SERMO 277/A

IN NATALE SANCTI VINCENTII

Omnia horrenda iustitia martyris pulchra faciebat. Persecutoris et spectantium studia divisa.

1. Vincentii martyris sancti fortissimam et gloriosissimam passionem celebrare Christus sollemniter iubet, et non segniter praedicare. Vidimus animo, et cogitatione conspeximus, quanta pertulerit, quae audierit, quae respondent, et quodammodo ante oculos nostros mirandum spectaculum constitutum est: iudex iniquus, tortor cruentus, martyr invictus, crudelitatis pietatisque certamen; et hinc insania, inde victoria. Lectione personante in auribus nostris exarsit caritas in cordibus nostris: amplecti et osculari, si fieri posset, dilaniata illa membra vellemus, quae tantis poenis sufficere mirabamur, et inexplicabili affectu quae cruciari nolebamus. Quis enim velit saevientem videre carnificem, et hominem in corpus humanum humanitate amissa furentem? quem cernere libeat divaricatos artus machinatione tormenti? naturae figuram arte humanitatis arreptam, ossa extendendo separata, exarando nudata, quis non adversetur? quis non exhorreat? Et tamen haec omnia et horrenda iustitia martyris pulchra faciebat; et ipsa pro fide, pro pietate, pro spe futuri saeculi, pro caritate Christi tam mirabilis fortitudo tetram et funestam tormentorum et vulnerum faciem decore gloriae perfundebat. Denique in eodem ipso uno spectaculo studia cum persecutore divisimus. Illum delectabat martyris poena, nos causa; illum quae patiebatur, nos quare patiebatur; illum cruciatus, nos virtus; illum vulnera, nos corona; illum quod in doloribus diutissime tenebatur, nos quod minime frangebatur doloribus; illum <quia> vexabatur in carne, nos quia permanebat in fide. Itaque illum ubi sua pascebat immanitas, ibi torquebat martyris veritas; nos autem horrenda quidem iubente vix ferebamus, sed deficiente vincebamus Vincentio.

Martyris ut sapientia, ita patientia a Deo est.

2. Nec noster tamen ipse luctator in se ipso aut per semet ipsum extitit victor, sed in illo et per illum qui prae omnibus exaltatus praebet auxilium, qui prae omnibus passus reliquit exemplum. Ille exhortatur ad proelium, qui ad praemium vocat; et ita spectat certantem, ut laborantem adiuvet. Athletae suo ita praecipit quid faciat, et proponit quid accipiat, ut etiam ne deficiat subvenit. Oret ergo simpliciter, qui simpliciter vult certare, superare perniciter, regnare feliciter. Audivimus loquentem conservum, et persecutoris linguam constantibus et veracibus responsionibus convincentem; sed prius audivimus Dominum dicentem: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 1. Ac per hoc iste ideo superavit adversarios suos, quia sermones suos in Domino laudavit. Noverat dicere: In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem; in Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo 2. Vidimus martyrem immania tormenta patientissime tolerantem: sed Deo se subiciebat anima eius, ab ipso enim patientia eius. Et ne humana fragilitas per impatientiam deficiens Christum negaret, et in gaudium veniret inimici, sciebat cui diceret: Deus meus erue me de manu peccatoris, de manu legem praetereuntis et iniqui; quoniam tu es patientia mea 3. Sic enim significavit, qui cantavit ista, quomodo Christianus petere debeat ab inimicorum erui potestate, non utique nihil patiendo, sed ea quae patitur sustinendo patientissime. Erue me de manu peccatoris, de manu legem praetereuntis et iniqui. Si autem quaeris quomodo se velit erui, intende quod sequitur: quoniam tu es patientia mea. Ibi est gloriosa passio, ubi pia est ista confessio: ut, qui gloriatur, in Domino glorietur 4. Nemo itaque praesumat de corde suo, cum perfecerit sermonem: nemo de viribus cum temptationem suffert; quia, ut et bona loquamur, ab illo est nostra sapientia: ut et maia sufferamus, ab illo est patientia nostra. Nostrum est ergo velle, sed vocati exigimur ut velimus; nostrum est petere, sed nescimus quid petamus; nostrum est accipere, sed quid accipiamus, si non habemus? nostrum est habere, sed quid habemus, si non accipimus? Proinde qui gloriatur in Domino glorietur. Dignus itaque martyr Vincentius a Domino coronari, in quo elegit et per sapientiam et per patientiam gloriari; dignus sollemni celebritate, dignus felicitate aeterna, pro qua adipiscenda leve quidquid minacissimus iudex terruit, quidquid carnifex cruentus inflixit. Transactum est quippe, quod pertulit; non transiturum est, quod accepit. Certe enim sic vexata sunt membra, sic viscera cruciata, tam crebro et tam crudeliter repetita tormenta, sic, sic, quemadmodum facta sunt ista, et si fierent multo graviora, non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis 5.