DE ASCENSIONE DOMINI
1. Multa sunt divinarum Scripturarum recondita sacramenta, sive quae adhuc nos ipsi quaerenda habemus, sive quae iam humilitati nostrae Dominus revelare dignatus est: sed aperiendi haec Sanctitati vestrae tempus non sufficit. Novi enim maxime his diebus impleri ecclesiam talibus, qui citius vellent discedere, quam venire; et onerosos nos habent, si aliquando diutius colloquamur: qui tamen in prandiis suis, ad quae festinant, si teneantur usque ad vesperam, nec laborant, nec recusant, nec saltem aliquando ullo pudore discedunt. Tamen ne fraudemus eos qui esurientes veniunt, etsi breviter, non tacebimus huius rei sacramentum, quod Dominus noster Iesus Christus cum eo corpore, in quo resurrexit ascendit.
2. Sane propter infirmitatem discipulorum suorum: non enim deerant etiam in illo numero, quos diabolus infidelitate tentaret, ita ut quidam discipulus eius in ipsa specie in qua noverat, non tamen magis fidem haberet viventibus membris, quam recentibus cicatricibus 1: ergo ad eorum confirmationem dignatus est post resurrectionem vivere cum illis quadraginta diebus integris, ab ipso die passionis suae usque in hodiernum diem, intrans et exiens, manducans et bibens, sicut dicit Scriptura 2; confirmans hoc redditum esse oculis eorum post resurrectionem, quod ablatum erat per crucem. Verumtamen non illos voluit in carne remanere, nec carnali dilectione diutius retinere. Eo enim animo volebant eum esse semper carnaliter secum, quo animo etiam Petrus timebat eum pati 3. Videbant enim secum magistrum, confortatorem et consolatorem et protectorem hominem, quales videbant se ipsos. Si tale aliquid non viderent, absentem credebant; cum ubique ille maiestate sit praesens. Tuebatur autem eos revera, quemadmodum ipse dicere dignatus est, tamquam gallina pullos suos 4. Sicut enim gallina propter infirmitatem pullorum et ipsa infirmatur. Si enim recordamini, ante oculos nostros sunt tantae aves, quae pullos faciunt; non videmus aliquam avem infirmari cum pullis, nisi gallinam: et ideo de illa Dominus similitudinem duxit; quia propter infirmitatem nostram et ipse susceptione carnis infirmari dignatus est. Oportebat autem ut erigerentur aliquantum, et iam inciperent eum spiritaliter cogitare, tamquam Verbum Patris, Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia 5: et non eos sinebat caro, quam videbant. Proderat ergo illis confirmari in fide per conversationem eius secum quadraginta diebus: sed plus proderat eis, ut se ab oculis eorum subtraheret; et qui in terra tamquam frater conversatus fuerat, de coelo tamquam Dominus subveniret; discerentque illum cogitare secundum Deum. Hoc enim evangelista Ioannes sonuit: si quis advertat, si quis intellegat. Ait enim Dominus: Non turbetur cor vestrum 6. Si me diligeretis, inquit, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater maior me est 7. Et alio loco, dicit: Ego et Pater unum sumus 8. Tantamque sibi aequalitatem vindicat, non rapina, sed natura 9, ut hoc diceret cuidam discipulo dicenti sibi: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 10: et ille: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et Patrem nescitis? Qui me vidit, vidit et Patrem 11. Quid est: Qui me vidit? Si secundum oculos carnis, viderunt et qui crucifixerunt. Quid est ergo: Qui me vidit; nisi, qui intellexit, qui oculo cordis vidit. Quomodo enim sunt aures interiores, quas quaerebat Dominus, cum diceret: Qui habet aures, audiat 12, cum ante illum nullus surdus staret: sic est etiam aspectus interior cordis, quo si quis viderat Dominum, viderat Patrem; quia aequalis est Patri.
3. Audi Apostolum volentem nobis commendare misericordiam ipsius, quia propter nos infirmatus est, ut sub alis suis pullos colligeret 13, docens alios etiam discipulos, ut et ipsi compaterentur infirmitati infirmorum, qui ad aliquam firmitatem de infirmitate communi ascendissent; cum ille de coelesti firmitate ad infirmitatem nostram descenderit: ait illis: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Dignamini, inquit, imitari Filium Dei per compassionem cum parvulis. Qui cum in forma Dei esset. Iam dicendo, in forma Dei esset, aequalem ostendit Deo. Non enim forma minor est quam ille cuius forma est. Si enim minor est, forma non est. Tamen ne aliquis dubitaret, adiecit, et posuit ipsum Verbum, unde ora sacrilegis clauderet: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, fratres carissimi, quod ait Apostolus: Non rapinam arbitratus est? Quia naturaliter aequalis. Cui ergo erat rapina aequalitas Dei? Primo homini, cui dictum est: Gustate, et eritis sicut dii 14. Voluit per rapinam tendere se ad aequalitatem, et per poenam perdidit immortalitatem. Ille enim cui rapina non erat, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Si ergo non rapina; natura, integra societas et summa ipsa comparatio. Sed quid fecit? Semetipsum, ait, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 15. Parum erat dicere mortem, et genus mortis ostendit. Quare et genus mortis? Quia multi ad mortem sunt parati: multi enim dicunt: Non timeo mori, sed vellem in lectulo meo mori, circumdatus filiis, nepotibus, lacrymis uxoris. Mortem quidem videntur isti non recusare, sed eligendo genus mortis, de timore puniuntur. Ille autem elegit genus mortis, sed quod est deterius omnibus. Quomodo sibi eligunt homines melius genus mortis, sic ipse deterius elegit, hoc quod exsecrabile erat omnibus Iudaeis. Non enim timuit mori per falsos testes, per sententiam iudicis, qui veniet iudicare vivos et mortuos: non timuit mori per ignominiam crucis, ut omnes credentes ab omni ignominia liberaret. Ergo factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: tamen naturaliter aequalis Deo; fortis in virtute maiestatis, infirmus compassione humanitatis: fortis, ut faceret omnia; infirmus, ut reficeret omnia.
