DE ASCENSIONE DOMINI
1. 1. Solemnitate diei huius admonemus scientes, instruimus neglegentes. Ascensum Domini in coelum hodie solemniter celebramus. Dominus enim Salvator noster, posito corpore, et recepto corpore, posteaquam resurrexit a mortuis, exhibuit se discipulis viventem, quem desperaverant morientem. Posteaquam se reddidit oculis intuendum, manibus contrectandum, aedificans fidem, exhibendo veritatem; quoniam parum fuit humanae fragilitati et infirmae trepidationi tam magnum miraculum uno die exhibere, et inde subtrahere; conversatus est cum eis in terra, sicut audivimus, cum liber Actuum Apostolorum legeretur, conversatus est cum eis in terra quadraginta diebus, intrans et exiens, manducans et bibens 1; ut exhiberet veritatem, non quod haberet necessitatem. Ipso ergo quadragesimo die, quem hodie celebramus, eis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum 2.
1. 2. Tunc ergo posteaquam id quod videbant ascendere mirabantur, sursum tamen ire gaudebant; capitis enim praecessio, spes membrorum est; audierunt et angelicam vocem: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Iesus sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 3. Quid est, sic veniet? In ea forma veniet: ut impleatur quod scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt 4. Sic veniet. Ad homines veniet, homo veniet; sed Deus homo veniet. Veniet verus homo et Deus, ut faciat homines deos. Ascendit iudex coeli, sonuit praeco coeli. Bonam causam habeamus, ut futurum iudicium non timeamus. Ascendit enim: viderunt qui nobis nuntiaverunt. Qui non viderunt, crediderunt: alii non credentes irriserunt. Non enim omnium est fides 5. Et quia non omnium est fides, et novit Dominus qui sunt eius 6, quid disceptamus quod ascendit in coelum Deus? Miremur potius quia descendit in infernum Deus. Mortem Christi miremur, resurrectionem vero laudemus potius quam miremur. Perditio nostra, peccatum nostrum: sanguis Christi, pretium nostrum. Resurrectio Christi, spes nostra: adventus Christi, res nostra. Ille ergo qui est ad dexteram Patris, exspectandus est donec veniat. Dicat anima nostra sitiens illi: Quando veniet? et: Sitivit anima mea ad Deum vivum 7. Quando veniet? Veniet: sed quando veniet? Optas ut veniat: utinam paratum te inveniat.
2. 3. Verumtamen ne putemus nos solos habere hoc desiderium de Domino nostro, ut dicamus, Quando veniet? Habuerunt hoc desiderium et discipuli eius. Si possem vobis dicere inhiantibus, exspectantibus, suspensis, nosse cupientibus, quando veniat Dominus Deus noster, si possem vobis dicere, qualis vobis viderer? Sed si hoc ex me non vos speratis audire posse; qui si speratis, desipitis: ipsum certe Dominum Iesum Christum in corpore praesentem, viventem, loquentem, si ante oculos vestros et ante manus vestras haberetis, scio quia prae isto desiderio interrogaretis, et diceretis ei: Domine, quando venturus es? Discipuli ipsi Dominum Iesum Christum praesentem interrogaverunt. Non potestis interrogare quod interrogaverunt, audite quod audierunt. Etenim illi tunc erant, nos nondum eramus: quibus tamen si credamus, et nobis interrogaverunt, et nobis audierunt. Ergo discipuli Christi deducturi aspectu ascensurum Christum interrogaverunt, et dixerunt ei: Domine, si hoc tempore praesentaberis? 8 Cui dicebant? Quem praesentem videbant. Si hoc tempore praesentaberis? Et quid est illud? Nonne praesentem videbant? nonne praesentem audiebant? nonne praesentem etiam tangebant? Quid est hoc: Si hoc tempore praesentaberis? nisi quia noverant praesentia Christi futurum iudicium, ut videretur a suis et ab alienis? Nam quando resurrexit, non est visus nisi a suis. Hoc ergo sciebant, et fide retinebant, futurum esse tempus quando iudicatus iudicaret, quando reprobatus probaret et reprobaret; quando conspicuus utrique hominum generi alios poneret ad dexteram, alios ad sinistram, dicturus quod utrique audirent, oblaturus quod non utrique acciperent, comminaturus quod non utrique pertimescerent. Sciebant futurum; sed quando, quaerebant. Si hoc tempore praesentaberis? Non utique nobis; nam et modo videmus te: sed praesentaberis etiam his qui non crediderunt in te. Si hoc tempore praesentaberis, dic nobis, et quando regnum Israel? Hoc quaesierunt: Si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Quod regnum? De quo dicimus: Veniat regnum tuum 9. Quod regnum? De quo audituri sunt ad dexteram positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 10. Quando dicturus est etiam sinistris: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 11. Terribilis vox, tremenda vox: sed: In memoria aeterna erit iustus: ab auditu malo non timebit 12. Istis hoc, illis illud: in utroque verax, quia in utroque iustus.
