DE PAULO APOSTOLO
PRO SOLEMNITATE CONVERSIONIS EIUSDEM
1. Verba Apostoli audivimus, imo per Apostolum verba Christi loquentis in illo, quem de persecutore praedicatorem fecit, percutiens et sanans, occidens et vivificans; occisus agnus a lupis, et faciens agnos de lupis. Praedictum erat in praeclara prophetia, cum Iacob sanctus patriarcha benediceret filios suos, praesentes tangens, futura prospiciens, praedictum erat quod in Paulo contigit. Erat enim Paulus, sicut ipse testatur, de tribu Beniamin 1. Cum autem Iacob benedicens filios suos venisset ad Beniamin benedicendum, ait de illo: Beniamin lupus rapax. Quid ergo? Si lupus rapax, semper rapax? Absit. Sed quid? Mane rapiet, ad vesperum dividet escas 2. Hoc in apostolo Paulo completum est, quia et de illo praedictum erat. Iam, si placet, inspiciamus illum mane rapientem, ad vesperum escas dividentem. Mane et vesperum posita sunt pro eo ac si diceretur: Prius et postea. Sic ergo accipiamus, Prius rapiet, postea dividet escas. Attendite raptorem: Saulus, inquit, sicut Actus Apostolorum testantur, acceptis litteris a principibus sacerdotum, ut ubicumque inveniret viae Dei sectatores, attraheret et adduceret, utique puniendos, ibat spirans et anhelans coedes 3. Hic est ille mane rapiens. Nam et quando lapidatus est Stephanus primus martyr pro nomine Christi, evidentius aderat et Saulus. Et sic aderat lapidantibus, ut non ei sufficeret si tantum suis manibus lapidaret. Ut enim esset in omnium lapidantium manibus, ipse omnium vestimenta servabat, magis saeviens omnes adiuvando, quam suis manibus lapidando. Audivimus: Mane rapiet: videamus, ad vesperum dividet escas. Voce Christi de coelo prostratus est, et accipiens interdictum saeviendi, cecidit in faciem suam; prius prosternendus, deinde erigendus; prius percutiendus, postea sanandus. Non enim in illo Christus postea viveret, nisi occideretur in eo quod male ante vixisset. Quid ergo prostratus audivit? Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Et ille: Quis es, Domine? Et vox desuper: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris. Membris adhuc in terra positis caput in coelo clamabat, et non dicebat, Quid persequeris servos meos; sed: Quid me persequeris? Et ille: Quid me vis facere? 4 Iam parat se ad obediendum, qui prius saeviebat ad persequendum. Iam informatur ex persecutore praedicator, ex lupo ovis, ex hoste miles. Audivit quid facere debeat. Caecus sane factus est: ut interiore luce fulgeret cor eius, exterior ad tempus erepta est; subtracta est persecutori, ut redderetur praedicatori. Et eo tamen tempore, quo caetera non videbat, Iesum videbat. Ita et in ipsa eius caecitate mysterium informabatur credentium; quoniam qui credit in Christum, ipsum intueri debet, caetera nec nata computare; ut creatura vilescat, et Creator in corde dulcescat.
2. Videamus ergo. Adductus est ad Ananiam, et Ananias interpretatur Ovis. Ecce lupus rapax adducitur ad ovem sequendam, non rapiendam. Sed ne repentinum ovis expavesceret lupum, ipse pastor de coelo, qui haec omnia faciebat, nuntiavit ovi lupum venturum, sed non saeviturum. Et tamen tam immanis fama lupum illum praecesserat, ut non posset ovis audito eius nomine non conturbari. Nam cum Dominus Iesus eidem Ananiae nuntiaret Paulum iam venisse ut crederet, et ad eum Ananiam ire debere, ait Ananias: Domine, audivi de isto homine, quia multa mala operatus est in sanctos tuos: et nunc litteras accepit a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit tui nominis sectatores, pertrahat 5. Dominus autem ad illum: Sine, et ego ei ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo 6. Mira et magna res geritur. Lupo saevitia interdicitur, lupus ad ovem captivus adducitur. Tanta autem praecesserat fama lupi raptoris, ut eius nomine audito, timeret ovis etiam sub manu pastoris. Confortatur, ne iam putet saevientem, ne timeat tumentem. Ab agno pro ovibus mortuo fit ovis secura de lupo.
