere, praenuntiavit accessionis periculum. Tu, inquit, pro me animam tuam ponis? Agnosce ordinem. Ego prior pono. Tu pro me animam tuam ponis? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis 6. Praenuntiavit medicus quod nesciebat aegrotus. Invenit se ergo aegrotus falsum praesumpsisse, quando interrogatus est: Tu de illis es 7? Quae interrogavit ancilla, febris fuit. Ecce febris accessit, ecce haeret: quid dicam? Ecce periclitatur, ecce moritur Petrus. Quid est enim aliud mori, quam vitam negare? Negavit Christum, negavit vitam, mortuus est. Sed ille qui resuscitat mortuos, respexit eum Dominus, et flevit amare 8. Negando periit, flendo resurrexit. Et mortuus est prior pro illo Dominus, sicut oportebat: et mortuus est postea pro Domino Petrus, sicut ordo ipse postulabat: et secuti sunt martyres. Strata est via prius spinosa, et pedibus Apostolorum contrita, facta lenior secuturis.

Martyres Christum plus asserunt mortui, quam vivi. Mors eorum pretiosa.

4. 3. Quasi semine sanguinis impleta est martyribus terra, et de illo semine seges surrexit Ecclesiae. Plus asseruerunt Christum mortui, quam vivi. Hodie asserunt, hodie praedicant: tacet lingua, sonant facta. Tenebantur, ligabantur, includebantur, producebantur, torquebantur, urebantur, lapidabantur, percutiebantur, bestiis subrigebantur. In omnibus suis mortibus quasi viles irridebantur: sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 9. Tunc in conspectu Domini tantum pretiosa, modo et in conspectu nostro. Tunc enim quando opprobrium erat esse christianum, vilis erat mors sanctorum in conspectu hominum: detestabantur, exsecrationi habebantur; pro maledicto obiciebantur, Sic moriaris, sic crucifigaris, sic incendaris. Modo ista maledicta quis fidelis non optat?

Protasii et Gervasii detectio miraculis illustrata.

5. 4. Celebramus ergo hodierno die, fratres, memoriam in hoc loco positam sanctorum Protasii et Gervasii, Mediolanensium martyrum. Non eum diem quo hic posita est, sed eum diem hodie celebramus, quando inventa est pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius per Ambrosium episcopum, hominem Dei: cuius tunc tantae gloriae martyrum etiam ego testis fui. Ibi eram, Mediolani eram, facta miracula novi, attestante Deo pretiosis mortibus sanctorum suorum: ut per illa miracula iam non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu hominum esset mors illa pretiosa. Caecus notissimus universae civitati illuminatus est, cucurrit, adduci se fecit, sine duce reversus est. Nondum audivimus quod obierit: forte adhuc vivit. In ipsa eorum basilica, ubi sunt eorum corpora, totam vitam suam serviturum se esse devovit. Nos illum gavisi sumus videntem, reliquimus servientem.

Per martyres non omnibus sanitas, sed eorum imitatoribus immortalitas datur. Aeger non exauditur ad voluntatem, sed ad sanitatem.

5. 5. Non cessat Deus attestari: et novit quomodo ipsa miracula sua debeat commendare. Novit agere, ut magnificentur: novit agere, ne vilescant. Non omnibus donat per martyres sanitatem: sed omnibus promittit imitatoribus martyrum immortalitatem. Quod non omnibus dat, non quaerat cui non dat; nec murmuret adversus eum quia non dat, ut det quod in fine promisit. Nam et qui modo sanantur, post paululum aliquando moriuntur: qui in fine resurgunt, cum Christo vivent.

