SERMO 265/D

DE QUADRAGESIMA ASCENSIONIS DOMINI

Manichaeorum error de carne Christi.

1. Audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, et mirantes credidimus, et credentes mirati sumus, apparuisse Dominum a resurrectione mortuorum, praebuisse se documentum morituris, exemplum resurrecturis. Apparuit desperantibus, qui, cum expavissent, putaverunt se spiritum videre 1. Est haeresis maligna, quae hodieque hoc putat, quod tunc discipuli putaverunt: Manichaei Dominum Christum spiritum dicunt fuisse, non corpus, totumque illud in figura corporis, quod factum est, motibusque membrorum apparuisse potius quam fuisse. Hos paulisper alloquamur patientibus vobis; quia et latent fortassis in vobis, non eos praetereat occasio ista lectionis.

Manichaeorum error fuit aliquando Apostolorum.

2. Quid dicis, quisquis es Manichaeus, quid dicis? Christus, inquit, spiritus fuit, carnem non habuit, sed quasi caro apparuit. Admitto interim, admitto contradicentem, ut faciam, si potero, credentem. Hoc nempe dicis, quod visus est Christus, spiritum fuisse, non corpus? Hoc, inquis. Hoc, inquam, et discipuli antea putaverunt. Non ergo valde succenseo, quia sic errasti: sed plane damnandus es, quia illis correctis in errore remansisti. Spiritus fuit Christus, carnem non habuit? Admisi contradictorem, audi doctorem; audi, inquam, doctorem, non me, sed ipsum. Ite, et dicite, et iactate, et praedicate, et docete, et domos penetrate, et captivas ducite mulierculas oneratas peccatis 2; facite, et dicite: Christus spiritus fuit, carnem et ossa non habuit. Audite ipsum dicentem: Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 3. Quid est quod contradicis? Christianus es? Si Christianus es, audi Christum dicentem: Quid cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos; palpate et videte, quia spiritus - id est, quod me putatis esse - carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Adhuc contradicis? Si adhuc contradicis, vide an forte nihil mali est, putare Christum fuisse spiritum, etiam si carnem veram habebat. Si nihil mali esset, Dominus discipulos suos in ipso errore dimisisset. Noli vulnus contemnere, quod talis medicus curavit sanare; cogitationes illae tamquam spinae si agro Dominico non nocerent, non eas agricola diligenti manu extirparet. Sed discipuli correcti sunt, Manichaei perversi sunt; cogitatio illa in discipulorum cordibus tamquam peregrina transitum fecit; Manichaeorum corda tamquam domina possedit, quia tamquam hostis invasit.

Verbum, anima et cam in Christo.

3. Curetur, fratres, si qui forte inde dubitat; audiat veritatem, deponat contentionem. Christus, Verbum anima et caro. Homo quilibet, anima et caro: Christus, Verbum et homo. Si Verbum et homo, Verbum et anima et caro. Non tres personae sunt, Verbum et anima et caro; quia nec tu duae, anima et caro. Tu, anima et caro, homo unus; ille, Verbum anima et caro, Christus unus. Aliquando autem secundum id quod Verbum est loquitur, et tamen ipse Christus loquitur; aliquando secundum id quod anima est loquitur, et tamen ipse Christus loquitur; aliquando secundum id quod caro est loquitur, et tamen ipse Christus loquitur. Probemus ista exemplis divinorum eloquiorum. Secundum Verbum audi: Ego et Pater unum sumus 4. Secundum animam audi: Tristis est anima mea usque ad mortem 5. Secundum carnem audi: Oportebat Christum pati, et resurgere tertia die 6. Ubi resurgere, nisi in eo quod potuit cadere? Ibi resurrexit, ubi mortuus fuit. Quaere mortem in Verbo: numquam esse potuit. Quaere mortem in anima: numquam fuit, ubi peccatum non fuit. Quaere mortem in carne: ibi plane fuit; et ideo vera resurrectio fuit, quia vera mors fuit. Ibi mors fuit. Quare fuit, ubi peccatum non fuit? Ibi poena fuit sine culpa, ut in nobis et culpa solveretur et poena.

Cur Christus moriatur cum omnino non peccaverit.

4. Quid miraris quia mortuus est Christus, cum omnino non peccaverit Christus? Reddere pro te voluit quod non debebat, ut te a debito liberaret. Iure diabolus deceptum humanum genus possidebat; possidebat quod ceperat, ceperat quod deceperat. Attulit Christus in carne mortali sanguinem fundendum, quo deleretur chirographum peccatorum. Adhuc ille teneret nocentes, si non occideret innocentem. Nunc vero videte quam iuste illi dicitur: Occidisti nihil debentem, redde debitores. Ecce venit, inquit, princeps mundi huius, et in me nihil inveniet. Quomodo nihil? Non habes animam, non habes carnem? non etiam Verbum es? Haec omnia nihil? Absit. Nihil suum, quia nullum peccatum. Princeps est peccatorum: princeps peccatorum nihil in me inveniet. Non peccavi, nihil de Adam traxi, qui de virgine ad vos veni. Nihil addidi, quia cui adderem non habui, et iuste vivendo nihil commisi. Veniat, et, si potest, aliquid suum in me inveniat. Sed nihil suum in me inveniet; nullum peccatum habeo: innocenter natus, innocentem vitam duxi. Veniat, nihil inveniet. Quare ergo moreris, si veniet, et nihil inveniet? Et reddit rationem, quare moriatur: Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet. Et quasi diceremus: Quare ergo moreris? respondit: Sed ut sciant, inquit, omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc 7, ad passionem, propter voluntatem boni Patris, non propter debitum mali principis.

