(De vocatione apostoli Pauli, et commendatione dominicae orationis)
[
PRO SOLLEMNITATE CONVERSIONIS S. PAULI]1. 1. Hodie lectio de Actibus Apostolorum haec pronuntiata est, ubi apostolus Paulus ex persecutore Christianorum, annuntiator Christi factus est. Hodie in illis regionibus etiam loca ipsa testantur, quod tunc gestum est: et nunc legitur, et creditur. Utilitas autem rei gestae huius haec est, quam Apostolus ipse commemorat in Epistolis suis. Dicit enim ad hoc sibi veniam datam omnium peccatorum suorum, et illius furoris atque insaniae qua pertrahebat Christianos ad necem, qui minister erat furoris Iudaeorum, sive in lapidatione sancti martyris Stephani, sive in caeteris exhibendis et adducendis ad poenam; ut nemo de se desperet, qui fuerit magnis peccatis involutus, et magnis sceleribus irretitus, quasi veniam non sit accepturus, si conversus fuerit ad eum, qui pendens in cruce oravit pro persecutoribus dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 1. Factus est ille ex persecutore praedicator et doctor Gentium. Fui primo, inquit, blasphemus et persecutor et iniuriosus: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 2. Gratia enim Dei salvi efficimur a peccatis nostris, in quibus aegrotamus. Illius, illius medicina est, quae sanat animam. Nam se ipsa vulnerare potuit, sanare non potuit.
1. 2. Namque et in ipso corpore in potestate habet homo aegrotare, convalescere autem non ita habet in potestate. Si enim excedat modum, et intemperanter vivat, faciatque illa quae sunt incommoda valetudini, et expugnantia sanitatem, uno die, si vult, cadit in morbos; non autem cum ceciderit, convalescit. Ut enim aegrotet, se ipsum adhibet ad intemperantiam: ut autem convalescat, medicum adhibet ad salutem. Non enim potest, ut diximus, in potestate habere recipiendam sanitatem, quomodo habet in potestate amittendam.
2. 2. Sic etiam secundum animam, ut peccando in mortem caderet homo, ut ex immortali mortalis fieret, ut subderetur diabolo seductori, fuit in eius libero arbitrio; quo ad inferiora declinando superiora deseruit, et aurem praebendo serpenti, aurem clausit ad Deum, atque constitutus inter praeceptorem et seductorem, magis seductori quam praeceptori obtemperare delegit. Unde enim audivit Deum, inde audivit diabolum. Quare ergo non potius meliori credidit? Ideoque invenit verum esse quod praedixerat Deus, falsum quod promiserat diabolus. Haec prima origo malorum nostrorum, haec radix omnium miseriarum, hoc semen mortis ex propria et libera voluntate primi hominis: qui sic est factus, ut si obediret Deo, semper beatus et immortalis esset; si neglegeret et contemneret praeceptum eius, qui volebat in illo salutem perpetuam custodire, in morbum mortalitatis irrueret. Tunc ergo medicus a sano contemptus est, nunc curat aegrotum. Alia sunt enim praecepta, quae dat medicina ad tenendam sanitatem; sanis enim dantur, ne aegrotent: alia sunt autem, quae iam aegroti accipiunt, ut recuperent quod amiserunt.
3. 2. Bonum erat homini ut obediret medico, cum sanus esset, ne medicus illi opus esset. Non est enim opus sanis medicus, sed aegrotantibus 3. Proprie quippe medicus dicitur, per quem sanitas recuperatur. Nam semper Deus medicus opus est etiam sanis, ut sanitas ipsa teneatur. Bonum ergo illi erat tenere perpetuam sanitatem, in qua conditus erat. Contempsit, abusus est, intemperantia sua decidit in malam valetudinem huius mortalitatis: audiat vel modo praecipientem medicum, ut possit inde surgere, quo per peccatum, ipse decubuit.
3. 3. Sed plane, fratres, quemadmodum in ipsa medicina sanus faciendo quae imperat sapientia salutis, manet in eo quod habet; si autem coeperit aegrotare, incipit audire praeceptum, et incipit facere, si vere curat recipere bonam et integram valetudinem; cum autem coeperit id facere, non continuo iam sanus est; sed diu observando pervenit ad illam sanitatem, quam minus temperando perdiderat: hoc illi autem prodest quod iam incipit observare, ne augeat aegritudinem, et ut non solum deterior non fiat, sed etiam incipiat melius habere, qui paulatim fit sanus: spes est enim perfectae sanitatis, quando incipit homo minus minusque aegrotare. Sic etiam iuste vivere in hac vita, quid est aliud, nisi audire praecepta legis, et facere? Numquid ergo quicumque faciunt praecepta legis, iam sani sunt? Nondum: sed ut sani fiant, faciunt. Non deficiant faciendo: quia paulatim recipitur quod semel amissum est. Si enim cito rediret homo ad pristinam beatitudinem, ludus illi esset peccando cadere in mortem.
