SERMO 277

IN FESTO MARTYRIS VINCENTII

(In quo disputatur de corpore spiritali post resurrectionem, et utrum eiusmodi corporis oculis videri Deus possit).

[HABITUS IN BASILICA RESTITUTA]

Vincentii cadaver invictum. Reliquiae sanctorum ad fidelium consolationem. Corpora sanctorum data Ecclesiis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum.

1. 1. Oculis fidei certantem exspectavimus Martyrem, et amavimus totum invisibiliter pulchrum. Qualis enim decoris habebat spiritum, cuius fuit et cadaver invictum? Dominum confessus est vivus: inimicum superavit et mortuus. Quid putamus, fratres, quod istum honorem providentia et consilium omnipotentis Creatoris cum etiam defuncto corpori detulit, Martyri aliquid praestitit? Quid enim? si non sepeliretur, ignorabat ille unde suscitaretur? Illi et in victoria corona, et in resurrectione servata est vita aeterna. Sed de corpore eius, Ecclesiae praestita est consolationis memoria. Sic plerumque Deus de servis suis praestat servis suis quadam dignatione, donans quod magis prosit ei cui datur, quam ei de quo datur. Sic Eliam sanctum Deus per avem pascebat: non autem misericordia Dei et omnipotentia defecerat, ut semper sic pasceret. Mittitur tamen pascendus ad viduam 1: non quia non erat quomodo Dei servus aleretur, sed ut fidelis vidua benedictionem mereretur. Praestitit ergo sanctorum corpora Ecclesiis suis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Illi enim habent integram gloriam suam apud Creatorem suum. Nec ipsi corpori aliquid timent, quoniam non est quod timeant. Magis si parcant corpori, nocent et corpori. Si autem per fidem non parcant corpori, praestant et corpori.

Martyr corpori non parcendo, ipsi consulit. Iudicium, pro poena aeterna.

2. 2. Ecce hoc attendite, et fidem vestram interrogate. Sanctus Vincentius si formidine tormentorum negaret Christum, videretur corpori pepercisse: quadam autem conditione mortali, corpore solveretur. Quid ageret in resurrectione, cum in aeternum ignem praecipitaretur? Negans Christum, negatur a Christo. Qui negaverit me, inquit, coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui est in coelis 2. Ecce negaret, quiescerent illi tortores, et vulnerato animo sanum esset corpus; imo occiso animo, viveret corpus: quid prodesset in aeternum mortuo brevis corporis vita? Veniret dies, quam commemorat Dominus, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et procedent 3: sed cum magna differentia. Omnes procedent, sed non omnes ad eamdem rem procedent. Omnes surrecturi, sed non omnes immutandi. Qui enim bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae; qui autem male, in resurrectionem iudicii 4. Cum dicit: Omnes qui in monumentis sunt, procul dubio manifestat corporum resurrectionem. Iudicium autem cum audis, ne tibi tamquam de temporali iudicio blandiaris; ponitur iudicium pro poena aeterna. Secundum hoc dictum est: Qui autem non credit, iam iudicatus est 5. Haec ergo differentia separatura est iustos ab iniustis, fideles ab infidelibus, confessores a negatoribus, amatores vitae periturae ab amatoribus vitae aeternae; separatura est illa discretio. Et ibunt iusti in vitam aeternam, impii vero in ignem aeternum 6. Ibi cum corpore torquebuntur, qui corpori pepercerunt. Timendo enim tormenta corporis, corpori pepercerunt; et parcendo corpori, Christum negaverunt; et negando Christum, poenas aeternas etiam corpori distulerunt. Si distulerunt, numquid abstulerunt?

Corpus non contempserunt martyres, sed ei bene consuluerunt.