3. Deinde ille, cui praecedente Dominico cantavimus: Domine, quis similis tibi? Ne sileas, neque mitescas, Deus 7; qui tamen dicit: Venite ad me, et discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde 8: videamus quemadmodum utrumque exhibet, et in se ostendit sua eloquia consonare. Mitis est et humilis corde, quia sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum 9. Ligno suspensus pertulit odiorum flammas iniustas, sustinuit ministras pessimi cordis linguas: quibus linguis illi percusserunt immaculatum, crucifixerunt iustum. De quorum linguis dictum erat: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta 10. Et quid fecit lingua? gladius acutus quid fecit? Occidit. Quid occidit? Occidit vitam mors, ut a vita occideretur mors. Quid ergo, quid fecit lingua eorum gladius acutus? Audi quid fecit: vide quid sequitur. Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua 11. Ecce quid fecit gladius acutus. Exaltatum super coelos novimus Dominum, non videndo, sed credendo: super omnem terram gloriam eius, legendo, credendo, videndo. Vide ergo mitem et humilem corde, ut ad istam gloriam tropaeum mortificatae carnis adduceret. Vide illum mitem. Pendens dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 12; et: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde 13. Discamus a te, quia mitis es et humilis corde. Ubi magis apparere vel potuit, vel debuit dignius, quam in ipsa cruce? Cum in ligno membra penderent, cum clavis confixae manus et pedes essent, cum adhuc illi saevirent linguis, cum se sanguine fuso non satiarent, cum aegrotantes medicum non agnoscerent: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tamquam diceret, Ego veni aegros curare: quod me non agnoscunt, febris immanitas facit. Mitis ergo et humilis corde dicit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
4. Quid ergo: Ne sileas, neque mitescas, Deus 14? Impleat et hoc. Ecce non siluit: clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? 15 Fecit: Non sileas: exhibeat: Et non mitescas. Primo quia non pepercit errori eius, quia non pepercit saevitiae, quia anhelantem caedes voce prostravit, saevienti lumen eripuit, captivum ad Ananiam, quem persequens quaerebat, adduxit. Ecce non mitis, ecce saeviens, non in hominem, sed in errorem. Parum est hoc: adhuc non sileat, neque mitescat. Ananiae timenti et trementi audito illius lupi famosi nomine: Ego, inquit, ostendam illi 16. Ego illi ostendam. Vide minantem, vide adhuc saevientem: Ego illi ostendam. Ne sileas, neque mitescas, Deus. Ostende persecutori, non solum bonitatem, verum etiam severitatem tuam. Ostende, patiatur quod fecit, discat et pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Ego, inquit, illi ostendam quae illum oporteat pati. Sed tamquam saeviens dicit, et implet quod dictum est: Ne sileas, neque mitescas, Deus. Non inde recedat: Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde 17. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo 18. Ostendisti terrorem; subveni, ne patiatur et pereat quem fecisti, quem invenisti. Minax est, non silet, non mitescit, minatur. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ubi terror, ibi salus. Qui faciebat contra nomen, patiatur pro nomine. O saevitia misericors! Vides illum praeparare ferrum: secturus est, non perempturus; curaturus, non occisurus. Christus dicebat: Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Sed quo fine? Ipsum qui patiebatur audi. Non sunt condignae passiones huius temporis 19. Ipse dicit qui patiebatur, et sciebat pro quo nomine patiebatur, et quo fructu patiebatur. Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 20. Saeviat mundus, fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis, quidquid potest faciat: quid faciet ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior, contra id quod spero. Hoc sentio, illud credo. Et tamen plus valet quod credo, quam quod sentio. Quidquid est quod saevit pro nomine Christi, si potest vivi, tolerabile est: si non potest vivi, migrare hinc facit. Non exstinguit, sed accelerat. Quid accelerat? Ipsum praemium, ipsam dulcedinem; quae cum venerit, sine fine erit. Opus cum fine, merces sine fine.
