SERMO 265/F

IN DIE QUADRAGESIMAE ASCENSIONIS

Qui Dominus erat frater esse dignatus est.

1. Hodierno die, carissimi, sollemnitatem sicut scitis Ascensionis Domini celebramus. Ascendit enim, sicut audistis, ad Patrem suum et ad Patrem nostrum, ad Deum suum et ad Deum nostrum 1. Unde meruimus fraternitatem Christi? Nullo modo attenderemus eius fraternitatem, si non suscepisset infirmitatem nostram. Ideo enim nos fratres, quia ille homo. Ergo qui Dominus erat, frater esse dignatus est; Dominus semper, frater ex quodam tempore; Dominus ex forma Dei, frater ex forma servi. Cum enim in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: ibi Dominus. Unde ergo frater? Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 2. Si frater tantum esset, multum esset. Et formam servi accepit, servus esse dignatus est. Numquid noster, an non? Et noster. De se enim ipse dixit: Non veni ministrari, sed ministrare 3. De illo Propheta praedixit iustificare iustum bene servientem plurimis 4. Sed non nos extollamus. Plerumque et dominus servit servis aegrotis, ut possit habere servos sanos qui illi serviant: ut sanentur servit aegrotis. Aegrotis servit Dominus noster. Nonne aegrotis de sua infirmitate medicamenta confecit? Pro aegrotis sanguinem fudit, de collyrio sanguinis sui oculos caecorum inunxit.

Alius est Christus sine peccato et alius homo cum peccato.

2. Factus est ergo nobis dignatione frater qui natura Dominus est. Dixit: Ascendam ad Deum meum et Deum vestrum, ad Patrem meum et Patrem vestrum 5. Quibus iussit hoc dici? Vade, inquit, dic fratribus meis, et quia frater sum, ascendam ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Non ait: Ascendo ad Patrem nostrum; nec ait: Ascendo ad Deum nostrum. Non vacat, Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Ista distinctio indicat aliquid quod silere non debeo. Patrem meum, quia unicus sum; Patrem vestrum, quia adoptati estis per me. Deum meum, unde? Non creatura Christus. Sed secundum quod Unigenitus. Unde ergo: Deum meum? Psalmus indicat. Inde, Deum meum, quia accepi formam servi: De ventre matris meae Deus meus es tu 6. Si removeas ventrem matris ubi factus est homo, non Deus eius ille est, sed Pater eius. Pater ergo eius semper, sempiterni Filii aeternus Pater. Ut autem esset Deus ipsius, accessit venter matris et dictum est in Propheta: Deus meus es tu 7. Sed non sic quomodo noster. Deus enim noster, quia peccatores salvos fecit! Deus autem illius quia homo sine peccato factus est. Ideo et cum venisset ad Deum distinxit, Deum meum et Deum vestrum. Deum meum, quomodo? Quia homo sum. Quare non ergo simul nostrum, quia et tu homo, et nos homines? Sed alius est homo sine peccato, qui venit delere peccata; et alius est homo cum peccato, ad quem ventum est ut liberaretur a peccato. Ista ergo distinctio est, non separatio. Habemus Patrem in caelis, sed aliter Christus, quia ille sine peccato unicus nos adoptavit. Habemus Deum in caelis, sed aliter Christus, quia ille sine peccato, nos peccatores.

Ad magnam familiam pertinemus.

3. Tamen illa dignatio est, quam dicit Apostolus: Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi 8. Invenimus Patrem in caelis, ad magnam familiam pertinemus. Filius venit inde nobis ut fieret frater. Non dimisit Patrem quando accessit ad nos, nec rediens ad Patrem nos dimisit. Credamus Christum in caelis, credamus esse nobiscum. Quomodo in caelis, si nobiscum? Quomodo Deus. Verbum meum, et mecum est et vobiscum; et mecum est in corde meo, et vobiscum est in auribus vestris. Si potest hoc verbum meum, non potuit Verbum Dei? Descendit quidem, quando hic erat. Quid est ergo descendere? Christum Iesum apparere. Quomodo Iesus apparuit? Quia homo factus est. Quid est ergo ascendere? Christi corpus in caelum levari, non maiestatem migrare. Quo ascendit, inde descensurus est; et sicut ascendit, sic descensurus est. Angelorum vox est, non nostra. Stabant enim discipuli, et ascendentem videndo ducebant. Et dictum est eis: Viri Galilaei, quid statis? Hic Iesus sic veniet, quemadmodum eum videtis euntem in caelum 9. Quid est: sic veniet? in ipsa forma iudicaturus est, in qua iudicatus est. Visibilis non nisi iustis, visibilis et iniustis, veniet videri iustis et iniustis. Iniusti videre illum poterunt, regnare cum illo non poterunt.

Conclusio.

4. Celebremus ergo diem sanctum Quadragesimae; hunc enim diem celebrat nobiscum orbis terrarum. Et Quinquagesimam celebrat nobiscum Ecclesia toto orbe diffusa; celebratio ergo viginti et triginta Africae consuetudinis est, non Ecclesiae sacramentum.