DE QUADRAGESIMA ASCENSIONIS DOMINI
1. Dominus noster Iesus Christus, postquam a mortuis resurrexit, volens certissima et fidelissima attestatione in eodem corpore se resurrexisse monstrare, in quo pependit in cruce, quadraginta diebus cum discipulis suis fuit, intrans et exiens, manducans et bibens 1. Sic enim oportuerat et dubitantes firmari, et veritatem Evangelii posteris praedicari, et credentibus carnis suae futuram incorruptionem et immortalitatem in illa aeterna beatitudine ostendi, et malignis hominibus aliter, quam veritas habet, de Domino sentientibus et docentibus contradici. In eo namque corpore in caelum resurgens ascendit, in quo corpore mortuus inferos visitavit. Ipsum quippe habitaculum iam immortalis carnis suae in caelo collocavit, quod sibi ipse in matris virginis utero fabricavit.
2. Mirum sane quibusdam videtur, quod Dominus in Evangelio ait: Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo 2. Quemadmodum dicitur Filius hominis, inquiunt, descendisse de caelo, cum hic assumptus sit in Virginis utero? Haec qui dicunt, spernendi non sunt, sed docendi sunt; arbitror enim eos pie quaerere, sed necdum quod quaerunt posse intellegere. Ignorant enim quia ipsa divinitas ita illam humanitatem suscepit, ut una persona fieret Deus et homo; et illa humanitas illi divinitati ita cohaesit, ut unus Christus esset Verbum anima et caro. Et propterea dictum est: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis qui est in caelo 3.
3. Utraque enim substantia sua sibi proprietatis nomina impertit, et divina humanae, et humana divinae; ut et Filius Dei dicatur homo, et Filius hominis dicatur Deus, utrumque tamen idem ipse Christus. Ita enim ipse Dominus noster Iesus Christus dignatus est hominem suscipere, ut se Filium hominis non dedignaretur dicere, sicut multis locis in Evangelio legimus. Nam beato Petro ipse ait: Quem dicunt esse homines Filium hominis? 4 Cui Petrus ipso Christo petra inspirante respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi 5. Ecce adest ille citharista, quem David significavit: modo apparuit, quia corda suorum tetigit, et quem voluit sonum qui omnibus notus esset elicuit. Et de ultimo adventu suo terrens Iudaeos in passione sua: Amodo videbitis, inquit, Filium hominis venientem in nubibus caeli 6. Et alio loco: Videbitis angelos ascendentes et descendentes ad Filium hominis 7. Cum ait: ascendentes, in caelo se esse ostendit; cum ait: descendentes, etiam in terra se numquam defuturum esse monstravit, sicut etiam discipulis ascensurus in caelum promisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 8.
4. Sic autem Deus dilexit humanum genus, ut Filium suum unigenitum daret pro saeculi vita 9. Nisi enim traderet Pater vitam, nos non haberemus vitam; et nisi ipsa vita moreretur, mors non occideretur. Ipse quippe Dominus Christus est vita, de quo Ioannes evangelista ait: Hic est verus Deus, et vita aeterna 10. Ipse namque etiam per Prophetam morti mortem comminatus ait: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne! 11. Quasi diceret: Ego te moriendo occidam, ego te consumam, ego tibi omnem potestatem auferam, ego captivos quos tenuisti eruam. Innoxium me tenere voluisti; iustum est ut perdas quos tenere voluisti.
5. Ergo et mortua est vita, et mansit vita, et resurrexit vita, et morte sua mortem interficiendo nobis contulit vitam. Absorta est itaque mors in victoria 12 Christi, qui est aeterna vita 13; deglutivit ergo mortem, sicut Apostolus ait, ut vitae heredes essemus 14. Per Christum ergo heredes vitae aeternae effecti sumus, per quem a morte sempiterna liberati sumus, cuius etiam membra nos esse non dubitamus. Quadragesima itaque die, hoc est hodie, Dominus Iesus in caelum ascendit, discipulis contemplantibus et admirantibus: ipsis quippe constantibus et confabulantibus subito nubes suscepit eum, et ablatus est ab eis in caelum 15.