Crux Christi muscipula fuit diabolo.

5. Quid ergo miraris? Certe vita est Christus: quare mortua est vita? Nec anima mortua est, nec Verbum mortuum est; caro mortua est, ut in ea mors moreretur. Mortem passus, mortem occidit; ad leonem escam in laqueo posuit. Piscis si nihil vellet devorare, in hamo non caperetur. Mortis avidus diabolus fuit, mortis avarus diabolus fuit. Crux Christi muscipula fuit: mors Christi, immo caro mortalis Christi tamquam esca in muscipula fuit. Venit, hausit et captus est. Ecce resurrexit Christus: mors ubi est? Iam in illius carne dicitur, quod in nostra in fine dicetur: Absorta est mors in victoriam 8. Caro erat, sed corruptio non erat. Manente natura qualitas immutatur: ipsa substantia, sed nullus ibi iam defectus, nulla tarditas, nulla corruptio, nulla indigentia, nihil mortale, nihil quale solemus nosse terrenum. Tangebatur, tractabatur, palpabatur, sed non occidebatur.

Nondum erant Apostoli Virtute induti ex alto.

6. Adhuc audi. Ascendit in caelum, deducitur oculis discipulorum; reddit intuentes, facit testes 9. Dicitur eis: Quid statis? Iste Iesus, qui assumptus est a vobis, sic veniet 10. Sic, quid est? Sic, in ea forma, in ea carne: Videbunt in quem pupugerunt 11. Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum 12. Certe viderunt, certe tetigerunt, palpaverunt: fidem suam et intuendo et tangendo firmaverunt: ascendentem in caelum aspectibus deduxerunt: testem vocem angeli venturo Christo praenuntiantem intentis auribus audierunt. Tamen, iam his omnibus in se completis, ut testes fierent Christi, et omnia pro veritatis praedicatione fortiter tolerarent, certarent contra mendacium usque ad sanguinem, non illa sola visio, nec illa Dominicorum membrorum contrectatio praestitit. Sed quis eis hoc praestitit? Audi ipsum Dominum: Vos autem sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto 13. Vidistis, et tetigistis; sed praedicare et mori pro eo quod vidistis et tetigistis nondum potestis, donec induamini virtute ex alto. Eant nunc, et viribus suis tribuant homines, si quid possunt. Petrus erat, et nondum in petra firmatus erat; nondum erat virtute indutus ex alto; quia nemo potest accipere, nisi datum ei fuerit de caelo 14.

Ad recte faciendum indiges adiutore.

7. Hoc ergo, fratres, nobis veritas ipsa persuadeat; de viribus suis nemo glorietur, de arbitrio voluntatis nemo extollatur. Ad peccandum idoneus es solus: ad recte faciendum indiges adiutore. Dic: Adiutor meus esto, ne derelinquas me 15; vae tibi, si dereliquerit te. Quando te dimiserit tibi, cui te dimittit nisi homini? Non ergo expavescis, quando audis: Maledictus omnis qui spem suam ponit in hominem 16? Ecce Christus Dominus, sicut dixi, Verbum anima et caro; ibi Deus, ibi et tu; et unus Christus. Unde ibi tu? Quo merito, quo libero arbitrio suscepit Dominus humanam naturam, indutum est Verbum humana natura? Quod meritum praecessit ipsius humanae naturae? An forte dicturus es, quia nescio ubi vivebat bene Christus, et bene vivendo meruit suscipi a Verbo, et unum fieri cum Verbo, et nasci de virgine? Absit, absit: tolle hoc a mentibus Christianorum, Domine Deus noster. Videmus eum tamquam unigenitum a Patre, plenum gratia et veritate 17. Verbum enim non habebat unde moreretur pro te: oportebat Christum mori pro te, et in Verbo non erat unde moreretur propter te; quia simplex vita, sine carne et sanguine, sine ulla mutabilitate, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 18. Quam longe a morte! Ergo quae misericordia! Maria utique de genere humano: virgo, sed homo; sancta, sed homo. Dominus autem, unigenitum Verbum, assumpsit pro te, quod offerret pro te. Assumpsit autem pro te, non nisi ex te; quia unde moreretur pro te, non habebat in se. Nec tu habebas unde viveres, nec ille unde moreretur. O magna mutatio! Vive de ipsius, quia de tuo mortuus est.