SERMO 265/A

DE QUADRAGESIMA ASCENSIONIS DOMINI

Christus auctor nostri sermonis debet esse.

1. Ascensionis Domini nostri Iesu Christi sanctus et sollemnis dies hodie illuxit: Exultemus et iocundemur in eo 1. Christus descendit, inferi patuerunt; Christus ascendit, superna claruerunt. Christus in ligno, insultent furentes; Christus in sepulcro, mentiantur custodientes. Christus in inferno, visitentur quiescentes; Christus in caelo, credant omnes gentes. Ipse ergo debet esse auctor nostri sermonis, qui est largitor nostrae salutis. Non de alio aliquo loquimur vobis, nisi de illo qui modo ex Evangelio loquebatur omnibus nobis, et ascensurus ad Patrem dicebat discipulis suis: Haec locutus sum vobis, cum adessem vobiscum. Paraclitus autem Spiritus veritatis, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commonebit vos omnia quaecumque dixi. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia dixi vobis: vado ad Patrem meum; quia Pater maior me est 2.

Christus Deus super nos idemque homo inter nos.

2. Nostis, fratres, Dominum nostrum Iesum Christum factum propter nos quod sumus nos, mansisse autem nihilominus in ea forma, in qua aequalis est Patri. Factum enim esse credimus Dei Filium nostrae infirmitatis participem, nec tamen suae maiestatis expertem. Ipsa ergo fides nostra: Deus super nos, idemque homo inter nos. Sed quia propter nos in forma humilitatis assumptae multa hic gessit, ut divinitatis substantiam, quae in eo latebat, absconderet, et humanam solam, quae in eo apparebat, ostenderet; qui hoc discernere atque intellegere non potuerunt, haereses condiderunt. In his sunt praeter ceteros Ariani, qui Deum Patrem Deo Filio contendunt esse maiorem. His catholica veritas breviter lucideque respondeat.

Non mole sed virtute magnus est Deus.

3. Quaerimus enim ab eis, unde maiorem Patrem Filio dicant. Si magnitudine dixerint, id est, mole aliqua corporali, quemadmodum dicimus, verbi gratia: Mons ille maior est quam ille, aut: illa civitas maior est quam illa; respondemus eis ex Evangelio, quia Spiritus Deus est 3, et corporalia spiritalibus comparari non possunt. Tunc enim dici poterit aliquid maius vel minus, quando in utroque corporalis forma definitur. Deus autem nec mole distenditur, nec lineamentis corporis distinguitur, nec locis concluditur, nec coartatur angustiis, nec ullis limitibus terminatur: non enim mole, sed virtute magnus est Deus. Cessent ergo et conquiescant cogitationum indigna phantasmata, quae fidelium ingravidant suis imaginationibus mentes; familiaritas quoque carnis omnino discedat: quando de Deo cogitamus, nulla oculis nostris species carnis occurrat.

Non aetate Pater Filio maior.

4. Sed rursus dicunt tempore, id est, aetate Patrem esse maiorem; asserunt enim, nullo modo fieri posse, ut ille qui gignit et ille qui nascitur sit coaevus. Necesse enim dicunt, ut prius existat ille qui generat, de quo possit rursum existere ille qui nascitur. Et hoc unde, nisi de cogitationibus carnis? Hoc enim de humanae generationis consuetudine didicerunt; nec considerant quia inter homines, ubi est filius aetate debilior, ibi est et pater senectute defectior: et utique filius, qui minor est natu, quicquid crescit et corroboratur, pater senescit et deficit. Si ergo usquequaque contendunt Patrem esse antiquiorem, confiteantur necesse est Filium fortiorem. Quod certe si absurdum est de Deo sentire, desinant tandem humano sensu divina commendare secreta.

Luminis exemplum.

5. Sed parum est, eos sic convincere, nisi aliquid demonstrare potuerimus in creatura visibili, ubi generatori suo ille qui nascitur sit coaevus. Ad has ergo erroris tenebras depellendas unam lucernam ad comparationem proferamus, quae ardentis lini fomite tremulum lumen effundit. Ardet utique ignis: ignis in substantia, splendor est in specie; nec tamen de splendore ignis, sed de igne nascitur splendor: et tamen sine splendore suo ignis numquam fuit, quamvis splendor de igne nascatur; sed ex quo primum ille parvus ignis initium cepit, cum suo utique coaevo splendore surrexit. Splendor ergo igni de quo nascitur est coaevus, et esset utique splendor coaeternus, si esset ignis aeternus.

In qua forma Christus inferiorem se dixit Patre.

6. Sed absit ut per hanc vilissimam comparationem Domino nostro Iesu Christo fecisse videamur iniuriam. Debemus ergo ostendere in Evangelio, ubi ipse Filius vel in qua forma inferiorem se esse dixerit Patre, factus oboediens usque ad mortem 4, vel ubi aequalem se ostenderit genitori: Ego et Pater unum sumus 5. Dicunt enim nobis ipsi e contra: Ecce ipse Filius dixit: Pater maior me est; nec intellegunt eum in carne positum ista dixisse, quando non solum a Deo Patre, sed, sicut divinus Psalmus loquitur: Minoratus est etiam paulo minus ab angelis 6. Si hoc solum libenter audire volunt, cur non attendunt, quod ipse iterum dixit: Ego et Pater unum sumus 7? Deinde considerent unde sit dictum: Pater maior me est. Ascensurus enim ad Patrem contristati sunt discipuli quod eos corporali forma desereret; et ait illis: Quod dixi vobis: Vado ad Patrem, tristitia implevit cor vestrum 8. Si diligeretis me, gauderetis, quod vado ad Patrem; quia Pater maior me est 9. Hoc est dicere: ideo subtraho vestris oculis istam servi formam, in qua Pater maior me est, ut ab oculis carnis servi forma remota Dominum spiritaliter videre possitis.

Alia Scripturae verba.

7. Ergo et propter veram formam servi, quam susceperat, verum dixit: Pater maior me est, quia utique homine maior est <Deus>; et propter veram formam Dei, in qua permanebat cum Patre, verum dixit: Ego et Pater unum sumus. Ascendit ergo ad Patrem per id quod homo erat, sed mansit in Patre per id quod Deus erat, quia in carne ad nos processit, et a Patre non recessit. Ascendit, inquam, ad Patrem Verbum, quod caro factum est, ut habitaret in nobis 10; et suam praesentiam repromisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi 11. Secundum formam Dei dicit de illo Ioannes apostolus: Ipse est verus Deus, et vita aeterna 12. Secundum formam servi dicit de illo apostolus Paulus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 13. Secundum formam Dei ipse de se loquitur: Ego et Pater unum sumus 14; secundum formam servi dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem 15. Unde est illa fiducia? unde est ista formido? Illa utique vox ex proprietate substantiae, ista vero ex participatione infirmitatis assumptae.

Brevis clausula.

8. Haec ergo, carissimi, prudenter intellegentes de Scripturis sanctis, dum legimus, discernamus; sed, dum discernimus, fortassis ne erremus, intellectum ab ipso Domino postulemus.