5. Iste ergo, fratres, iste vas electionis, primo Saulus a Saüle. Recordamini enim qui nostis Litteras Dei, quis erat Saül. Rex pessimus, persecutor sancti servi Dei David: et ipse, si meministis, de tribu Beniamin. Inde iste Saulus, ducto secum tramite saeviendi, sed in saevitia non permansurus. Postea, si Saulus a Saüle, Paulus unde? Saulus a rege saevo, cum superbus, cum saeviens, cum caedes anhelans: Paulus autem unde? Paulus, quia modicus. Paulus humilitatis nomen est. Paulus, posteaquam adductus est ad Magistrum, qui ait: Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde 21. Inde Paulus. Usum latinae locutionis advertite: quia paulum, modicum dicitur. Paulo post videbo te, paulum hic exspecta; id est, Post modicum videbo te, modicum hic exspecta. Audi ergo Paulum: Ego sum, inquit, minimus Apostolorum 22. Prorsus ego sum minimus Apostolorum: et alio loco: Ego sum novissimus Apostolorum 23.
6. Et minimus, et novissimus, tamquam fimbria de vestimento Domini. Quid tam exiguum, quid tam novissimum, quam fimbria? Hac tamen tacta, mulier a fluxu sanguinis sanata est 24. In modico isto magnus erat, in minimo grandis habitabat; et tanto minus a se magnum excludebat, quanto magis minor erat. Quid miramur magnum habitare in angusto? Magis in minimis habitat. Audi illum dicentem: Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea 25. Ideo altus habitat in humili, ut humilem exaltet. Excelsus enim est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit 26. Humilia te, et propinquabit tibi: extolle te, et recedet a te.
7. Minimus ergo iste quid dicit? Quod audivimus hodie: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 27. Multi credunt corde, et erubescunt confiteri ore. Sciatis, fratres, prope iam neminem esse Paganorum, qui non apud se ipsum miretur, et sentiat impleri prophetias de Christo exaltato super coelos; quia vident super omnem terram gloriam eius. Sed cum se invicem timent, sibimet invicem erubescunt, faciunt a se longe salutem: quia ore confessio fit ad salutem. Quid prodest corde credidisse ad iustitiam, si os dubitat proferre quod corde conceptum est? Intus fidem Deus videt: sed parum est. Ne confitearis humilem, times superbos; et ei praeponis superbos, qui pro te displicuit superbis. Humilem times confiteri Filium Dei. Magnum Verbum Dei, virtutem Dei, sapientiam Dei non erubescis confiteri: natum, crucifixum, mortuum erubescis confiteri. Altus, excelsus et aequalis Patri, per quem facta sunt omnia, per quem factus es et tu, factus est quod tu; factus est propter te homo, propter te natus, propter te mortuus. Aegrote, quomodo sanaberis, qui de medicamento tuo erubescis? Elige tempus. Nunc est tempus: postea contemptus ille veniet admirandus, iudicatus ille veniet iudicaturus, occisus ille veniet excitaturus, exhonoratus ille veniet honoraturus. Modo, et postea: modo in fide res est, postea in manifestatione erit. Elige hoc tempore quam partem teneas in futuro. De Christi nomine erubescis? Ex eo quod erubescis modo hominibus, habes erubescere, cum venerit in gloria sua redditurus quod promisit bonis, quod minatus est malis. Ubi eris tu? Quid facies, si te attendat ille excelsus, et dicat tibi, Erubuisti de humilitate mea, non eris in claritate mea? Discedat ergo mala verecundia; accedat salubris impudentia, si impudentia dicenda est: sed tamen, fratres, extorsi mihi ut hoc dicerem, nec prorsus timerem.
