SERMO 268

IN DIE PENTECOSTES

Ecclesiae unitas linguis omnium gentium.

1. Propter adventum Spiritus Sancti hodiernus dies sollemnis est nobis, a resurrectione Domini quinquagesimus, septem septimanis multiplicatus. Sed computantes septem septimanas, quadraginta novem invenietis: unus additur, ut nobis unitas commendetur. Quid ipse adventus Spiritus Sancti, quid egit? Praesentiam suam unde docuit? unde monstravit? Linguis omnium gentium locuti sunt omnes. Erant autem in uno loco centum viginti: per decem duodenarius Apostolorum numerus sacratus mysterio est decuplatus. Quid ergo, singuli in quos venit Spiritus Sanctus, singulis linguis omnium gentium sunt locuti, illi alia lingua, et illi alia, et quasi diviserunt inter se linguas omnium gentium? Non sic: sed unusquisque homo, unus homo linguis omnium gentium loquebatur. Loquebatur unus homo linguis omnium gentium: unitas Ecclesiae in linguis omnium gentium. Ecce et hic unitas Ecclesiae catholicae commendatur toto orbe diffusae.

Extra Ecclesiam non habetur Spiritus Sanctus.

2. Qui ergo habet Spiritum Sanctum, in Ecclesia est, quae loquitur omnium linguis. Quicumque praeter hanc Ecclesiam est, non habet Spiritum Sanctum. Ideo enim Spiritus Sanctus in omnium linguis gentium se demonstrare dignatus est, ut ille se intellegat habere Spiritum Sanctum, qui in unitate Ecclesiae continetur, quae linguis omnibus loquitur. Unum corpus, Paulus dicit Apostolus: Unum corpus, et unus spiritus 1. Membra nostra attendite. Multis membris constitutum est corpus, et vegetat membra omnia unus spiritus. Ecce humano spiritu, quo sum ego ipse homo, membra omnia colligo: impero membris ut moveantur, intendo oculos ad videndum, aures ad audiendum, linguam ad loquendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum. Officia membrorum dispartita sunt, sed unus spiritus continet omnia. Multa iubentur, multa fiunt: unus iubet, uni servitur. Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus Sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia 2. Ideo Apostolus, cum corpus unum nominasset, ne intellegeremus mortuum corpus: Unum, inquit, corpus. Sed rogo te, vivit hoc corpus? Vivit. Unde? De uno spiritu. Et unus spiritus. Attendite ergo, fratres, in nostro corpore, et dolete eos qui de Ecclesia praeciduntur. In membris nostris, quamdiu vivimus, cum sani sumus, implent omnia membra officia sua. Si unum membrum dolet alicunde, compatiuntur omnia membra. Tamen quia in corpore est, dolere potest, exspirare non potest. Quid est enim "exspirare", nisi spiritum amittere? Iam vero si membrum praecidatur de corpore, numquid sequitur spiritus? Et tamen membrum agnoscitur quid est; digitus est, manus est, brachium est, auris est: praeter corpus habet formam, sed non habet vitam. Sic et homo ab Ecclesia separatus. Quaeris ab illo sacramentum, invenis: quaeris Baptismum, invenis: quaeris symbolum, invenis. Forma est: nisi intus spiritu vegeteris, frustra foris de forma gloriaris.

Unitas a deo commendata in principio creaturarum.

3. Carissimi, multum Deus commendat unitatem. Hoc ipsum vos moveat, quod in principio creaturarum, quando Deus cuncta constituit, fecit sidera in coelo, in terra autem herbas et ligna, dixit: Producat terra, et producta sunt ligna, et cuncta virentia: dixit: Producant aquae natantia et volatilia, et factum est sic: Producat terra animam vivam omnium pecorum et bestiarum 3, et factum est sic. Numquid Deus de ave una fecit caeteras aves? numquid de uno pisce omnes pisces? de uno equo omnes equos? de una bestia omnes bestias? Numquid non multa simul terra produxit, et multiplicibus fetibus multa complevit? Ventum est ad hominem faciendum, et factus est unus, de uno genus humanum. Nec duos facere voluit separatim, masculum et feminam: sed unum, et de uno unam 4. Quare sic? Quare ab uno genus humanum inchoatur, nisi quia generi humano unitas commendatur? Et Dominus Christus ex una, unitas virgo est; tenet virginitatem, servat incorruptionem.

Dominus Ecclesiae unitatem commendat Apostolis.

4. Ipse Dominus Ecclesiae unitatem commendat Apostolis: ostendit se, putant illi spiritum se videre: expavescunt, confirmantur, dicitur eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas: palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 5. Ecce adhuc illis turbatis prae gaudio, accipit cibum, non egestate, sed potestate; accipit coram illis: commendat contra impios corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitatem. Quid enim ait? Nonne haec sunt quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc aperuit illis sensum, Evangelium loquitur, ut intellegerent Scripturas. Et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die 6. Ecce caput nostrum; ecce caput, ubi sunt membra? Ecce sponsus, ubi est sponsa? Matrimoniales tabulas lege: sponsum audi. Sponsam quaeris? Ab ipso audi: nemo illi tollit suam, nemo supponit alienam: ab ipso audi. Ubi quaeris Christum? In fabulis hominum, an in veritate Evangeliorum? Passus est, resurrexit tertio die, ostendit se discipulis suis. Iam ipsum habemus: illam ubi quaerimus? Ab ipso interrogemus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die 7. Ecce iam factum est, iam videtur. Dic, o Domine; tu dic, Domine, ne nos erremus: Et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 8. Coepit ab Ierusalem, et pervenit ad nos. Et ibi est, et hic. Non enim ut ad nos veniret, inde discessit: excrevit, non migravit. Hoc commendavit continuo post resurrectionem suam. Fecit cum illis quadraginta dies: ascensurus in coelum ipsam rursus Ecclesiam commendavit. Sponsus profecturus sponsam suam amicis suis commendavit: non ut amet aliquem ipsorum; sed ipsum tamquam sponsum, illos tamquam amicos sponsi, neminem eorum tamquam sponsum. Hoc zelant amici sponsi, et non eam admittunt lascivo amore corrumpi. Oderunt quando sic amantur. Attendite zelantem amicum sponsi: cum videret sponsam per amicos sponsi quodam modo fornicari, ait: Audio in vobis schismata esse, et ex parte credo 9. Nuntiatum est mihi de vobis, fratres, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis, et unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli; ego vero Apollo; ego autem Cephae; ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis10 O amicum! Amorem sponsae alienae repellit a se. Non vult se amari pro sponsa, ut possit regnare cum sponso. Commendata est ergo Ecclesia: et quando ascendit in coelum, sic illis dixit, qui quaerebant de fine saeculi: Dic nobis, quando ista fient, et quando tempus adventus tui11 Et ille: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Audi quid noveris a magistro, discipule: Sed accipietis virtutem Spiritus Sancti supervenientem in vos 12. Et factum est: quadragesimo die ascendit in coelum, et ecce hodierno die adveniente Spiritu Sancto implentur omnes qui aderant, loquuntur linguis omnium gentium. Item ipsa unitas per linguas omnium gentium commendatur. Commendatur a Domino resurgente, commendatur a Christo ascendente; confirmatur ab Spiritu Sancto hodie veniente.