SERMO 266

IN VIGILIIS PENTECOSTES

CONTRA DONATISTAS

Versus psalmi male a donatistis intellectus.

1. Inter alia divina eloquia, quae, cum Psalmus cantaretur, audivimus, placet adiuvante Domino istam potissimum discutere et pertractare sententiam, qua dictum est: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum 1. Nonnulli enim crediderunt oleum peccatoris, oleum esse hominis; quia omnis homo mendax 2. Oleum autem Christi, quia nullum habuit omnino peccatum, etsi per peccatorem ministretur, non est oleum peccatoris. Cum tres considerandi animo occurrant; a quo datur, cui datur, per quem datur: non timeamus oleum peccatoris, quia non intercipit medius minister beneficium largitoris.

Unusquisque homo linguis omnibus loquebatur.

2. Certe enim solemnitatem modo celebramus adventus Spiritus Sancti: nam die Pentecostes, qui dies iam coepit, erant uno in loco centum viginti animae, in quibus Apostoli et mater Domini et alii utriusque sexus orantes et exspectantes promissum Christi, hoc est adventum Spiritus Sancti 3. Non erat inanis spes exspectantis, quia non erat fallax pollicitatio promittentis: quod exspectabatur, advenit et vasa munda, a quibus susciperetur, invenit. Visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt loqui linguis sicut Spiritus dabat eis pronuntiare 4. Unusquisque homo linguis omnibus loquebatur, quia futura Ecclesia in omnibus linguis praenuntiabatur. Unus homo signum erat unitatis: omnes linguae in uno homine, omnes gentes in unitate. Qui pleni erant, loquebantur: et qui inanes erant, mirabantur; et quod est reprehensibilius, mirabantur et calumniabantur. Dicebant enim: Hi ebrii sunt et musto pleni 5. Quam stulta et calumniosa reprehensio! Homo ebrius non alienam linguam discit, sed suam perdit. Verumtamen per ignorantes et calumniantes veritas loquebatur. Iam quippe illi pleni erant vino novo, quia facti erant utres novi 6. Sed utres novos utres veteres mirabantur, et calumniando nec innovabantur, nec implebantur. Sed repressa tandem calumnia, mox ubi sermocinantibus rationemque reddentibus et Christi gratia praedicantibus aures Apostolis praebuerunt, audiendo compuncti sunt, compunctione mutati sunt, mutati crediderunt; credentes, hoc quod in aliis mirabantur, accipere meruerunt 7.

Alius est donator alius ministrator.

3. Deinde coepit Spiritus Sanctus dari per ministerium Apostolorum. Illi manus imponebant, et ille veniebat. Sed hoc non erat hominum: non sibi arroget minister plus quam quod ut minister. Alius est donator, alius ministrator. Hoc quippe testatus est Spiritus, ne homines sibi arrogarent quod Dei erat. Hinc enim voluit Simon inflari, qui existimans hoc hominibus esse tribuendum, pecuniam promisit Apostolis, ut et ad ipsius manus impositionem veniret Spiritus Sanctus 8. Gratiam non noverat. Nam si gratiam agnosceret, gratis haberet. Ideo quia voluit emere Spiritum, non meruit redimi abs Spiritu. Quid es, homo, quod te inflare vis? Sufficit tibi ut implearis, non ut infleris. Qui impletur, dives est: qui inflatur, inanis est. Sed per homines, inquiunt, dabatur. Numquid ideo erat hominum quod dabatur? Sed non poterat dari, inquiunt, nisi per homines sanctos. Numquid in ipsos per homines venerat? Apostoli manus imponebant, et Spiritus Sanctus veniebat: quando ad ipsos venit, ipsis quis manus imposuit?

Spiritus sine hominum ministerio aliquando datus.