3. 4. Sed quod quaerebant, si audierunt, audiamus: si non audierunt, quod audierunt teneamus; et quod venturum est, non timeamus. Domine, si hoc tempore praesentaberis? 13 Et nos aestimantes nos praesentem videre Dominum in corpore constitutum, dicamus illi: Domine, si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Quando regnum tuorum, quando regnum humilium, quamdiu typhus superborum? Certe hoc est quod quaerebatis, hoc est quod audire desiderabatis. Videamus quid responderit. Non dedignentur audire agni, quod audierunt arietes. Audiamus quid dixit ipse Dominus. Quibus? Petro, Ioanni, Andreae, Iacobo, caeteris tantis et talibus, tam dignis: sed quos invenit indignos, et fecit dignos. Quid eis respondit dicentibus: Si hoc tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate 14. Quid est hoc? Dicitur Petro: Non est vestrum: et dicis tu, Meum est? Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quod creditis, bene creditis: quia venturum est. Quando venturum sit, quid ad te? Quando venerit, praepara te. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Curiositas abscedat, pietas succedat. Quid ad te quando veniet? Sic vive, quasi hodie venturum sit; et non timebis, cum venerit.
4. 5. Videte autem ordinem et disciplinam magistri boni, magistri singularis, magistri solius. Non dixit quod interrogaverunt, et dixit quod non interrogaverunt. Sciebat enim quod interrogaverunt non eis expedire ut nossent: quod autem sciebat eis expedire, etiam non eis interrogantibus dixit. Non est vestrum scire, inquit, tempora. Quo tibi tempora? Hoc agitur ut evadas tempora, et quaeris tempora. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate 15. Et quasi diceretur ei, Et quid est nostrum? Modo audiamus quid ad nos maxime pertineat, modo audiamus. Quaesitum est quod non oporteat dici: sed dictum est quod oporteat audiri. Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Sed quid est vestrum scire?
5. 6. Sed accipietis virtutem Spiritus Sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes. Ubi? In Ierusalem 16. Consequens erat ut hoc audiremus: his enim verbis Ecclesia praedicatur, Ecclesia commendatur, unitas annuntiatur, divisio accusatur. Apostolis dictum est: Et eritis mihi testes. Fidelibus dicitur, vasis Dei dicitur, vasis misericordiae 17 dicitur: Eritis mihi testes. Ubi? In Ierusalem, ubi occisus sum: et in tota Iudaea et Samaria, et usque in fines terrae 18. Ecce quod audite, ecce quod tenete. Sponsa estote, et sponsum securi exspectate. Sponsa Ecclesia est. Ubi futura praedicata est, quam illi testes annuntiarent; ubi futura praedicata est? Multi enim dicturi sunt, Ecce hic est. Audirem, si non et alius diceret, Ecce hic est. Quid tu dicis? Ecce hic est. Iam ibam: sed revocat alius simili voce, Ecce hic est. Tu ex una parte, Ecce hic est: alius ex parte alia, Ecce hic est. Dominum interrogemus, Dominum interpellemus. Sileant partes, totum audiamus. Dicit unus ex uno angulo, Ecce hic est: alius ex alio angulo, Non, sed ecce hic est. Tu, Domine, dic: tu assere quam redemisti, ostende quam dilexisti. Ad nuptias tuas invitati sumus, ostende sponsam tuam, ne vota tua litigando turbemus. Dicit plane, ostendit plane: non deserit inquirentes, non amat litigantes. Dicit discipulis suis, et non quaerentibus dicit; quia contendentibus contradicit. Et ideo fortasse hoc ab Apostolis nondum quaerebatur, quia grex Christi nondum a latronibus dividebatur. Nos experti dolores divisionis, studiose coagulum quaeramus unitatis. Apostoli quaerunt tempus iudicii, et Dominus respondet locum Ecclesiae. Non respondit quod quaesierunt, sed nostros praevidebat dolores. Eritis, inquit, mihi testes in Ierusalem. Parum est. Non pro hoc tantum pretium dedisti, ut hoc solum emeres. In Ierusalem. Dic adhuc: Et usque in fines terrae. Venisti ad fines: quare contentiones non finis? Nemo mihi dicat iam, Ecce hic est: Non, sed ecce hic. Sileat humana praesumptio, audiatur divina praedicatio, teneatur vera promissio: In Ierusalem, et in tota Iudaea et Samaria, et usque in fines terrae. His dictis, nubes suscepit eum 19. Iam non opus erat, ut aliquid adderetur, ne aliunde cogitaretur.