4. 4. Cecidit quisque, verbi gratia, in morbum corporis per intemperantiam, natum est illi aliquid in corpore, quod opus est etiam secari: sine dubio dolores passurus est; sed dolores illi non erunt infructuosi. Si dolores sectionis pati non vult, vermes putredinis patietur. Incipit ergo dicere medicus: Observa illud atque illud, hoc noli tangere, noli isto cibo uti vel potu, inquietus esse ad illam rem noli. Incipit facere, iam observans est praeceptorum; sed nondum sanus. Quo ergo valet quod observat? Ne pestis quae illi accidit augeatur, atque ut etiam minuatur. Quid ergo sequitur? Accedat oportet ad observationem praeceptorum etiam medici secantis manus, et dolores salubres infligentis. Si ergo ille positus in ulcere putrido dicat, Quid mihi prodest quia observo praecepta, si dolores patior sectionis? respondetur, Sed utroque curaberis, et observantia praeceptorum, et tolerantia dolorum. Tantum est enim quod fecisti tibi, non observando cum sanus esses. Acquiesce itaque medico, donec saneris: meritum est enim ulceris tui, quidquid pateris molestiarum.
5. 5. Sic venit ad afflictum et laborantem medicus Christus, qui ait: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare iustos, sed peccatores 4. Vocat peccatores ad pacem vocat aegrotantes ad sanitatem. Imperat fidem, imperat continentiam, temperantiam, sobrietatem; refrenat concupiscentiam avaritiae: dicit quid faciamus, quid observemus. Qui observat haec, iam potest dici iuste vivere secundum praeceptum medicinae: sed nondum recepit illam sanitatem et illam integram valetudinem, quam Deus promittit per Apostolum, dicens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 5 Tunc plena sanitas erit, et cum Angelis sanctis aequalitas. Sed modo antequam fiat, fratres mei, cum coeperimus observare praecepta, quae medicus praecipit, quando patimur etiam aliquas tentationes et tribulationes, non putemus nos sine causa observare, quia maior dolor videtur sequi praecepta illa quae observas. Quod enim pateris tribulationes, manus est secantis medici, non sententia iudicis punientis. Fit hoc ut perfecta sit sanitas: patiamur, feramus dolores. Dulce peccatum est: per amaritudines ergo tribulationis perniciosa dulcedo digeratur. Delectabat te, quando fecisti malum: sed incidisti in infirmitatem faciendo. A contrario medicina est, facit tibi ad tempus dolorem, ut recipias perpetuam sanitatem. Utere illa, et noli repellere.
6. 6. Sane ante omnia illud antidotum non recedat, quod contra omnes putredines, contra omnium peccatorum venena plurimum valet, ut dicas, et verum dicas Domino Deo tuo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 6. Hoc enim pactum cum aegrotis medicus conscripsit atque firmavit. Quoniam duo sunt genera peccatorum; unum quo in Deum, alterum quo in hominem peccatur. Unde etiam duo sunt praecepta illa, in quibus tota Lex pendet et Prophetae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum 7. Et in his continetur etiam decalogus praeceptorum Legis, ubi tria praecepta pertinent ad dilectionem Dei, septem ad proximi: de quibus satis aliquando tractavimus 8.
7. 7. Quomodo ergo duo sunt praecepta, sic et duo genera peccatorum. Aut enim in Deum peccatur, aut in hominem. Peccatur autem in Deum, etiam corrumpendo templum eius in te: etenim Deus redemit te sanguine Filii sui. Quamquam et antequam redimereris, cuius servus eras, nisi eius qui condidit omnia? Peculiariter quodam modo te habere voluit redemptum sanguine Filii sui. Et non estis vestri, inquit Apostolus; empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro 9. Ergo ille a quo redemptus es, fecit te domum suam. Numquid tu vis everti domum tuam? Sic nec Deus suam, hoc est, te ipsum. Si tibi non parcis propter te ipsum, parce tibi propter Deum, qui te fecit templum suum. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos; et: Qui templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus 10. Quae peccata homines quando faciunt, putant se non peccare, quia nulli homini nocent.