3. 3. Ergo prudenter martyres Christi non sua corpora contempserunt. Perversa est ista, et mundana philosophia, eorum qui non credunt corporum resurrectionem. Videntur enim sibi quasi magni corporis contemptores, quia ipsa corpora quasi pro carceribus se habere arbitrantur, quo detrusas putant animas, quod alibi ante peccaverunt. Deus autem noster et corpus fecit et spiritum; et utriusque creator est, et utriusque recreator; utriusque institutor, utriusque etiam restitutor. Non ergo carnem tamquam inimicam, vel contempserunt, vel persecuti sunt martyres. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit 7. Magis ei consuluerunt, quando eam neglegere videbantur: quando in ea fideliter persistentes, temporalia tormenta tolerabant, aeternam etiam ipsi carni gloriam comparabant.

Corporis gloria post resurrectionem. Sanitas corporis, concordia eorum quibus constat.

4. 4. Quae sit autem futura in resurrectione gloria carnis huius, quis explicet verbis? Nemo adhuc nostrum habendo expertus est. Nunc carnem onerosam portamus; quia indigam, quia infirmam, quia mortalem, quia corruptibilem. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam 8. Sed noli hoc in resurrectione metuere. Oportet ut corruptibile hoc induat in corruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem 9. Quod nunc est onus, erit honor: quod nunc sarcina, tunc levamen. Non enim habebit pondus, ut corpus habere te sentias. Videte, carissimi: quando sanum est corpus nostrum, etiam hoc fragile atque mortale, quando suarum partium temperamento moderatum est, quando in eo nihil eius adversus aliud rixatur; non calor superat et urget algorem, non copia frigoris fervor exstinguitur, et dum luctatur affligit; non humorem siccitas sorbet, non inundat humor et premit; sed omnia quibus constat concordi inter se iunctura librata sunt, quae sanitas dicitur. Est autem, ut breviter dicam, sanitas corporis, eorum concordia quibus constat. Haec ergo sanitas, id est membrorum humorumque concordia in re corruptibili, in re egena et infirma, in re quae adhuc esurire et sitire potest, stando lassari, sedendo refici, rursus sedendo lassari, esuriendo deficere, vescendo refici; non succurrere defectionibus praeteritis nisi aliis inchoatis: quidquid enim aliud ad refectionem ceperis lassus, initium est alterius lassitudinis; quia in re, quam sumpsisti ut succurreres, si perseveres, et inde fatigaberis: in hoc ergo infirmo et corruptibili corpore, quid est ipsa sanitas qualiscumque? Neque enim haec, quae in carne mortali et corruptibili dicitur sanitas, ullo modo Angelorum sanitati comparanda est, quorum nobis aequalitas in resurrectione promittitur 10.

5. 4. Haec tamen sanitas, ut dixi, qualiscumque quid habet delectationis, quam exoptabile bonum est omnibus? Quantam rem habet pauper, eum hanc solam habet; quantam non habet dives, eum hanc solam non habet? Quid se iactat copiosum? Febris lectum non formidat argenteum: non timet pompam divitis, non timet iacula bellatoris.

Sanitas est nihil sentire, scilicet molestum et onerosum.

5. 5. Quid ergo sanitas haec ipsa, quam recte martyres contempserunt, quia in ipsa carne aliam speraverunt? Tamen quia illam nondum experti sumus, ex ista quam novimus, illam utcumque coniciamus. Quid est sanitas? Si dicas mihi, Quid est videre? quantum ad corpus attinet, respondebo tibi fortasse, formas coloresque sentire. Si dicas mihi, Quid est audire? respondebo, sonos sentire. Si dicas, Quid est olfacere? respondebo, odores sentire. Quid est tangere? Dura vel mollia, calida vel frigida, aspera et lenia, gravia vel levia sentire. Quid est sanitas? Nihil sentire. Sed et haec ipsa in nobis modo aliorum comparatione vilescunt. Acute vides: acutius te forsitan aquila. Acute audis: sunt bestiolae quae audiunt acutius. Acute olfacis: canem sagacem non vincis. Acute sapores gustando diiudicas: sunt animalia quae inexpertas herbas discernunt, et quod est noxium non attingunt. Nam tu quamlibet acute discernas cibum, imprudens irruis in venenum. Acute sentis tangendo: quam multae aves aestatem futuram praesentiunt, et loca demutant; hiemem imminere praesentiunt, ad loca calidiora demigrant? quod tu cum venerit sentis, antequam veniat illae praesentiunt. Et hoc ipsum quod in sanitate laudavi, nihil sentit lapis, nihil arbor, nihil cadaver.