4. Accipite et tenete divina exempla: sed eloquia Dei sunt, Scripturae auctoritas, fides verborum, veritas exemplorum. Totum legimus, totum credamus. Per manus impositionem Apostolorum datus est multis Spiritus Sanctus: sed per quos dabatur, acceperant. Quando acceperant? Quando in uno conclavi centum viginti homines erant: unusquisque eorum orabat, nullus manum imponebat; orantibus supervenit, orantes implevit, impletos ministros fecit, et per ipsos suum dedit. Adhuc audite. Philippus evangelista, qui praedicavit Evangelium in Samaria, unus erat de septem diaconibus: nam in ministerii necessitate duodecim Apostolis septem diacones additi erant 9; ex quibus erat unus, ut dixi: Philippus, qui propter promptum praedicationis eloquium, evangelista proprie meruit appellari. Quamvis omnes hoc agerent; iste, ut dixi, in Samaria Evangelium praedicavit: crediderunt multi in Samaria, credentes baptizati sunt. Ut autem audierunt Apostoli, miserunt ad eos Petrum et Ioannem, ut baptizatis manus imponerent, et eis manus imponendo, impetrarent Spiritum Sanctum invocantes. Simon admiratus tantam gratiam Apostolorum, pecuniam dare voluit, quasi illud, quod invocabatur, venale proponeretur 10: sed repulsus est, et tanta gratia indignus inventus est. Acceperunt ergo illi Spiritum Sanctum per manus Apostolorum. Tunc ergo quia Simon ille hominum esse putaverat donum Dei, ne apud infirmos haec suspicio firmaretur; postea eunuchus quidam Candacae reginae veniebat de Ierusalem, quo ierat ut oraret, et sedens in curru legebat Isaiam prophetam. Tunc Spiritus Sanctus ait Philippo ut accederet ad currum. Ille qui in Samaria baptizaverat, et nemini manum imposuerat, et Apostolis nuntiaverat, ut per illorum adventum et manus impositionem ab eo baptizati Spiritum Sanctum accipere mererentur, accedit ad currum, interrogat Eunuchum utrum intellegeret quod legebat. Respondet ille, posse se intellegere, si habeat expositorem: rogat Philippum ut currum ascenderet; ascendit, sedit cum illo, invenit eum legentem in Isaia propheta quod de Christo fuerat praenuntiatum: Sicut ovis ad immolandum ductus est 11, et caetera, quae sunt eiusdem circumstantia lectionis. Tunc interrogans utrum de se ipso Propheta diceret, an de alio; aperta occasionis ianua evangelizavit Christum ianuam salutis. Cum haec in itinere aguntur, ventum est ad aquam, et ait Eunuchus Philippo: Ecce aqua, quis me prohibet baptizari12 Ait Philippus: Si credis, fieri potest. Et ille: Credo Filium Dei esse Iesum 13. Descenderunt in aquam, baptizavit eum Philippus. Posteaquam ascenderunt ab aqua, venit super Eunuchum Spiritus Sanctus 14. Ecce Philippus ibi erat, qui in Samaria baptizaverat, et ad eos baptizatos Apostolos duxerat 15, baptizavit, nec manus imposuit: sed ut ostenderet Spiritus non verum suspicatum esse Simonem, quod hominum donum esset Spiritus Dei 16, in hominem venit liberaliter, et liberum fecit. Venit ut Deus, et implevit: ut venit Dominus, et redemit.

Philippus diaconus alius ab Apostolo.

5. Forte aliquis dicat de contentiosis, quia Philippus non erat diaconus qui baptizaverat in Samaria, sed apostolus erat; quia et inter Apostolos Philippus nominatur, et qui proprie evangelista appellatus est unus de diaconibus septem. Sed suspicentur quod volunt, cito solvo quaestionem. Apostolus fuerit, an diaconus, quod lectio tacuit, sit hoc incertum. Illud tamen scriptum est, quia mox ut ascenderet de aqua, venit Spiritus Sanctus super spadonem. Nemo ibi commemorat manus impositionem. Forte et hoc parum est: dicit enim ille, Aliquis prorsus imposuit illi manum, sed hoc tacuit Scriptura.

De Cornelii centurionis narratione.

6. Ergo quid dicis? Hoc, inquit, dico, quia in primos illos centum viginti revera, quia tunc primum veniebat Spiritus Sanctus, sine impositione manus advenit; ex illo autem iam in neminem venit, nisi fuisset manus imposita. Oblitus es Cornelium centurionem: lege diligenter, et intellege prudenter. Cornelius centurio, sicut in eodem libro Actuum Apostolorum legitur, ubi etiam adventus Spiritus Sancti praedicatur. Ad centurionem Cornelium angelus missus est, nuntiavit illi acceptas eleemosynas eius, exauditas orationes: proinde eum debere mittere ad Petrum, qui habitaret in Ioppe in domo Simonis coriarii, eumque accersendum. Tunc autem magna quaestio inter Iudaeos et Gentes versabatur, id est, inter eos qui de Iudaeis, et eos qui de Gentibus crediderant, utrum Evangelium ministrandum esset incircumcisis. Erat inde magna cunctatio, cum mittit Cornelius. Interim admonetur Petrus, agitur negotium regni coelorum, et hic et ibi, ab illo qui ubique est. Cum enim haec apud Cornelium aguntur, interim et Petrus in Ioppe esurivit, ascendit orare cum ei refectio pararetur, orantis mens alienata est; sed ab infimis ad superna; non ut deviaret, sed ut videret. Venit illi discus de coelo submissus, quasi esurienti coeleste ferculum. Erat autem discus iste quatuor lineis alligatus, habens omnia genera animalium, munda et immunda, et voce superna pulsatus est esuriens: Petre, surge; macta, et manduca 17. Attendit ille, vidit in disco immunda animalia, quae non solebat tangere, et respondit voci: Absit a me Domine: nunquam commune et immundum intravit in os meum 18. Et vox ad illum: Quae Deus mundavit, tu immunda ne dixeris 19. Non Petro carnalis cibus offerebatur, sed mundatus Cornelius nuntiabatur, Hoc autem factum est ter, et receptum est vas in coelum. Evidens mysterium. Discus est orbis terrarum. Quatuor lineae discum continentes, quatuor orbis cardines, quos Scriptura commemorat, dicens: Ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et Mari 20. Animalia, omnes gentes. Ter submissus discus, commendatio Trinitatis. Petrus, Ecclesia; esuriens Petrus, Ecclesia desiderans fidem Gentium. Vox coelestis, sanctum Evangelium. Macta, et manduca: occide quod sunt, fac quod es. Petro discrepante de iussu, subito nuntiatum est quod quidam milites missi a Cornelio vellent eum videre. Et Spiritus Sanctus Petro: Vade cum eis; ego eos misi 21. Pergit Petrus iam de visione non cunctabundus, sed certus: et sicut legitur, nuntiatur Cornelio, occurrit humiliter, prosternitur humiliter: levatur humilius. Pervenitur domum, inveniuntur multi alii congregati. Narratur Petro quae causa fuerit mittendi ad eum, et gratiae aguntur quod venerit Petrus. Ergo aperto ore suo evangelizare coepit Gentibus incircumcisis, unde illa magna quaestio versabatur, gratiam Domini Iesu Christi. Erant quidam cum Petro, qui ex Iudaeis crediderant, qui possent moveri, si baptizarentur incircumcisi: ibi plane Petrus ait: Vos scitis, fratres, quemadmodum abominandum sit Iudaeo accedere vel coniungi Gentili; sed mihi Deus ostendit neminem communem aut immundum hominem dicere 22. Ille esuriens respexit ad discum 23.