8. 8. Hoc itaque volo intimare Sanctitati vestrae, quantum breve tempus admittit, quid mali faciant, qui se ipsos corrumpunt voracitate, ebrietate, fornicatione; et reprehendentibus respondent, Feci de ratione mea, de possessione mea: cui quid rapui? cui quid abstuli? contra quem feci? Bene mihi sit volo, ex eo quod Deus mihi dedit. Videtur iste innocens, quod quasi nulli noceat. Sed quomodo est innocens, qui non parcit sibi? Ille enim innocens est, qui nulli nocet: quia dilectionis proximi regula ab ipso est. Hoc enim dixit Deus: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 11. Quomodo ergo in te salva est dilectio proximi, quando dilectio tui per intemperantiam vulneratur? Deinde dicit tibi Deus: Cum per ebrietatem corrumpere te vis, non cuiuslibet domum evertis, sed domum meam. Ubi habitabo? In istis ruinis? in istis sordibus? Si hospitem reciperes aliquem servum meum, reficeres et mundares domum, quo intraret servus meus: non mundas cor, ubi habitare ego volo?
9. 9. Unam ergo rem commemoravi, fratres, ut videatis quomodo peccent, qui se ipsos corrumpunt, cum sibi innocentes videntur. Sed quoniam in ipsa fragilitate et mortalitate vitae huius difficile est ut homo non excedat modum aliquantum in his rebus, quibus ad necessitatem utitur; adhibendum est illud remedium: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 12: si dicatur, et vere dicatur. Adulterium facere prohiberis, ne noceas proximo. Quomodo enim non vis accedi ad tuam, sic non debes accedere ad alienam uxorem. Si autem tua intemperantius usus fueris, numquid videris nocere alicui, quia uteris tua? Sed eo ipso concesso immoderatius utendo, corrumpis in te templum Dei. Nemo te accusat extraneus: sed quod responsum dabit conscientia tua Deo dicenti per Apostolum: Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore; non in morbo desideriorum, sicuti Gentes quae ignorant Deum 13? Quis est autem habens uxorem, qui eo modo utatur uxore, ut non excedat legem liberos procreandi? Ad hoc enim data est: convincunt te tabulae quae scribuntur in matrimonio. Pactus es quemadmodum duceres: sonat tibi scriptura pactionis: Liberorum procreandorum causa. Non ergo accedas, si potes, nisi liberorum procreandorum causa. Si modum excesseris, contra illas tabulas facies et contra pactum. Nonne manifestum est? Eris mendax, et pacti violator: et quaerit in te Deus integritatem templi sui et non invenit; non quia tua usus es, sed quia immoderate usus es. Nam et vinum de apotheca tua bibis, et tamen si sic bibis, ut inebrieris, non quia re tua usus es, ideo non peccasti: donum enim Dei convertisti ad corruptionem tuam.
10. 10. Quid ergo, fratres? Certe manifestum est, et renuntiat omnium conscientia, quia difficile est sic uti rebus concessis, ut non aliquantulum excedatur modus. Quando autem excesseris modum, offendis Deum, cuius templum es. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo se fallat: Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus 14. Dicta sententia est, teneris reus. Quid dicturus es in orationibus tuis, quando rogabis Deum, quem offendis in templo suo, quem pellis de templo suo? Quomodo mundabis rursus in te domum Dei? quomodo eum reduces ad te? Quomodo, nisi dicendo ex vero corde tuo, et verbis et factis: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 15? Quis enim te accusabit immoderate utentem tuo cibo, tuo potu, tua coniuge? Nemo accusabit hominum: sed tamen quia Deus arguit, exigens de te integritatem templi sui et incorruptionem habitationis suae, dedit tibi remedium, tamquam dicens: Si excedendo modum offendis me, et ego tenebo te reum, ubi te nullus hominum accusat; dimitte homini quod in te peccavit, ut dimittam tibi quod peccas in me.