Dacianus saeviens in corpus mortuum. Vivere in corpore, et nihil ex eius onere sentire, est sanum esse. Onus corporis in hac vita semper manet.

6. 6. Nam praeses ille Dacianus in corde nihil sentiebat, quando in nihil sentiens cadaver saeviebat? Quid enim iam faciebat nihil sentienti, qui potuit et a sentiente superari? Fecit tamen quidquid potuit, fecit iratus. Sed qui iam nihil in palam patiebatur, in occulto coronabatur. Tenebat enim sententiam Domini sui: qui cum vellet nos securos facere de his qui corpus occidunt: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant 11. Quomodo postea non habent quid faciant, quando insanus ille de Vincentii corpore tanta fecit? Sed Vincentio quid fecit, qui etiam sentienti nihil fecit? Ergo non sic non sentire, ut non sentit lapis, ut non sentit arbor, ut non sentit cadaver; sed vivere in corpore, et nihil ex eius onere sentire, hoc est sanum esse. Et tamen quantumlibet sit homo in hac vita sanus, sentit etiam sani corporis pondus. Aggravat animam etiam sanum corpus quod corrumpitur, id est, corruptibile. Aggravat animam, id est, non obtemperat animae ad nutum omnis voluntatis. Obtemperat in multis: movet manus ad operandum, pedes ad ambulandum, linguam ad loquendum, oculos ad videndum, ad sentiendas voces intendit auditum: in his omnibus corpus obsequitur. Mutandi loci cupiditas sentit onus, sentit pondus: non tanta facilitate movetur corpus ad perveniendum, quo desiderat. Desiderat aliquis amicum videre in corpore constitutus, in corpore constitutum; illum novit esse in longinquo, multae mansiones interiacent: animo iam praecessit, corpore quando pervenit, tunc sentit quale onus portet. Non potuit ad celeritatem praesumptam obedire voluntati pondus carnis: non potuit ea celeritate rapi, qua voluit, qua eam portat animus. Tardum et onerosum est.

Quaerendum aliquid in hoc corpore unde intellegatur velocitas corporis futuri spiritalis.

7. 7. Putamusne, habet aliquid ipsum corpus, unde probetur velocitas corporis? Pedes dicemus? Quid tardius? Ipsi sunt qui perveniunt, et desideria vix sequuntur, et molimenta moliendo perveniunt. Sed fac quemquam ita velocem, ut sunt quaedam animalia, quibus nec comparanda est velocitas nostra; fac quemquam ita velocem, ut sunt aves: non eo ictu pervenit, quo voluerit. Diu volant aves migrando, et aliquando fessae insidunt arboribus navium. Ergo si etiam sicut aves volare possemus, prae desiderio perveniendi tardi essemus. Cum vero fuerit corpus spiritale, de quo dictum est: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale 12; quanta ibi facilitas, quanta celeritas, quanta obedientia volentis? In nullo pondus, in nullo egestas, in nullo lassitudo, in nullo ex alia parte renitentia et reluctatio.

De corpore spiritali ex occasione dicendum.