6. 7. Fratres, pro magno audiri solent verba novissima parentis ituri in sepulcrum, et contemnuntur Domini verba novissima ascendentis in coelum? Existimemus Dominum nostrum testamentum scripsisse, et in testamento suo novissima verba posuisse. Praevidit enim malorum filiorum futura litigia, praevidit homines partes sibi conantes facere de possessione aliena. Quare enim non dividant, quod non emerunt? Quare non concidant, pro quo pretium non dederunt? Sed ille tunicam desuper textam nusquam consutilem dividi noluit: sorte provenit 20. In illa veste unitas commendata est, in illa veste caritas praedicata est, ipsa est, desuper texta. De terra est cupiditas, desuper caritas. Agite, fratres: testamentum scripsit Dominus, novissima verba posuit. Videte, obsecro vos, et moveat vos quomodo et nos, moveat, si fieri potest.
7. 8. Duae sunt glorificationes secundum suscepti hominis formam: una, qua surrexit a mortuis tertio die; alia, qua ascendit in coelum ante oculos discipulorum suorum. Duae sunt istae, quae commendantur, glorificationes eius iam factae. Restat una et ipsa in conspectu hominum, cum se iudicio praesentabit. De Spiritu Sancto hoc erat dictum per Ioannem evangelistam: Spiritus autem nondum fuerat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus 21. Spiritus autem nondum fuerat datus: quare nondum fuerat datus? Quia Iesus nondum erat glorificatus. Exspectabatur ergo, ut glorificato Iesu daretur Spiritus. Meritoque bis glorificatus, resurgendo et ascendendo, bis dedit Spiritum. Unum dedit, et unus dedit, unitati dedit, et tamen bis dedit. Primo posteaquam resurrexit, dixit discipulis suis: Accipite Spiritum Sanctum 22. Et insufflavit in faciem eorum. Habes semel. Deinde promittit adhuc se missurum Spiritum Sanctum, et dicit: Accipietis virtutem Spiritus Sancti supervenientem in vos 23: et alio loco: In civitate sedete: ego enim impleam promissionem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo 24. Posteaquam ascendit, decem diebus ibi factis misit Spiritum Sanctum: ipse est sollemnis futurus Pentecostes.
