SERMO 271

IN DIE PENTECOSTES

Ecclesia praesignata a linguis.

1. Dies nobis, fratres, gratus illuxit, quo sancta Ecclesia fidelium fulget aspectibus, fervet in cordibus. Celebramus quippe istum diem, quo Dominus Iesus Christus post resurrectionem ascensione glorificatus misit Spiritum Sanctum. Sic enim Scriptum est in Evangelio, cum diceret: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; qui credit in me, flumina fluent de ventre eius aquae vivae: evangelista secutus exponit, et ait: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus 1. Restabat ergo ut clarificato Iesu, cum resurrexit a mortuis et ascendit ad coelos, iam daretur Spiritus Sanctus, ab eo missus, a quo promissus: sicut et factum est. Quadraginta enim Dominus post resurrectionem diebus cum discipulis suis conversatus, ascendit in coelum, et die quinquagesimo, quem hodie celebramus, misit Spiritum Sanctum, sicut scriptum est: quia factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens; et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui insedit super unumquemque: et coeperunt linguis omnibus loqui, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare 2. Flatus ille a carnali palea corda mundabat; ignis ille fenum veteris concupiscentiae consumebat; linguae illae quibus loquebantur a Spiritu Sancto impleti, per omnium gentium linguas futuram Ecclesiam praesignabant. Sicut enim post diluvium superba impietas hominum turrim contra Dominum aedificavit excelsam, quando per linguas diversas dividi meruit genus humanum, ut unaquaeque gens lingua propria loqueretur, ne ab aliis intellegeretur 3: sic humilis fidelium pietas earum linguarum diversitatem Ecclesiae contulit unitati; ut quod discordia dissipaverat, colligeret caritas, et humani generis tamquam unius corporis membra dispersa ad unum caput Christum compaginata redigerentur, et in sancti corporis unitatem dilectionis igne conflarentur. Ab hoc itaque dono Spiritus Sancti prorsus alieni sunt, qui oderunt gratiam pacis, qui societatem non retinent unitatis. Licet enim etiam ipsi hodie solemniter congregentur, licet istas audiant lectiones, quibus Spiritus Sanctus est promissus et missus: ad iudicium audiunt, non ad praemium. Quid enim eis prodest percipere auribus, quod cordibus respuunt; et eius diem celebrare, cuius lumen oderunt? Vos autem, fratres mei, membra corporis Christi, germina unitatis, filii pacis, hunc diem agite laeti, celebrate securi. Hoc enim in vobis impletur, quod illis diebus quando venit Spiritus Sanctus, praesignabatur. Quia sicut tunc qui Spiritum Sanctum percipiebat, etiam unus homo linguis omnibus loquebatur: sic et nunc per omnes gentes omnibus linguis ipsa unitas loquitur, in qua constituti Spiritum Sanctum habetis; qui a Christi Ecclesia loquente omnibus linguis, nullo schismate dissidetis.