8. 8. Quale illud corpus erat, quod Dominus per claustra traiecit? Intendite, obsecro, si possim adiuvante Domino qualibuscumque verbis exspectationi vestrae aut satisfacere, aut non multum deesse. Nata nobis occasio est de corpore spiritali aliquid disputandi ex passione Martyris, a quo sic vidimus et mirati sumus corpus inter tormenta contemni. Diximus enim quia non parcendo corpori, eidem etiam corpori consulebat: ne forte fugiendo temporales poenas, et Christum negando, idem ipsum corpus poenis sempiternis et atrocissimis suppliciis destinaret. Hinc ergo hortari vos cupiens, et me ipsum ad praesentia contemnenda, futura speranda: Etenim in hoc habitaculo ingemiscimus gravati 13, et tamen mori nolumus, et exui pondere formidamus; nolumus enim spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 14: hac ergo occasione de spiritali corpore suscepi aliquid loqui vobis, et primitus commendandam putavi hanc ipsam huius fragilis et corruptibilis corporis sanitatem, ut ex ipsa magnum aliquid inveniamus. Invenimus in ipsa sanitate nihil sentire. Etenim multa habemus intus in visceribus nostris; quis ea nostrum sciret nisi in corporibus laniatis videret? Viscera nostra, interiora nostra, quae dicuntur intestina, unde novimus? Et tunc est bonum, quando illa non sentimus. Quando enim illa non sentimus, tunc sani sumus. Dicis alicui, Observa stomachum. Respondet tibi, Quid est stomachus? Felix ignorantia: nescit ubi habeat, quod semper sanum habet. Si sanum non haberet, sentiret: si sentiret, non bono suo sciret.

Celeritas corporum caelestium. Angelorum corpora.

9. 9. Sed quamvis laudata corporis sanitate venimus ad celeritatem motus, et invenimus nos plumbeos quodam modo. Quanta est celeritas coelestium corporum? Vis nosse quanta sit? Intueris solem, et tibi videtur quasi non moveatur, et tamen movetur. Forte dicis: Movetur, sed tardius. Vis nosse quanta celeritate moveatur? Vis ratione colligere, quod non sentis aspectu? Si recta via ab oriente usque in occidentem in hac terra veredis quisque curreret, per quot dies perveniret? Qualibet equorum velocitate ferretur, quot mansiones ageret? Spatium itineris ab initio orientis usque ad finem occidentis sol, qui tibi videtur stare, uno die conficit, et una nocte ad ortum redit. Nolo dicere, quia obscurum est, et ad persuadendum difficile, vel fortassis incertum, quam sint spatia coelestia multo quam terrestria latiora. Cum ergo videamus tantam celeritatem coelestium corporum, quae nobis videntur cum attenduntur non moveri; cui celeritati comparare possumus corpus angelicum? Adfuerunt etiam, et quando voluerunt se conspiciendos tangendosque praebuerunt. Lavit Angelis pedes Abraham 15. Non solum lavit illa corpora, verum etiam contrectavit. Apparuerunt, ut voluerunt, quando voluerunt, quibus voluerunt. Nihil difficultatis, nihil omnino tarditatis sentiunt. Sed non eos videmus currentes, non eos videmus de loco in locum migrantes, ut nossemus ab oculis hominum discedentes: quando voluerunt, pervenerunt. Non est ergo unde etiam de istis evidentissimum celeritatis huius praebeamus exemplum. Omittamus incognita, et de inexpertis nihil temere praesumere audeamus.

Radii oculi celeritas.

10. 10. In hoc ipso corpore, quod gestamus, invenio aliquid, cuius ineffabilem mirer celeritatem. Quid est hoc? Radius oculi nostri, quo tangimus quidquid cernimus. Quod enim vides, oculi tui radio contingis. Si velis videre longius, et interponatur aliquod corpus, irruit radius in corpus obiectum, et transire non permittitur ad id quod videre desideras; et dicis impedienti, Exi, obstas mihi. Columnam vis videre, homo in medio stat, impedit aciem tuam. Radius tuus emissus est, sed pervenit usque ad hominem, usque ad columnam pervenire non sinitur: incurrit in aliud aliquid, non permittitur. Ecce qui tibi obstabat, discessit e medio, pervenit acies quo volebat. Modo discute, et si potes, inveni atque responde, utrum acies ista, radius iste oculi tui citius pervenit ad proximum, tardius ad longinquum. Vidisti hominem in proximo constitutum, tanta mora illum vidisti, tanta mora ad eum radium oculi tui tetendisti, tanta mora ad eum oculi tui radio pervenisti, quanta mora pervenis et ad illam columnam quam volebas videre, et quia homo interpositus erat, non poteras: non ad ipsum citius, et ad illam tardius; et ecce ipse in proximo erat, et illa longius. Si ambulare velles, citius ad hominem, quam ad columnam pervenires: quia videre voluisti, tam cito ad hominem, quam ad columnam pervenisti. Nihil est hoc de columna et de homine. Iace adhuc oculos, vides longe parietem: mitte longius, pervenis ad solem. Quantum est inter te et solem? Quis illa intervalla metiatur? Quis ullo acumine cogitationis aestimet quantum a te longe sit sol? Et tamen mox ut oculum aperueris, ecce tu hic es, radius tuus ibi est. Mox ut videre voluisti, videndo pervenisti. Non quaesisti machinas quibus nitereris, non scalas quibus ascenderes, non funes quibus levaveris, non pennas quibus volares. Oculum aperuisse, hoc est pervenisse.