8. Nolo enim erubescamus de Christi nomine. Insultetur nobis quod credimus in crucifixum, in occisum. Plane in occisum; sed de quo nisi sanguis manaret, chirographum peccatorum nostrorum adhuc maneret. Prorsus in occisum credidi: sed hoc in illo occisum est quod sumpsit de me, non unde fecit me. Prorsus in occisum credo, sed in quem occisum? Qui venit aliquis, et accepit aliquid. Quis venit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 28. Ecce quis venit: quid accepit? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus 29. Ille factor factus, ille creator creatus. Sed in quo factus et creatus? In forma servi, accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. In hac ergo forma servi, in eo quod a nobis pro nobis accepit, et natus est, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Quatuor res dixi. Natus est, mortuus est, resurrexit, et ascendit in coelum. Duo prima, duo novissima: duo prima, natus est, mortuus est; duo novissima, resurrexit, ascendit in coelum. In duobus primis conditionem tuam tibi ostendit: in duobus novissimis mercedis exemplum praebuit. Nasci et mori noveras: plena est his duobus regio mortalium. Quid hic abundat in omni carne, nisi nasci et mori? Hoc homo cum pecore habet: hanc ergo vitam cum pecoribus communem ducimus. Nati sumus, morituri sumus. Istud nondum noveras, resurgere, et in coelum ascendere. Duo noveras, duo non noveras: suscepit quod noveras, ostendit quod non noveras: patere quod suscepit, spera quod ostendit.
9. Quid enim, si nolis mori, non es moriturus? Quid times, quod vitare non potes? Times, quod et si nolis, erit; et non times, quod etsi nolis, non erit. Quid est quod dixi? Omnibus hominibus natis constituit Deus mortem, per quam de isto saeculo emigrent. Exceptus eris a morte, si exceptus fueris a genere humano. Quid facis? Numquid tibi modo dicitur: Elige utrum velis esse homo? Iam homo es, venisti. Quomodo hinc exeas, cogita: natus es, moriturus es. Fuge, cave, repelle, redime: mortem potes differre, non auferre. Veniet, etsi nolis; veniet quando nescis. Quid ergo times, quod etsi nolueris, erit? Time potius, quod si nolueris, non erit. Quid est hoc? Impiis, infidelibus, blasphemis, periuris, iniquis, et omnibus malis gehennae ignes ardentis et aeternas flammas minatus est Deus. Primo compara haec duo, mortem ad momentum, et poenas in aeternum. Times mortem ad momentum, veniet, etsi nolis; time poenas in aeternum, quae non venient, si nolueris. Multo maius est quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi; et maius est, et longe maius, incomparabiliter maius quod timere debes, et in potestate habes ne veniat tibi. Etenim si bene vixeris, si male vixeris, moriturus es: non effugies ut non moriaris, seu vivendo bene, seu vivendo male. At vero si elegeris hic bene vivere, in aeternas poenas non mitteris. Quia vero eligere non potes hic, ne moriaris; elige cum vivis, ne in aeternum moriaris. Haec est fides, hoc Christus ostendit moriendo et resurgendo. Moriendo ostendit, quod velis nolis passurus es; resurgendo ostendit, quod si bene vixeris accepturus es. Hic corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem 30. Sed times confiteri, ne insultent tibi homines, non qui non crediderunt; nam et ipsi intus credunt; sed ne insultent tibi qui confiteri erubescunt. Audi quod sequitur: Dicit enim Scriptura: Omnis qui crediderit in eum, non confundetur 31. Haec meditare, in his esto: haec est esca non ventris, sed mentis. Ille qui mane rapiebat, ipsas escas ad vesperum dividebat.
