IN NATALI MARTYRIS VINCENTII
1. Magnum et multum mirandum spectaculum noster animus cepit: nec inanissimam et perniciosissimam, sicut solet in theatris quarumque nugarum, sed plane utilissimam et fructuosissimam voluptatem oculis interioribus hausimus, cum beati Vincentii gloriosa passio legeretur. Erat videre invictam Martyris animam contra insidias antiqui hostis, contra saevitiam impii iudicis, contra dolores mortalis carnis, acerrima conflictatione certantem, et in adiutorio Domini cuncta superantem. Ita plane, carissimi, ita prorsus fuit: in Domino laudemus hanc animam, ut audiant mites, et iucundentur 1. Quas voces audierit, quas reddiderit, quae tormenta devicerit, decursa lectio declaravit, et nobis tamquam in conspectu quae gesta sunt posuit. Tanta poena erat in membris, tanta securitas in verbis, tamquam alius torqueretur, alius loqueretur. Et vere alius: praedixit enim hoc Dominus, et promisit martyribus suis dicens: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 2. In Domino ergo laudetur haec anima. Nam quid est homo, nisi quod memor est eius? 3 Aut quae vires pulveris, nisi illo adiuvante qui nos fecit ex pulvere? Ut qui gloriatur, in Domino glorietur 4. Si enim diabolicus et seductor spiritus plerumque implet vel fallaces vates, vel falsos martyres suos, ut tormenta corporis vel ipsi sibi ingerant, vel ingesta contemnant: quid magnum est Domino Deo nostro ad confirmandam praedicationem nominis sui, ipsorum praedicatorum carnem quidem in manus persequentium tradere, mentem vero in arcem libertatis assumere; ut etiam dum illa patitur iniquitatem, haec asserat veritatem? scilicet ut victores non tolerantia faciat, sed iustitia: quoniam martyres discernit causa, non poena. Multi enim dolores toleraverunt pertinacia, non constantia; vitio, non virtute; pravo errore, non recta ratione; diabolo possidente, non persequente. In nostro autem vincente Vincentio, ille quidem vincebat, qui possidebat: sed ille possidebat, qui principem huius mundi miserat foras 5, ut etiam pugnans extrinsecus superaretur, qui iam fuerat superatus, ne intus dominaretur. Ille quippe qui missus est foras, non cessans tamquam leo rugiens circuit requirendo quem devoret 6. Sed eum expugnat ille pro nobis, qui eo excluso regnat in nobis.
2. Denique magis diabolus non victo Vincentio, quam Vincentius persequente diabolo torquebatur. Quanto enim erant illa truculentiora et exquisitiora tormenta, tanto magis tortus de torquente triumphabat; et ex illa carne tamquam ex terra suo sanguine irrigata, de qua plus dolebat inimicus, palma crescebat. Sed quia ille latenter saevit, et latenter victus affligitur; manifeste apparebat in praeside homine, quid in occulto diabolus pateretur, et ille invisibilis adversarius per sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas prodebatur. Voces enim huius hominis, oculi, vultus, et turbulentus totius corporis motus, indicabant quam graviora tormenta sentiret interius, quam erant quae Martyri infligebat exterius. Si consideremus perturbationem torquentis et tranquillitatem tormenta patientis, videre facillimum est quis erat sub poenis, quis supra poenas. Quae gaudia erunt in virtute regnantium, quando tanta sunt pro veritate morientium? Quid erit cum corporis incorruptione fons vitae, quando ros eius inter tormenta tam dulcis est? Et quid faciet impiis aeterna flamma, quos ita vastat irati cordis insania? Quid passuri sunt, cum iudicabuntur, qui iam cum iudicant cruciantur? Iudicia futura sanctorum quid habitura sunt potestatis, cum in hac vita tribunal iudicis catasta torserit Martyris?
3. Magnum autem Dominus testimonium praebet testibus suis, cum ille qui rexit corda certantium, nec corpora deserit mortuorum, velut de huius ipsius beati Vincentii corpore praeclarissimum miraculum exhibuit; ut id quod inimicus omnino non apparere cupierat, sategerat, fecerat, tam praesenti nutu divino proderetur, et religiosius humandum venerandumque demonstraretur, ut victricis pietatis et devictae impietatis praeclara in eo memoria perduraret. Vere pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 7: quando nec terra carnis vita deserente contemnitur; et invisibili anima de domo visibili discedente, habitaculum servi cura Domini custoditur, et in gloriam Domini a conservis fidelibus honoratur. Quid enim agit Deus, mira opera faciendo circa sanctorum corpora defunctorum, nisi testimonium perhibet, sibi non perire quod moritur; et ut hinc intellegatur in quali honore secum habeat animas occisorum, quando caro exanimis tanto effectu divinitatis ornatur? Sicut enim de membris Ecclesiae loquens Apostolus, similitudinem adhibuit de membris corporis nostri, quoniam quae inhonesta sunt nostra, his abundantiorem honorem circumponimus 8: ita providentia Creatoris cadaveribus martyrum tam praeclara miraculorum testimonia praestando, abundantiorem honorem exsanguibus reliquiis hominum circumponit, et quod vita emigrante tamquam deforme iam remanet, ibi evidentius praesens vitae dator apparet.