Celeritati radii ex oculo emissi resurrectio comparata.

11. 11. Quid ergo ista celeritas? quanta est? quid sibi vult? Corporis nostri est, de carne nostra emittitur. Radios nos habemus, et non miramur. Videndo utimur, considerando expavescimus. Non invenis aliquid quod huic compares celeritati, quantum attinet ad corporis celeritatem. Merito huic celeritati apostolus Paulus facilitatem resurrectionis comparavit, dicens: In ictu oculi 16. Ictus oculi est, non in palpebris claudendis et aperiendis: nam hoc tardius agitur, quam videtur. Tardius palpebram levas, quam dirigis radium. Citius radius tuus pervenit ad coelum, quam palpebra levata ad supercilium. Videtis quid sit ictus oculi: videtis quam facilitatem Apostolus resurrectioni corporum dederit. Quam tarde ista creata atque formata sunt? Recolamus moras conceptus, et in ipsis uteris matrum coalescentium semina parvulorum; per temporum numerum membra formata, diebus certis, mensibus multis, quo usque illud quod intus creatum atque formatum est proferatur in lucem. Deinde quanta mora crescit, quanta mora succedit adolescentia pueritiae, iuventus adolescentiae, senectus iuventuti, mors omnibus. Accedit etiam alia mora: videtur integrum recens cadaver, in putredinem solvitur; et ad ipsam resolutionem necessaria sunt tempora, donec in tabem defluat, siccetur in cinere: et ab ipsis primordiis uteri usque ad cinerem extremum sepulcri quanta interiacet mora? quot dies? quae temporum spatia? Venit ad resurgendum, in ictu oculi reparatur.

Ex resurrectionis futurae facilitate intellegenda facilitas corporis spiritalis. Haec mirabilior celeritate radii oculi.

12. 12. Attendite ergo, fratres, et comparate quae comparanda sunt, rebus quibus comparanda sunt. Celerius movetur ista caro in ambulando, quam formata est, quam nutrita est, quam crevit, quam ad habitum iuvenilem pervenit, integramque aetatem et staturam percepit: celerius movetur in ambulando, quam hoc in illa fiat. Porro autem resurrectio fiet in ictu oculi: quanta erit celeritas movendi, si tanta potuit esse resurgendi? Laniata sunt corpora a saevientibus: toto licet mundo dissipentur membra mortuorum, per totam terram cineres dispergantur; de toto tam grandi sinu totum quod sparsum est in ictu oculi reparatur. Miramur radiorum nostrorum, qui funduntur ex oculis, nimiam quamdam, et nisi experiremur, incredibilem celeritatem: mirabilior est in corpore, quod futurum est, spiritali facilitas. In ictu quidem oculi resurget: sed Dominus noster, quod radius oculi nostri non potest, corpus etiam per claustra traiecit. Post resurrectionem in loco uno constitutis discipulis suis, subito apparuit ostiis clausis 17. Qua nos videre non possumus, ille potuit et intrare. Nemo dicat, Hoc quidem potuit, sed Domini corpus; numquid continuo etiam meum poterit? Et hinc accipe ab Spiritu, qui de Apostolo loquebatur, plenam securitatem. De ipso quippe Domino dictum est: Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae 18.

An Deus videbitur per corpus spiritale. Deus non potest videri in loco ad modum corporis.