10. Quia iubet dominus et pater etiam hoc vobis ut loquar, paululum intentiores audite. Praedam ereptam de faucibus lupi misericordia et opere summi pastoris nostri et nuntiamus auribus vestris, et cernitis oculis vestris. Illum, de quo grex clamavit, pastor adduxit. Dominus non deseruit tribulationem cordis servorum suorum, sed commendare vult dulcedinem misericordiae suae; mirificans, sicut scriptum est, misericordias suas 32, ut praecedat tribulatio gaudia secutura. De quo clamatum est tamquam de inimico fidei christianae suscepit fidem christianam. Potuimus et nos dicere, quod Ananias et forte nonnulli dixerunt, aut forte adhuc nonnulli dicunt: Quis? ille Christianus? ille credidit? Cor hominis nec videre possumus, nec ostendere. Deus dicit: Quae palam sunt, vobis, quae occulta, mihi 33. Paulus dicit apostolus: Fratres, nolite ante tempus quicquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 34. Non potes inspicere cor novi Christiani. Quid? cor veteris Christiani potes? Dicturi estis: Sed ex necessitate credidit. Posset et de illo dici, de quo paulo ante loquebamur, qui primo fuit blasphemus, et persecutor, et iniuriosus 35. Et illi enim quaedam necessitas impacta est. Caelesti voce prostratus est: ut lumen haberet, lumen perdidit. Minare quod volueris, et quantum volueris da cuilibet homini: quid dulcius ista luce? iam Quam tamen Paulus nisi perdidisset, aeternam non accepisset. De necessitate credidit. Quid timuit, dicatur mihi, quid timuit? Clamantes oves? Oves clamare possunt, mordere non possunt. Potuit et in ipso clamore ovium Dei advertere gloriam Dei, et timere iudicium Dei. Excitatus est a somno quodammodo, ut consideraret impleri de Christo quae sunt praedicta de Christo. Potuit dicere in corde suo, victos in se esse deos suos, desertum se esse a diis suis; tantum posse nomen Christi, tantum praevalere gloriam Christi. Itaque breviter dico Caritati vestrae, Ecclesiam Dei alloquor, populum Dei alloquor: si credidit, tu invenisti; si timuit, tu vicisti.
11. Interim, fratres, ad quod possunt homines, ultra nobis non usurpemus, quod concessum non est. Apostolus dicit: Infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum 36. Non nobis usurpemus diiudicare cogitationes aliorum: sed Deo praebeamus orationes nostras, etiam pro illis de quibus forte aliquid dubitamus. Forte dubitat aliquid novitas ipsius: amate abundantius dubitantem, amore vestro amovete de corde infirmi dubitationem. Interim faciem videte, de qua gaudeatis; cor Deo committite, pro quo oretis. Sciatis eum deseri a malis, suscipiatur a vobis. Plus amate hominem, quam prius oderatis errorem; nam tunc quando contra illum clamabatis, ipsum quaerebatis. Non vos frustra clamasse praesumite; et quem quaerebatis, inventum esse gaudete. Quis illud, et illud? Faustinus. Quis illud, et illud? Faustinus. Quis contra Christum? Faustinus. Quis timuit Christum? Faustinus. Sic venit Christus aegros sanare, de quo Evangelium audivimus, quia: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus 37. Et: Quis est homo, qui cum perdiderit unam ovem, nonne relinquet nonaginta et novem in montibus, et it quaerere unam, quae perierat? et cum invenerit, gaudet de illa; sic gaudet Pater meus de uno paenitente, quam de nonaginta novem iustis, quibus non est opus paenitentia 38. Sic prorsus Christus venit aegros sanare, sic se novit de inimicis suis vindicare. Quibus forte animus dolet consortibus eius erroris, ad horam irascuntur, postea fortassis imitabuntur. Itaque, fratres, commendamus eum et orationibus vestris, et dilectioni vestrae, et amicitiae fidissimae, et susceptioni infirmitatis eius. Quomodo praeitis, sic sequitur: bonam viam docete, bonam in vobis inveniat. Iam factus Christianus, discernat quid intersit inter id quod dimisit, et id quod invenit. Vitam ipsius et studium circa fidem Christi posteriora tempora comprobabunt.