6. 5. Praecessit caput, exspectat membra secutura: implebitur totum corpus, Christus et Ecclesia. Ibi nos computet scriptos: et in hac vita quod expedit det. Novit enim ille quid expediat filiis suis. Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se10 Quae bona? numquid temporalia? Dat et ipsa; sed et infidelibus dat. Dat et ipsa; sed et impiis dat, sed et blasphematoribus suis dat. Bona quaeramus, quae non nobis sint cum malis communia. Novit ille Pater dare ista bona filiis suis. Modo petit ab illo filius suus sanitatem corporis: et non dat, adhuc flagellat. Sed numquid pater, quando flagellat, non praestat? Profert flagellum, sed cogita quale praeparet patrimonium. Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit. Quam enim diligit Dominus, corripit 11. Ideo ista dico, fratres mei, ne contristemini quando petitis, et non accipitis, et arbitremini quod ante oculos vos non habeat Deus, si ad tempus non exaudiat voluntatem vestram. Non enim semper aegrum exaudit medicus ad voluntatem, quamvis eius sine dubio procuret atque appetat sanitatem. Non dat quod petit: sed quod non petit, hoc procurat. Petit frigidam, non dat. Crudelis factus est, qui venit sanare? Artis est, non crudelitatis. Non dat ad horam quod delectat: ut sanus possit omnia, nondum sano negantur aliqua.

Martyribus et Machabaeis plus praestitum, quam tribus pueris ab igne liberatis.

7. 6. Considerate promissiones Dei. Istis ipsis martyribus quid, putatis quia omne quod postulaverunt dedit? Non. Multi se optaverunt dimitti, et cum aliquo miraculo dimitti, quomodo dimissi sunt tres pueri de camino. Qualis vox regis Nabuchodonosor? Quoniam, inquit, speraverunt in eum, et verbum regis immutaverunt 12. Quale testimonium perhibet, qui conabatur occidere? Incendi illos voluit, qui postea per illos credidit. Si illi in igne morerentur, occulte coronarentur, huic non prodesset. Ideo ad tempus servati sunt, ut crederet infidelis, ut laudaret Deum, qui damnaverat illos. Ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Deus Machabaeorum. Illos de igne liberavit 13, illos in igne mori fecit 14. Mutatus est? Plus illos quam illos diligebat? Maior corona data est Machabaeis. Certe illi evaserunt ignes, sed ad pericula istius saeculi servati sunt: illi in ignibus omnia pericula finierunt. Non ulterius restabat ulla tentatio, sed sola coronatio. Ergo plus acceperunt Machabaei.

8. 6. Excutite fidem vestram, oculos cordis proferte, nolite humanos: habetis enim alios intus, quos vobis Dominus fecit, qui vobis oculos cordis aperuit, quando fidem dedit. Ipsos oculos interrogate: qui plus acceperunt, Machabaei, an tres pueri? Fidem interrogo. Homines saeculi huius amatores si interrogem: Ego inter tres pueros volebam esse, dicit mihi anima infirma. Erubesce matri Machabaeorum, quae voluit filios suos ante se mori, quia sciebat non mori.

Libelli de miraculis martyrum lecti in Ecclesia. Martyrium in lecto.

8. 7. Ego aliquando memoror de libellis miraculorum martyrum, quae in conspectu vestro leguntur. Ante dies lectus est quidam libellus, ubi cuidam aegrotae quae doloribus acerrimis torquebatur, cum dixisset: Ferre non possum; ait illi ipse martyr qui sanare venerat: Quid, si martyrium duceres? Multi ergo ducunt martyrium in lecto: prorsus multi. Est quaedam persecutio satanae, occultior et astutior quam tunc fuit. Iacet fidelis in lecto, torquetur doloribus, orat, non exauditur: imo exauditur, sed probatur, sed exercetur, sed ut recipiatur filius, flagellatur. Ergo cum torquetur doloribus, venit linguae tentatio, accedit ad lectum aut muliercula aliqua, aut vir, si vir dicendus est; et dicit aegroto, Fac illam ligaturam, et sanus eris: adhibeatur illa praecantatio, et sanus eris. Ille et ille et ille, interroga, sani inde facti sunt. Non cedit, non obtemperat, non cor inclinat; certat tamen. Vires non habet, et diabolum vincit. Fit martyr in lecto, coronante illo qui pro illo pependit in ligno.