11. 11. Tenete istud fortiter, fratres. Qui enim et ad huiusmodi antidotum renuntiaverit, nulla illi spes salutis omnino remanebit. Qui mihi dixerit, Non remitto peccata, quae in me forte homines peccant: non est unde illi promittam salutem. Non enim possum ego promittere, quod non promittit Deus. Ero enim non dispensator verbi Dei, sed dispensator serpentis. Serpens enim promisit bonum peccanti, Deus autem mortem minatus est. Quid enim illi evenit, nisi quod minatus est Deus? Et longe ab eo factum est, quod ille pollicitus est. Vultis ergo, fratres, ut dicam vobis: Etsi peccaveritis, etsi non dimiseritis peccata hominibus, prorsus salvi eritis, cum venerit Christus Iesus, omnibus indulgentiam dabit? Non dico, quia non audio: non dico quod mihi non dicitur. Promittit quidem Deus indulgentiam peccatori, sed praeterita omnia dimittens conversis, credentibus, baptizatis. Hoc lego, hoc audeo promittere, hoc promitto, et quod promitto promittitur mihi. Et cum legitur, omnes audimus: condiscipuli enim sumus, unus magister est in ista schola.
12. 12. Omnia ergo praeterita conversis dimittuntur: caeterum huius vitae sunt quaedam gravia et mortifera, quae nisi per vehementissimam molestiam humiliationis cordis et contritionis spiritus et tribulationis poenitentiae non relaxantur. Haec dimittuntur per claves Ecclesiae. Si enim tu te coeperis iudicare, si tibi coeperis displicere; Deus veniet, ut misereatur. Si tu te punire volueris, parcet ille. Qui autem agit bene poenitentiam, suus ipse punitor est. Sit oportet ipse severus in se, ut in eum sit misericors Deus: quomodo dicit David: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele 16. Sed quo merito? Ait in ipso psalmo: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper 17. Si ergo tu agnoscis, ille ignoscit. Sunt autem peccata levia et minuta, quae devitari omnino non possunt, quae quidem videntur minora, sed multitudine premunt. Nam et acervus frumenti minutissimis granis colligitur, et tamen onerantur inde naves: et si amplius onerentur, demerguntur. Unum fulmen deicit aliquem, et occidit: sed et si pluvia sit nimia, minutissimis guttis tamen multos interficit. Illud uno ictu perimit, illa ex multitudine exstinguit. Magnae bestiae uno morsu occidunt hominem: minutae autem cum fuerint multae congregatae, plerumque interimunt, et talem perniciem inferunt, ut poenis huiusmodi gens superba Pharaonis iudicari meruerit. Si ergo, quamvis minuta sint ista peccata, tamen quia tam multa sunt, ut congregata acervum faciant, quo te premant; bonus est Deus, qui etiam ipsa dimittit, sine quibus non potest ista vita duci. Quomodo autem dimittit, si tu non dimittas quae in te committuntur?
13. 13. Sententia ista sic est in corde hominis, quomodo cadus, unde sentinatur navis in pelago. Non potest enim nisi aquam admittere per rimas compaginis suae. Paulatim tamen adhibendo tenuem liquorem, facit multam collectionem, ita ut si non exhauriatur, navem opprimat. Sic et in ista vita habemus quasdam mortalitatis fragilitatisque nostrae rimulas, per quas intrat peccatum de fluctibus huius saeculi. Arripiamus, tamquam sitellam, istam sententiam, ut sentinemus, ne demergamur. Dimittamus debita debitoribus nostris, ut dimittat nobis Deus debita nostra 18. Per hanc sententiam (si fiat, ut vere dicatur) exhauris quidquid influxerat. Sed cautus esto: adhuc enim in mari es. Nam cum hoc semel feceris, non sufficit, nisi perveneris traiecto isto mari ad illam patriae soliditatem et firmitatem, ubi nullis fluctibus quatiaris, nec dimittas quod in te non admittitur, nec tibi dimitti velis quod non admittis.
14. 14. Satis me hoc commendasse arbitror Caritati vestrae, et commendo propter fluctus istos, in quibus periclitamur, remedium salutare teneamus. Et videte etiam quantum peccet, qui nocere studet innocenti; cum ille iam non sit ferendus, qui non dimittit quod ei quisque nocuerit. Attendant ergo fratres nostri, et videant adversus quos habebant aliquas amaritudines odiorum. Si non illas dimiserunt, vel per istos dies videant quid faciant ista de cordibus eorum. Aut certe si se tutos putant, mittant acetum in vasa, in quibus bonum vinum servare consueverunt. Non mittunt, et cauti sunt, ne testa vitietur: et odium mittunt in cor suum, non timentes ne quid ibi corruptionis operetur? Servate ergo, fratres, ut nulli noceatis, quantum potestis: et si qua vobis immoderatio de usu isto concessarum rerum, vitae humanae infirmitate subrepserit, quoniam pertinet ad corruptionem templi Dei; tenete atque versate, ut ea quae in vos committuntur, cito dimittatis hominibus, ut Pater vester qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra 19.