13. 13. De isto ergo tali corpore, de huius corporis tanta facilitate, tanta celeritate, tanta sanitate, nihil temere ac praesumenter definire audeat humana fragilitas. Quales erimus, sciemus cum fuerimus. Antequam simus, temerarii non simus, ne illud non simus. Quaerit aliquando humana curiositas, et dicit sibi: Putasne per illud spiritale corpus videbimus Deum? Cito quidem responderi potest: In loco non videtur Deus, per partes non videtur Deus, spatiis diffusus intervallisque separatus non videtur Deus. Quamvis impleat coelum et terram, non ideo tamen dimidius est in coelo, dimidius in terra. Nam aer iste si implet coelum et terram; pars eius quae in coelo est, non est in terra. Et quidquid aqua implet, implet quidem spatium quo capitur; sed dimidia est in dimidio spatio, dimidia in alio dimidio, tota in toto. Non est tale aliquid Deus. Hoc omnino noli dubitare, quoniam non est corpus Deus. Per spatia diffundi, locis capi, habere partes dimidias, tertias, quartas, totas, corporum proprium est. Nihil tale Deus; quia ubique totus Deus: non alibi dimidius, et alibi alio dimidio constitutus; sed ubique totus. Implet coelum et terram: sed totus est in coelo, totus in terra. In principio erat Verbum 19. Ut etiam de ipso Filio hoc idem audias, quia et Filius cum Patre unus est Deus: non aequalis mole, sed divinitate. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 20. Et paulo post: Et lux lucet in tenebris 21. Iste unigenitus totus manens apud Patrem, totus lucet in tenebris, totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus in infante; non alternis temporibus tamquam de loco ad locum migrando. Nam et tu totus es in domo tua, et totus in ecclesia: sed quando in ecclesia, non in domo tua; quando in domo tua, non in ecclesia. Non ergo ille sic totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine, totus in infante (ut aliud nihil commemorem), quasi migrando de coelo in terram, de terra in Virginem, de Virgine in infantem, sed ubique simul totus. Non enim quasi aqua refunditur, aut quasi terra molimine separatur atque transfertur. Quando totus in terra est, coelum non deserit: sed et cum coelum implet, a terra non recedit. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 22.

Si per corpus spiritale videri possit substantia quae non videtur in loco, adhuc incompertum.

14. 14. Si ergo substantiam, quae non videtur in loco, poterunt vel tunc corporales oculi videre, cum fuerit corpus spiritale; si poterunt aliqua vi occulta, aliqua vi inexperta et prorsus incognita, nec ulla aestimatione percepta, si poterunt, possint. Oculis enim videmus, non nostris oculis invidemus. Tantum non conemur Deum perducere ad locum, non conemur Deum includere in loco, non conemur Deum per spatia locorum quasi aliqua mole diffundere; non audeamus hoc, non cogitemus. Maneat substantia divinitatis in sua et propria dignitate. Nos certe, quam possumus, in melius mutemus, non Deum in deterius commutemus. Maxime quia definitum aliquid inde in Scriptura non invenimus, aut nondum invenimus. Nam neque hoc audeo praesumere, non in ea esse quod valeat inveniri. Aut non est, aut latet, aut me latet. Si quid in alterutram partem potuerit ab aliquo inveniri, libenter accipio, et me instructum nisi gratias egero, non homini dicenti, sed ei qui per hominem docet, ingratus ero. Absit autem ut dator gratiae, me esse permittat ingratum. Hoc tantum dico, quia oculi qui per intervalla locorum vident quod vident, id est, ut spatium sit inter videntem, et illud quod videtur; aliter enim isti oculi non vident nam si ab eis aliquid multum in longinquo removeris, ideo non vident, quia radii ad longe posita non perveniunt; si autem ad eos aliquid propinquius admoveris, nisi sit intervallum aliquod inter oculos videntis et corpus quod videtur, videri omnino non potest; nam si propius admovendo oculos ipsos, quibus aliquid videtur, contingas, perdito spatio amittitur visio: hoc ergo dico, quoniam tales oculi, qui nonnisi per intervalla et spatia locorum vident quidquid vident, nec nunc possunt videre Deum, nec tunc poterunt, quia ille non est in loco. Aut ergo aliud erit quod videre possint, et quod in loco videri non potest: aut si manebit in eis non posse videre nisi in loco, non videbunt eum qui non est in loco.

