SERMO 273

IN NATALI MARTYRUM FRUCTUOSI EPISCOPI, AUGURII ET EULOGII
DIACONORUM

Mors animae timenda, non corporis. Deus animae vita.

1. Dominus Iesus martyres suos non solum instruxit praecepto, sed et firmavit exemplo. Ut enim quod sequerentur haberent passuri, prior ille passus est pro eis: iter ostendit, et viam fecit. Mors aut animae est, aut corporis. Sed anima non potest mori, et potest mori: mori non potest, quia sensus eius nunquam perit; mori autem potest, si Deum perdit. Sicut enim est ipsa anima sui corporis vita; sic Deus est ipsius animae vita. Quomodo ergo corpus moritur, quando illud dimiserit anima, id est vita ipsius; sic anima moritur, quando illam dimiserit Deus. Ut autem animam non dimittat Deus, sit semper in fide, ut non timeat mortem pro Deo; et non moritur dimissa a Deo. Restat ergo ut mors quae timetur, corpori timeatur. Sed etiam inde Dominus Christus securos martyres suos fecit. Quomodo enim incerti essent de integritate membrorum, qui securitatem acceperant de numero capillorum? Capilli, inquit, vestri numerati sunt 1. Alio autem loco apertius dicit: Dico enim vobis, quia capillus capitis vestri non peribit 2. Dicit Veritas, trepidat infirmitas?

Solemnitates martyrum ad exhortationem fidelium. S. Fructuosi responsum.

2. Beati sancti, in quorum memoriis celebramus diem passionis illorum: illi acceperunt pro temporali salute aeternam coronam, sine fine immortalitatem; nobis dimiserunt in istis sollemnitatibus exhortationem. Quando audimus quomodo passi sunt martyres, gaudemus et glorificamus in illis Deum: nec dolemus quia mortui sunt. Etenim si mortui pro Christo non essent, numquid usque hodie viverent? Quare non faceret confessio, quod factura fuerat aegritudo? Audistis persequentium interrogationes, audistis confitentium responsiones, cum sanctorum passio legeretur. Inter caetera, quale erat illud beati Fructuosi episcopi? Cum ei diceret quidam, et peteret ut eum in mente haberet, et oraret pro illo, respondit: "Me orare necesse est pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa". Quis enim orat pro singulis? Sed neminem singulorum praeterit, qui orat pro universis. Ab eo nullum membrum praetermittitur, cuius oratio pro toto corpore funditur. Quid ergo vobis videtur admonuisse istum, a quo rogabatur ut oraret pro eo? quid putatis? Sine dubio intellegitis. Commemoramini a nobis. Rogabat ille ut oraret pro illo. "Et ego, inquit, oro pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa". Tu si vis ut pro te orem, noli recedere ab illa, pro qua oro.

Responsum Eulogii diaconi. Martyres honorandi, Deus colendus. Mortuis hominibus cultus a Paganis impensus.

3. Quale est etiam illud sancti diaconi, qui cum episcopo suo passus et coronatus est? Ait illi iudex: "Numquid et tu Fructuosum colis" Et ille: "Ego non colo Fructuosum, sed Deum colo, quem colit et Fructuosus". Quo modo nos admonuit, ut martyres honoremus, et cum martyribus Deum colamus. Neque enim tales esse debemus, quales Paganos dolemus. Et quidem illi mortuos homines colunt. Illi quippe omnes, quorum nomina auditis, quibus templa constructa sunt, homines fuerunt; et in rebus humanis habuerunt plerique eorum et pene omnes regiam potestatem. Auditis Iovem, auditis Herculem, auditis Neptunum, auditis Plutonem, Mercurium, Liberum et caeteros: homines fuerunt. Non ista solum in fabulis poetarum, sed etiam in historia gentium declarantur. Qui legerunt, noverunt: qui non legerunt, credant eis qui legerunt. Illi ergo homines beneficiis quibusdam temporalibus res humanas sibi conciliaverunt et ab hominibus vanis et vana sectantibus ita coli coeperunt, ut dii vocarentur, dii haberentur; tamquam diis templa aedificarentur, tamquam diis supplicaretur, tamquam diis arae construerentur, tamquam diis sacerdotes ordinarentur, tamquam diis victimae immolarentur.