8. 9. Videte, fratres mei. Quaerat a me aliquis, Quare bis dedit Spiritum Sanctum? Multi multa dixerunt, et sicut homines quaesierunt: et aliquid dixerunt quod non est contra fidem; alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam veritatis. Si dicam me scire quare bis dederit, mentiar vobis. Nescio. Qui se dicit scire quod nescit, temerarius est: qui se negat scire quod scit, ingratus est. Ergo fateor vobis, quare bis dederit Dominus Spiritum Sanctum, adhuc quaero: ad aliquid certius pervenire cupio. Adiuvet me Dominus orantibus vobis, ut quod donare dignatur, et vobis non taceatur. Ergo nescio. Quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse; quid ergo existimem, non tacebo. Si hoc est, confirmet Dominus: si aliud est quod verius appareat, donet Dominus. Ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum esse Spiritum Sanctum, ut commendarentur duo praecepta charitatis. Duo sunt enim praecepta, et una est caritas: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: et: Diliges proximum tuum, tamquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 25. Una caritas, et duo praecepta: unus Spiritus, et duo data. Non enim alius datus est prius, et alius datus est postea: quia non alia caritas diligit proximum, quam illa quae diligit Deum. Non ergo alia caritas est. Qua caritate proximum, ipsa caritate diligimus et Deum. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus; una caritate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur: quia ergo magna est primitus commendanda dilectio Dei, secunda dilectio proximi; a secunda autem incipitur, ut ad primam perveniatur: Si enim fratrem quem vides non diligis; Deum quem non vides, quomodo diligere poteris? 26 Ideo forte informans nos ad dilectionem proximi, dedit in terra conspicuus et proximis proximus Spiritum Sanctum, insufflando in faciem eorum; et ab hac maxime caritate quae in coelis est, de coelo misit Spiritum Sanctum. Spiritum Sanctum accipe in terra, et diligis fratrem: accipe de coelo, et diligis Deum. Quia et in terra quod accepisti, de coelo est. In terra Christus dedit, sed de coelo est quod dedit. Ille enim dedit, qui de coelo descendit. Hic invenit cui daret, sed inde attulit quod daret.
9. 10. Quid est ergo, fratres? An forte commemoro et hoc, quomodo caritas ad Spiritum Sanctum pertineat? Paulum audite: Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris 27. Unde caritas Dei diffusa est in cordibus nostris? Unde? Quid tibi dabas? Quid quasi de tuo praesumebas; Quid enim habes quod non accepisti? 28 Ergo unde, nisi quod sequitur: Per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 29?
9.11. Caritas ista non tenetur, nisi in unitate Ecclesiae. Non illam habent divisores: sicut dicit apostolus Iudas: Hi sunt qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes 30. Qui se ipsos segregant: quare segregant? Quia animales, Spiritum non habentes. Ideo defluunt, quia coagulum non habent charitatis. Ipsa caritate plena est gallina illa propter pullos infirmata, cum pullis humilians vocem suam, extendens alas suas: Quoties, inquit, volui colligere filios tuos? 31 Colligere, non dividere. Quia habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 32. Merito non audivit fratrem contra fratrem interpellantem, et dicentem: Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem. Domine, inquit, dic fratri meo. Quid? Dividat mecum haereditatem 33. Et Dominus: Dic, homo. Quare enim vis dividere, nisi quia homo? Cum enim dicit alius, Ego sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis? 34 Dic, homo, quis constituit me divisorem haereditatis inter vos? 35 Colligere veni, non dividere. Ideo, inquit, dico vobis, cavete ab omni cupiditate 36. Cupiditas enim cupit dividere, sicut caritas colligere. Quid est autem: Cavete ab omni cupiditate, nisi, Implemini caritate? Nos caritatem pro captu nostro habentes, interpellamus Dominum contra fratrem, sicut et ille contra fratrem: sed non hac voce, non hac postulatione. Ille enim dicit: Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem 37. Nos dicimus: Domine, dic fratri meo teneat mecum haereditatem.
10. 12. Videte ergo, fratres, quid maxime diligatis, quid fortiter teneatis. Glorificatus Dominus resurgendo, commendat Ecclesiam: glorificandus ascendendo, commendat Ecclesiam: Spiritum Sanctum mittens de coelis commendat Ecclesiam. Resurgens enim, quid dicit discipulis suis? Haec dicebam vobis, cum adhuc essem apud vos, quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me. Et tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die 38. Ubi est Ecclesiae commendatio? Et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Et hoc ubi? Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 39. Hoc resurrectione glorificatus. Quid ascensione glorificandus? Quod audistis: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea et Samaria, et usque in fines terrae 40. Quid ipso adventu Spiritus Sancti? Venit Spiritus Sanctus: quos primum implevit, linguis omnium gentium loquebantur 41. Unusquisque homo loquens omnibus linguis, quid aliud significavit, quam unitatem in omnibus linguis? Hoc tenentes, in hoc firmati, in hoc roborati, in hoc inconcussa caritate defixi, laudemus pueri Dominum, et dicamus alleluia. Sed in una parte? Et unde? et quo usque? A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini 42.