12. Nunc autem, fratres mei, non fuit necesse, non fuit consilii pastorum, repellere pulsantem, differre quaerentem; de occultis cordis velle iudicare, et vocem manifestam non acceptare, nec consilii fuit nec propositi nostri. Novimus enim quem ad modum minetur misericors illa Domini avaritia undique lucra quaerentis de pecunia sua, et dicentis pigro servo iudicare volenti quod non videbat, et circa lucra colligenda domini torpescenti: Serve nequam, ex ore tuo te condemno. Tu me dixisti hominem molestum, metere ubi non seminavi, colligere ubi non sparsi. Noveras ergo avaritiam meam. Tu dares pecuniam meam nummulariis, ego veniens cum usuris exigerem 39. Nos ergo non potuimus nisi erogare pecuniam dominicam: exactor ille erit, non tantum ipsius, sed omnium nostrum. Impleamus ergo officium praerogatoris, non usurpemus locum exactoris. Fratres, hoc opus constitutum ante oculos vestros non est nostrum, sed Dei. Nos quod factum est non instituimus, quia nec sperabamus: alia erat intentio et vestra, et nostra. Nostis quid hic clamatum sit, nostis: ut maiores pagani non sint, ut non dominentur pagani Christianis. Dicta sunt ista: et quoniam erat in invidia nomen hoc, multa hoc nomine clamata sunt zelo domus Dei a Christianis; et tota intentio non erat, nisi ut non dominaretur paganus Christianis. Ut autem de quo clamabatur Christianus esset, nec a Christianis cogitabatur: sed a Christo disponebatur. Vere impletum est quod scriptum est: Multae cogitationes in corde viri; consilium autem Domini manet in aeternum 40. Latebat consilium hoc: latebat, sed impendebat. Operabantur homines quod poterant: sed Faustinus argentarius de officina Christi processit novus. Itaque, fratres, opus Dei in animo habete. Aliud quaerebatis, aliud disponebatis, aliud invenistis. Opus Domini nostri commendamus, servi conservis. Plus in eo diligamus quod Dominus noster fecit, quam id quod facere volebamus: meliora enim sunt opera ipsius. Et magnam et devotam vocem eius audivimus: Maioratum nolo, Christianus esse volo. Laetamini, exultate, amplius quam oderatis amate. Opus suum Christo orationibus commendate. Animum fidelem, pium, amicum rudimentis senis exhibete. Quid interest enim, quis videtis iam provectam aetatem? Hora nona venit ad vineam, mercedem aequalem accepturus.
13. Christianum diem renovamus in memoriam Caritati vestrae; quamvis fieri non possit, ut de cordibus vestris oblivione deletum sit. Sed hoc commendamus, quia sollemnitatem christianam et pagani et impii propter alias quasdam causas suas paulatim veterescentes, ergo etiam pagani eumdem diem videntur sibi celebrate. Male, nequiter, infeliciter: sed quam multi inde liberentur, ante oculos vestros est. Veterescent ista; sed nolite illa adiuvare, discernite vos ab eis, vos divina quaerite. Sancti Ioannis diem celebraturi sumus, Ioannis Baptistae, praecursoris Domini, amici sponsi, cum tota castitate, cum tota sobrietate. Illi cum vos mirantur diversos esse gaudiis suis, ita paulatim sequuntur: et illa omnia veterescent, et peribunt. Prophetam audite, et videte impleri, videte agi quod praedictum est: Audite me, qui scitis iudicium. Isaias propheta, Deus per ipsum. Audite me, qui scitis iudicium; populus meus, in quorum corde lex mea est. Obbrobria hominum nolite metuere, et detractione eorum ne superemini; nec quod vos spernant, magni duxeritis. Sicut enim vestimentum, ita per tempus absumentur, et sicut lana a tinea comedentur. Iustitia autem mea manet in aeternum 41. Securi ergo estote, fratres, prorsus securi estote. Veterescunt, minuuntur: finientur, aut credendo, aut moriendo. Quantumlibet perstrepant, quantumlibet carnali suavitati se impendant, quantumlibet contra Christi divina cantica flagitiosa garriant et saltent, pauciores sunt hodie quam heri. Itaque, fratres, crastinum diem celebrabimus, sicut dixi, in nomine Domini, sancti Ioannis Baptistae. Post septem dies, id est die sabbato, celebrabimus etiam natalicium martyrum sanctorum Petri et Pauli.