De corpore spiritali, deque invisibili Dei natura quid iam certum.

15. 15. Hoc autem donec de spiritali corpore diligentius requiratur, quod aut intellegatur aut recte credatur, teneamus corpus resurrecturum, teneamus formam corporis nostri, hanc futuram, quam vel Christus exhibuit, vel in occulto promisit. Teneamus corpus spiritale futurum, non animale, sicut nunc est. Evidenter enim expressum est, et contradici non potest: Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale 23. Teneamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum natura propria, substantia propria, pariter et aequaliter esse invisibilem, quia pariter et aequaliter credimus immortalem, pariter et aequaliter credimus incorruptibilem. Uno autem loco simul haec posuit Apostolus: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo, honor et gloria in saecula saeculorum. Amen 24. Deus solus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, immortalis, invisibilis, incorruptibilis: non modo invisibilis, et postea visibilis; quia non modo incorruptibilis, et postea corruptibilis. Sicut immortalis semper, sicut incorruptibilis semper; ita et invisibilis semper. Si mutatur invisibilitas, metuendum est ne mutetur immortalitas. Puto, propterea ipse Apostolus invisibilem in medio posuit, inter immortalem et incorruptibilem. De quo ambigi poterat, ne posset everti, ex utroque latere communivit.

16. 15. Teneamus istam indeclinabilem confessionem. Non est simile offendere in creaturam, et offendere in Creatorem. Certe qualitates creaturarum disserendo quaeramus, et si in aliquo fallimur, in quod pervenimus in eo ambulemus. Tunc enim si quid aliter sapimus, et hoc nobis Deus revelabit 25. Unde hesterno die diutius disputavimus. Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 26. Nos mundandis cordibus modis omnibus instemus, omni conatu invigilemus; omni prece, quantum possumus, impetremus, ut cor mundemus. Et si de his quae forinsecus sunt cogitamus: Mundate, ait, quae intus sunt, et quae foris sunt mundata erunt 27.

Visio Dei an carni promissa. Salutare Dei, Christus per carnem videbitur. Christus in iudicio videbitur ab omni carne.

16. 16. Fortassis alicui videatur tam clarum esse testimonium de carne, quam de corde: quia scriptum est: Videbit omnis caro salutare Dei 28. Habemus de corde evidentissimum testimonium. Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 29. Habemus et de carne: Videbit omnis caro salutare Dei. Iam quis dubitaret visionem Dei carni esse promissam, nisi moveret, quid est salutare Dei? Imo quia non movet, non enim dubii sumus: salutare Dei Christus Dominus est. Dominus itaque noster Iesus Christus si in sola divinitate videretur, nemo dubitaret carnem visuram esse substantiam Dei; quia: Videbit omnis caro salutare Dei. Quia vero Dominus noster Iesus Christus, et oculis cordis mundis, perfectis, Deo plenis videri potest quantum attinet ad eius divinitatem; visus est autem et in corpore, secundum quod scriptum est: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est 30: unde scio quomodo dictum sit: Videbit omnis caro salutare Dei? Quia videbit Christum, dictum est, nemo dubitet.

