DE QUADRAGESIMA ASCENSIONIS DOMINI
FRAGMENTUM
1. ................................................................................................... fudit. Reddidi. Pretium vestrum de latere eius exivit. In ligno pependit sacculus pretii vestri. Reddidi ergo vobis sanguinem Christi. Reddidi resurrectionem. Reddidi ab illo missum Spiritum Sanctum. Reddidi Ecclesiam toto orbe diffusam. Promisi frangenda idola, templa daemonum evertenda. Factum est. Redditum est. Promisi per haereses exercitationem habituram Ecclesiam non perituram, et quibusdam inutilibus praecisis sarmentis vitem putari non amputari. Et hoc reddidi. Factum est. Promisi sanguinem coronasque martyrum. Reddidi. De solo adhuc iudicii die me tenetis debitorem. Quid festinatis? Et ipsum reddetur. Et utinam, quomodo veniet, sic vos paratos inveniat!
2. De Christo ergo cantavimus: Tu es Dominus altissimus super omnem terram. Nimis exaltatus es super omnes deos 1. Quis est enim exaltatus nisi qui fuerat humiliatus? Vide humiliatum et vide exaltatum. Apostolus tibi utrumque dicit. Exaltatus enim ab initio quia in principio erat Verbum 2. Haec altitudo caret initio, caret tempore quia per ipsum facta sunt omnia 3. Quid ergo de illo Apostolus? Cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 4; quia natura erat, rapina non erat. Non enim vindicavit sibi aequalitatem Dei sed semper aequalis quia natus aequalis, ergo cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Audisti eius altitudinem ineffabilem. Audi et humilitatem. Semetipsum, inquit, exinanivit. Quomodo? Ergo perdidit quod erat? Non. Et quomodo semetipsum exinanivit? Non amittendo quod erat, sed suscipiendo quod non erat. Audi ipsum Apostolum hoc exponentem. Cum dixisset: semetipsum exinanivit, tamquam quaereremus quomodo, <addidit: Formam servi accipiens>, non amittendo quod erat, sed accipiendo quod non erat, in forma Dei exsistens, postea formam servi accipiens. Fuit ergo exinanitio accipere humilia, non perdere sublimia. Formam servi accipiens exinanivit. Intus in homine Deus latebat. Si quod intus erat videretur, homo <ille> non crucifigeretur 5. Si homo ille non crucifigeretur, ille sanguis non funderetur. Si sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Semetipsum ergo exinanivit formam servi accipiens in similitudine hominum factus - nam in forma Dei non est factus quia per ipsum facta sunt omnia, ut non diceretur: Factum est Verbum. Ergo factus est qui fecit ne periret quod fecit -. In similitudine hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ecce quousque humiliatus. Et quid sequitur? Propter quod Deus eum exaltavit et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 6. Nimis exaltatus super omnes deos et tu solus altissimus super omnem terram 7.
3. Nimis exaltatus super omnes deos. Super quos deos? Sunt enim dii. Ostendit nobis Psalmus: Deus stetit in synagoga deorum 8, deos dicens homines natos ex homine. Sed illi sunt adoptati filii. Alius est natura, alii gratia. Filius unus natura, ceteri gratia. Dominus noster Iesus Christus natura <filius> secundum id quod Verbum est. Qui adoptati? Ceteri qui in eum crediderunt. Homines illi, homo illo sed nimis exaltatus super omnes deos 9. Multum interest inter te et illos. Natus es, nati sunt; sed alia est conditio, alia miseratio. Mortuus es, moriuntur; sed alia est necessitas, alia benignitas. Morimur omnes necessitate, mortuus est solus benignitate. Nati sumus omnes conditione, natus est ille miseratione. Nimis ergo exaltatus super omnes deos, quia homo es et homines sunt quasi comparantur tibi, sed alius est virginalis partus, alius concupiscentialis conceptus. Resurrexisti, resurrecturi sunt, sed aliud quod dictum est: Caro eius non vidit corruptionem 10 <et aliud: Appositus est ad patres suos et vidit corruptionem 11>. Omnium qui moriuntur caro traditur corruptioni; tertio die resurrexisti, nihil in te potuit operari corruptio. In caelo praecessisti; ad dexteram Patris sedisti; omnes te confitentur angeli, homines, caeli, terra, inferni.
4. Nimis exaltatus es super omnes deos 12, bene illi dictum est et optime per prophetiam, quia quod videmus impleri - quia et hic impletur: Audi filia et vide 13 - exaltare super caelos Deus 14, de hoc dictum est: Nimis exaltatus es super omnes deos. Cui hoc dixit: Nimis exaltatus es super omnes deos? Christo. Et quid de Ecclesia? Et super omnem terram gloria tua. Exaltare super caelos Deus. Christum non vidimus. Viderunt Apostoli. Ibi erant. Adduxit eos in montem Oliveti 15 et quaesierunt ab illo de fine saeculi et ait illis: Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem supervenientis in vos Spiritus Sancti et eritis mihi testes in Ierusalem et in totam Iudaeam et usque in fines terrae. His dictis nubes suscepit eum 16. Post haec verba nihil dicere voluit. Ipsa novissima esse voluit quae cordi nostro vehementius commendaret de Ecclesia futura toto orbe terrarum, quia multi sibi facturi erant greges suos, congregare post se discipulos et facere sibi haereses et schismata per loca diversa. Ibi vitis ipsa totum tenet unde praecisa sunt sarmenta. Sarmentum ubi praeciditur ibi remanet. Vitis crescit et totum occupat, totum tenet. Sic fecit Ecclesia.
5. Unde donavit Ecclesiam, sicut promisit, sponsam sponsus. Exaltare super caelos Deus. Qui Deus? De quo diximus hodie nisi de Christo: Exaltatus super omnes deos et super terram gloria eius? Quae est gloria tua? Ecclesia tua, coniux tua. Inde dicit Apostolus: Vir quidem non debet velare caput quia imago et gloria est Dei. Mulier autem gloria est viri 17. Uxor gloria est viri. Quae est uxor illius tanti regis? Ecclesia tota. Ille ubi? Exaltare super caelos Deus 18. Ille ubi? Nimis exaltatus super omnes deos 19. Illa ubi? Et super omnem terram gloria tua. Magnum mysterium! Ad nuptias invitati sumus et nuptiae ipsae nos sumus. In hominum nuptiis, alia est sponsa, alii invitati. Nos et invitati sumus et ipsa sponsa nos sumus. Nos enim Ecclesia sumus et in Ecclesia invitati. Et quo invitati sumus? Si modo factum est, carissimi, si modo videmus, si modo impletum cernimus, si negari non potest quod dicimus: Super omnem terram gloria tua, cum venerit, quid erimus? Sed si quod accepimus custodiamus.