Templum et sacrificium uni vero Deo debitum.

4. Templum autem solus Deus verus habere debet, sacrificium soli Deo vero offerri debet. Ista ergo quae debentur rite et integre uni vero Deo, exhibebant miseri decepti multis falsis diis. Hinc humanam miseriam perversus error obsedit: hinc omnium prostratis mentibus diabolus incubabat. At ubi gratia Salvatoris et misericordia Dei tandem respexit indignos; impletum est quod prophetice praedictum est in Cantico canticorum: Exsurge, Aquilo; et veni, auster; et perfla hortum meum, et fluent aromata 3. Tamquam dictum est: Exsurge, Aquilo. Aquilonia enim pars mundi frigida est. Sub diabolo tamquam sub aquilone animae friguerunt, et caritatis calore perdito gelaverunt. Sed quid ei dicitur? Exsurge, Aquilo. Sufficit quod incubuisti, sufficit quod possedisti, sufficit quod super prostratos recubuisti: Exsurge. Veni, auster, ventus de parte lucis atque fervoris: et perfla hortum meum, et fluent aromata. Ista paulo ante aromata legebantur.

Aromata: sancti et martyres.

5. Quae sunt ista aromata? De quibus dicit ipsa Dominica sponsa: Post odorem unguentorum tuorum curremus 4. Cuius odoris memor apostolus Paulus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Magnum sacramentum: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis ad mortem. Et ad haec intellegenda quis idoneus5 Quomodo bonus odor alios vegetat, alios necat? Bonus odor, non malus. Non enim ait: Bonus odor bonos vegetat, et malus odor malos necat. Non ait: Aliis quidem sumus odor bonus ad vitam, aliis odor malus ad mortem. Non hoc ait: sed: Christi bonus odor sumus in omni loco. Vae miseris, quos bonus odor occidit. Si ergo bonus odor estis, o Paule, quare iste odor alios occidit, alios vegetat? Quod alios vegetat, audio, intellego: quod alios occidit, difficile assequor: maxime quia dixisti: Et ad haec quis idoneus? Non est mirum quia non sumus idonei. Faciat nos idoneos, cuius odor erat de quo loquimur. Cito enim mihi respondet Apostolus: Intellege: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Nos tamen bonus odor, aliis odor vitae ad vitam, aliis odor mortis ad mortem. Odor iste vegetat diligentes, necat invidentes. Si enim non esset claritudo sanctorum, invidia non surgeret impiorum. Coepit persecutionem pati odor sanctorum: sed quomodo ampullae unguentorum, quanto magis frangebantur, tanto amplius odor diffundebatur.

Beata Agnes. Dii Paganorum non comparandi martyribus.

6. Beati quorum passio recitata est. Beata Agnes sancta, cuius passionis hodiernus est dies. Virgo quae quod vocabatur, erat. Agnes latine "agnam" significat; graece, "castam". Erat quod vocabatur: merito coronabatur. Quid ergo, fratres mei, quid vobis dicam de hominibus illis quos Pagani pro diis coluerunt, quibus templa, sacerdotia, altaria, sacrificia exhibuerunt? Quid vobis dicam? non illos esse comparandos martyribus nostris? Etiam hoc ipsum iniuria est, quia vel dico. Quibuscumque, qualibuscumque infirmis fidelibus, licet adhuc carnalibus et lacte alendis, non cibo, absit ut illi sacrilegi comparentur. Contra unam aniculam fidelem christianam quid valet Iuno? Contra unum infirmum et trementem omnibus membris senem christianum quid valet Hercules? Vicit Cacum, vicit Hercules leonem, vicit Hercules canem Cerberum: vicit Fructuosus totum mundum. Compara virum viro. Agnes puella tredecim annorum, vicit diabolum. Eum puella ista vicit, qui de Hercule multos decepit.

Templa et sacrificia non martyribus, sed Deo soli exhibentur. Martyres loco meliore recitantur ad altare.