17. 16. Sed utrum in corpore Dominum Christum, an sicut erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 31, hinc ambigitur, hoc quaeritur. Noli me urgere uno testimonio; cito confiteor: Videbit omnis caro salutare Dei 32. Dicunt hoc esse, Videbit omnis caro Christum Dei. Sed visus est Christus et in carne, non quidem carne mortali, si adhuc illa spiritalis mutatio caro dicenda est; quia et ipse post resurrectionem sic dixit videntibus et tangentibus: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 33. Videbitur et sic: non solum visus est, sed et videbitur. Et forte tunc perfectius implebitur quod dictum est, omnis caro. Modo enim vidit eum caro, sed non omnis caro: tunc vero in iudicio venientem cum Angelis suis ad iudicandos vivos et mortuos, cum audierint vocem eius omnes qui sunt in monumentis, et processerint alii ad resurrectionem vitae, alii ad resurrectionem iudicii 34, ipsam formam videbunt, quam pro nobis suscipere dignatus est, non solum iusti, sed etiam iniqui, alii ad dexteram, alii ad sinistram; quia et qui occiderunt, videbunt in quem pupugerunt 35. Videbit ergo omnis caro salutare Dei. Corpus per corpus: quia in vero corpore veniet iudicaturus. Sed ad dexteram positis, et in regnum coelorum missis, sic se demonstraturus est, quomodo iam in corpore videbatur: et tamen dicebat: Qui diligit me diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi 36. Hoc Iudaeus impius non videbit. Tolletur enim impius, ne videat claritatem Dei 37.

Simeon hic oculis vidit salutare Dei. Visibilis Christus in iudicio futuro.

18. 17. Simeon iustus vidit eum et corde, quia cognovit infantem; et oculis vidit, quia portavit infantem. Utroque modo videns eum, agnoscens Dei Filium, et amplectens de Virgine procreatum: Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 38. Videte quid dixerit. Tenebatur enim quousque et oculis videret, quem fide cernebat. Corpus parvulum accepit, corpus amplexus est; corpus videndo, id est, Dominum in carne cernendo ait: Viderunt oculi mei salutare tuum. Unde scis, ne sic videat omnis caro salutare Dei? ne autem desperemus eum in ea forma venturum ad iudicium, quam pro nobis accepit, non in qua semper aequalis Patri permansit; audiamus et hinc vocem Angelorum. Ante oculos discipulorum suorum cum ferretur in coelum, et illi attenderent, eumque corde desideratum aspectu deducerent, audierunt ab Angelis: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Iesus qui acceptus est a vobis, sic veniet quomodo vidistis eum euntem in coelum 39. Sic ergo, sic veniet, quomodo abscessit in coelum. Visibilis veniet ad iudicium; quia visibilis abscessit in coelum. Nam si visibilis abscessit et invisibilis veniet, quomodo sic veniet? Si autem sic veniet, visibilis ergo veniet; et videbit omnis caro salutare Dei 40.

De difficultate proposita, deque Deo et de corpore futuro spiritali quid tenendum.

19. 18. Non hoc ideo dixi (mementote quantum potestis, ut ea discamus, usquequo invenerimus, quae nondum novimus; quod autem novimus, non opus est ut discamus, sed Domino adiuvante, doceamus): non ergo hoc ideo dixi, quia carnem visuram negavi; sed quia quaerenda sunt testimonia clariora, si forte poterunt inveniri. Nam hoc quod prolatum est, videtis quale sit. Pro nobis enim magis facit, vel pro ipsa veritate, vel pro his qui quasi certo contendunt, carnem non visuram omnino ullo modo Deum, nec in resurrectione mortuorum. Nos hinc non contendimus, sed repetendo acutos commemoramus, tardis inculcamus. Licet multis taediosi simus, dicimus tamen. Deus non videtur in loco, quia non est corpus; quia ubique totus est, quia non in parte minor, et in parte maior est. Hoc firmissime teneamus. Si autem caro illa tantam acceperit mutationem, ut possit per eam videri quod non videtur in loco; omnino ita sit. Sed quaerendum est, unde doceatur. Et si nondum docetur, nondum negetur; sed certe vel dubitetur. Ita tamen ut carnem resurrecturam non dubitetur, spiritale corpus futurum ex animali non dubitetur, corruptibile hoc et mortale hoc induere immortalitatem et incorruptionem non dubitetur: ut in quod pervenimus, in eo ambulemus 41. Certe si nimis inquirendo in aliquo forte deviamus; saltem in creatura, non in Creatore deviemus. Conetur unusquisque quantum potuerit, corpus convertere in spiritum, dum tamen in corpus non convertat Deum.