Contra donatistas.

7. Ubi sunt qui dicebant: propterea enim totum narravi, propter quod volo dicere: ubi sunt qui dicebant per hominis potestatem dari Spiritum Sanctum? Evangelizante Petro, Cornelius et omnes qui cum illo erant gens, hoc est gentiles, crediderunt; et subito, antequam baptizarentur, impleti sunt Spiritu Sancto 24? Quid hic respondet humana praesumptio? Non solum ante impositas manus, sed ante ipsum Baptismum venit Spiritus Sanctus; de potestate, non de necessitate. Venit ante baptismi ablutionem, ut auferret controversiam circumcisionis. Posset enim a calumniantibus vel non intellegentibus dici Petro: Male fecisti dare Spiritum Sanctum. Ecce impletum est, ecce demonstratum est, quod Dominus ait: Spiritus ubi vult inspirat 25. Ecce impletum est, ecce monstratur quam verum Dominus dixerit: Spiritus ubi vult inspirat. Et tamen arrogantiae spiritum nondum haereticus superbus exspirat. Adhuc dicit: Meum est; noli ab illo accipere, sed a me. Respondes: Quaero quod Dei est. Ille: Non legisti: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum 26? Ergo oleum tuum est? Si tuum est, nolo: si tuum est, malum est. Si autem Dei est, et per te malum bonum est. Coenum non inquinat solis radium, et tu inquinas Dei oleum? Ideo autem malo tuo habes, quia quod bonum est malus habes; quod Dei est, malus accepisti: quia separatus non collegisti, sed sparsisti. Qui manducant indigne, iudicium sibi manducant et bibunt 27: quia manducant indigne, non manducant? Indigno buccellam Christus Iudae dedit 28, et ille hanc ad iudicium accepit. Numquid a malo accepit? numquid malum accepit? Sed ideo reus est, quia a bono bonum malus accepit. Non est ergo oleum peccatoris, oleum salutaris. Bene accipiatur, et bonum est: etsi male accipiatur, bonum est. Vae hominibus bonum male accipientibus!

Ama obiurgatorem, cave adulatorem.

8. Vide tamen Scripturae sensum, ne forte aliquid admoneat, quod intellegentiae pateat meliori. Emendabit me, inquit, iustus in misericordia 29: etsi caedit, amat, diligit obiurgator; decipit adulator: ille miseretur, ille circumvenit. Dura est virga caedentis, molle est oleum blandientis. Etenim omnes adulatores caput ungunt, non viscera sanant. Ama obiurgatorem, cave adulatorem. Si enim amas veridicum obiurgatorem, et caves fallacem adulatorem, potes dicere quod cantatum est: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me, oleum autem peccatoris, hoc est blandimentum adulatoris, non impinguet caput meum 30. Pingue caput, grande caput est: grande caput, superbum caput est. Melius est cor sanum, quam grande caput: sed cor sanum facit virga obiurgantis; grande caput facit oleum peccatoris, hoc est, assentatio adulatoris. Si caput grande fecisti, cave pondus capitis, ne in praecipitium perducaris. Haec, quantum existimo, pro tempore de hac una Psalmi sententia sufficienter locuti sumus, Domino adiuvante, et corda vestra in secreto aedificante.