7. Et tamen, carissimi, nos martyres nostros, quibus illi nulla ex parte sunt conferendi, pro diis non habemus, non tamquam deos colimus. Non eis templa, non eis altaria, non sacrificia exhibemus. Non eis sacerdotes offerunt: absit. Deo praestantur. Imo Deo ista offeruntur, a quo nobis cuncta praestantur. Etiam apud memorias sanctorum martyrum cum offerimus, nonne Deo offerimus? Habent honorabilem locum martyres sancti. Advertite: in recitatione ad altare Christi loco meliore recitantur; non tamen pro Christo adorantur. Quando audistis dici apud memoriam sancti Theogenis, a me, vel ab aliquo fratre et collega meo, vel aliquo presbytero: Offero tibi, sancte Theogenis? aut offero tibi, Petre? aut, offero tibi, Paule? Nunquam audistis. Non fit: non licet. Et si dicatur tibi, numquid tu Petrum colis? responde quod de Fructuoso respondit Eulogius: Ego Petrum non colo, sed Deum colo, quem colit et Petrus. Tunc te amat Petrus. Nam si volueris pro Deo habere Petrum, offendis petram, et vide ne pedem frangas, offendendo in petram.

Sancti cultum Deo debitum impendi sibi horrent.

8. Ut noveritis verum esse quod dico; audite, admoneo vos. In Actibus Apostolorum cum magnum miraculum fecisset apostolus Paulus in Lycaonia, cives eiusdem regionis sive provinciae putaverunt deos descendisse ad homines, et crediderunt esse Barnabam Iovem, Paulum autem Mercurium, quia ipse erat in sermone promptissimus. Hoc credentes attulerunt vittas et victimas, et voluerunt illis offerre sacrificium. Illi continuo non irriserunt, sed expaverunt; vestimenta sua continuo consciderunt, et dixerunt eis: Fratres, quid facitis? Et nos sicut vos homines sumus passibiles: sed annuntiamus vobis Deum verum. Convertimini ab his vanis 6. Videtis quomodo sancti horruerunt coli se pro diis. Item beatus Ioannes evangelista, qui scripsit Apocalypsim, cum illa mira quae sibi ostendebantur stuperet, expavescens quodam loco cecidit ad pedes angeli, a quo sibi omnia monstrabantur. Et ait illi angelus, cui nullus homo est comparandus: Surge, quid facis? Deum adora. Nam ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum 7. Oderunt martyres lagenas vestras, oderunt martyres sartagines vestras, oderunt martyres ebrietates vestras. Sine iniuria eorum dico, qui tales non sunt: illi ad se referant, qui talia faciunt: oderunt ista martyres, non amant talia facientes. Sed multo plus oderunt, si colantur.

In diebus martyrum cogitandum de ipsorum sequendis vestigiis. Martyres laudandi et amandi, Deus martyrum colendus.

9. Ideo, carissimi, exsultate in diebus sanctorum martyrum: orate, ut sequamini vestigia martyrum. Non enim homines estis, et illi homines non fuerunt: non enim nati estis, et illi aliunde nati sunt: non enim alterius generis carnem portaverunt, quam vos portatis. Ex Adam omnes sumus, in Christo omnes esse conamur. Ipse Dominus noster, ipsum caput Ecclesiae, unigenitus Filius Dei, Verbum Patris per quod facta sunt omnia, non alterius generis carnem habuit quam nos. Ideo voluit de virgine hominem suscipere, de una ex genere humano carne nasci. Nam si aliunde faceret sibi corpus, quis crederet quia carnem portabat, quam portamus et nos? Sed tamen ille carnem in similitudinem carnis peccati, nos carnem peccati. Non enim ex virili semine, aut ex masculi et feminae concupiscentia: sed quid? Nuntio Patris. Et tamen cum sit mirabiliter natus, mortalis nasci dignatus est, et mori pro nobis, et sanguine suo redimere nos, secundum quod homo est. Videte quod dico, fratres: et ipse Christus cum sit Deus, cum sit cum Patre unus Deus, cum sit Verbum Patris, unigenitus, aequalis Patri et coaeternus; tamen in quantum homo esse dignatus est, maluit sacerdos dici, quam sibi exigere sacerdotem; maluit sacrificium esse, quam poscere; in quantum homo est. Nam in quantum Deus est, totum quod Patri debetur, et unigenito Filio debetur. Ideo, carissimi, veneramini martyres, laudate, amate, praedicate, honorate: Deum martyrum colite. Conversi ad Dominum, etc.