DE QUADRAGESIMA ASCENSIONIS DOMINI
1. Ascensionem Domini in caelum cum carne in qua surrexit Dominus hodie celebramus; anniversaria sollemnitas non factum revocat, sed memoriam renovat. Ascendamus interim cum illo corde, certi sumus quod sequimur et carne. Non inaniter modo audivimus sursum cor; nec sine causa nos exhortatur Apostolus dicens: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 1. Tollite vos de terra: non potest corpus, sed volet animus. Tollite vos de terra: in terra labores tolerate, in caelo requiem cogitate; bene hic agatur, ut ibi semper maneatur. Non est locus cordis in terra, ubi servet integritatem suam; si fuerit in terra, corrumpitur. Quod pretiosum habet unusquisque, sursum levat; multi homines, immo omnes homines, quando audiunt in terra aliqua bellorum imminere pericula, quicquid carum habent, quaerunt ubi servent. Nonne sic est? Potest quisquam in genere humano aliter esse, quam dico? Argentum habet, aurum habet, gemmas habet, monilia pretiosa habet, vestes caras habet; quaerit ubi servet, utique ne perdat quod habet. Melius sursum ponat quod melius habet, sursum ponat. Quid melius habet corde suo? De corde possidentur terrena. Denique parvuli pueri, quia nondum habent sensum et intellectum in usu - habent enim sepositum, nondum in eis evigilavit quod creatum est - numquid possident? Nascitur heres futurus omnium rerum, et quamvis eius iam iure sint omnia, nondum tamen possidet sua, quia unde possideat nondum habet. Ideo dixit Apostolus: Quamdiu heres parvulus est, nihil differt a servo 2. Unde ergo aliquid possidemus in terra, cor est, intellectus est, sensus est, ingenium est, ratio est, cogitatio est, consilium. Quanta dixi, et quid dixi? Quis enim comprehendit se? quanto minus illum, qui fecit se? Ibi commendemus quod carum habemus. Circum inspicite omnia vestra, fratres mei, et invenite quid carius habeatis. Ego et avaros admoneo: quanto facilius me audiunt non avari! Convinco avaros: O tu avare homo adquisitor, undecumque sive honeste sive turpiter lucra conquirens, congeris ad te multum lutum; lutum colligis, et ne ibi haereas non pertimescis, cara sunt tibi terrena. Homo es, corpus habes, animam habes; in ipso corpore tuo prius quaero quid carius habeas? Puto, nihil invenis in corpore tuo oculis carius. Denique qui multum amant hominem, dicunt: Sic te amo, quomodo oculos meos. Gradus faciamus ad id, quod cupio demonstrare. In membris tuis nihil tibi est oculo carius. Attende nunc thesauros tuos, attende quod servas. Si quis tibi diceret: Aut das mihi quod servas in terra, aut modo aufero oculos tuos; nonne totum dares pro oculis tuis? Totum dares, ne in tuis divitiis caecus remaneres; non enim possideres, quod nondum videres. Et avaritia quidem tua possidet aurum, extremam nescio quam et exiguam partem terrae; oculis tuis possides caelum, oculis tuis respicis solem, oculis tuis consideras sidera, per oculos tuos mundi possessor es. Et quid multa dicam? Interroga te, respondebit tibi anima tua pro corpore suo: Totum da, serva fenestras meas. Hoc tibi dicit anima tua: Duas fenestras habeo in facie tua, per ipsas video lucem istam: da aurum, ne claudantur fenestrae meae. Totum ergo das pro oculis tuis.
2. Certe nihil habes oculis carius: nihil quidem, sed in corpore. Nam ostendo aliquid carius quod habeas quam oculos tuos: modo confiteberis, cui loquor, carior est in te quam oculi tui. Cui loquor, dico, non per quod loquor; per aurem mentem convenio, per aurem mentem excito, per sonum menti loquor, mentem exhortor, mentem aedifico. Quaero ab ipsa mente, et de ipsa mente, et interrogo hominem hoc modo. Iam dudum dicebam, si quis tibi vellet auferre thesauros aut oculos, unum de duobus, eligeres oculos: quamvis dolens, amitteres thesauros, ne perderes oculos. Modo de ipsis oculis interrogo. Si utrumque liceat tenere, felicitas est, oculos et mentem. Si non liceat utrumque, et unum horum proponatur: Elige quod melius est, perdere oculos corporis, an mentem. Si perdideris mentem, pecus eris; si perdideris oculos, habebis mentem, homo eris. Dic, elige quod velis. Quid vis esse, homo caecus, an videns pecus? Acclamastis, elegistis; quod elegistis, unde vidistis? quid ostendi, ut clamaretis? Aliquos pulchros colores, aliquas venustissimas formas, aurum, argentum ostendi? gemmas vobis inspiciendas aliquas protuli? Nihil horum: tamen acclamastis, et acclamando vos elegisse significastis. Unde vidistis quod elegistis, ipsa est mens, cui loquor. Unde elegisti quod audisti per verbum meum, hoc crede in Verbum Dei. Hoc audis et facis, cum dicitur: Sursum cor. Christum cogita sedentem in dextera Patris; cogita venturum ad iudicandum vivos et mortuos. Fides cogitet: fides in mente est, in fundamento cordis est fides. Quis pro te mortuus sit, vide; attende ascendentem, ama patientem; attende ascendentem, et tene morientem. Pro tanto promisso pignus habes, quod tibi promisit Christus: quod fecit hodie, ascensio ipsius, promissio est tibi. Sperare debemus resurrecturos nos, et ascensuros ad regnum Dei, et ibi cum Deo semper futuros, sine fine victuros, sine ulla tristitia laetaturos, sine molestia permansuros. Ibi non tibi dicetur: Cave malum; sed: Tene bonum. Magnum est quod promittitur; quando sibi auderet hoc promittere timida et imbecilla mortalitas? quando sibi auderet pollicere ista putredo? considerans quid esset, quando sibi ista promitteret? Promisit illa Deus. Ut credas, inquit, quia ascendes ad me, prius descendo ad te; et ut credas quia vives de me, prius morior pro te.