4. Quod ergo ait Ioannes attendite: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater maior me est 16. Quomodo aequalis, sicut dicit Apostolus? Sicut ipse Dominus: Ego et Pater unum sumus 17. Et alio loco: Qui me vidit, vidit et Patrem 18. Quomodo hic: Quia Pater maior me est? Vox ista, fratres, quantum Dominus aspirat advertere, quodam modo exprobrantis fuit et consolantis. Fixi enim erant in homine, et Deum cogitare non poterant. Tunc enim cogitarent Deum, si ab illis et ab eorum oculis homo auferretur, ut amputata familiaritate quae cum carne erat facta, discerent vel absente carne divinitatem cogitare. Ergo hoc eis ait: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem 19. Quare? Ut cum eo ad Patrem, possitis me cogitare aequalem Patri. Propterea enim maior me est: adhuc cum videtis me in carne, adhuc maior me est Pater. Videte si suscepistis: non enim noverant nisi hominem cogitare. Hoc dico aliquanto planius, propter fratres nostros tardiores: qui autem intellexerunt, ferant tarditatem caeterorum et imitentur ipsum Dominum, qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, factus obediens usque ad mortem 20. Si me diligeretis, quid est hoc? Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem 21. Si me diligeretis, quid aliud est, quam, non me diligitis? Quid ergo diligitis? Carnem quam videtis. Ipsam enim non vultis ab oculis discedere. Si autem me diligeretis; quid est, me? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 22: quod ait ipse Ioannes. Si ergo sic me diligeretis, quomodo per me facta sunt omnia 23, gauderetis, quoniam vado ad Patrem. Quare? Quoniam Pater maior me est. Adhuc cum me videtis in terra, maior me est Pater. Discedam ab oculis vestris; tollatur ab aspectibus caro mortalis, quae propter vestram mortalitatem suscepta est; indumentum hoc, quod humilitate suscepi, incipiatis non videre: levetur tamen in coelum. ut discatis quid speretis. Non enim dimisit hic ipsam tunicam, quam hic voluit indui. Nam si hic illam dimisisset, desperarent omnes de resurrectione carnis. Modo enim levavit eam in coelum, et sunt qui dubitent de carnis resurrectione. Si Deus in se illam ostendit, homini negaturus est illam? Deus enim accepit illam miseratione, homo autem conditione. Et tamen ostendit illam, confirmavit illos, et levavit illam. Subducto autem ab oculis carnali aspectu, iam illi hominem non viderunt. Si quid erat in cordibus eorum tractum de desiderio carnali, quasi contristatum est in ipsis. Congregati sunt tamen in unum, et coeperunt orare. Ille autem missurus erat post istum decem diebus interpositis Spiritum Sanctum, ut Spiritus Sanctus impleret eos amore spiritali, auferens eis desideria carnalia. Faciebat eos iam sic intellegere Christum quomodo erat Verbum Dei, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia 24. Non autem possent impleri tali intellectu, nisi carnalis caritas ab eorum oculis discessisset. Et ideo dixit: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo apud Patrem; quoniam Pater maior me est. Secundum hominem maior me est, aequalis secundum Deum: aequalis secundum naturam, maior secundum Filii misericordiam. Humiliavit enim eum, non infra se tantum, sed et infra Angelos, sicut Scriptura dicit 25. Non est minor; et si aliquantum susceptione carnis ab aequalitate Patris videtis recessisse Filium, unde nunquam recedit: sed accipiendo carnem (accepit enim hominem), non mutatus est. Quomodo qui accipit vestem, non vertitur in vestem, sed manet ipse integer homo intus: et si senator accipiat vestem servilem, si forte non potest intrare ad consolandum aliquem in carcere compeditum cum ipsa senatoria veste, accipit habitum carceris, videtur sordidus habitus per humanitatem; sed intus manet dignitas senatoria tanto magis integra, quanto maiore misericordia voluit quod humilitatis erat induere. Sic et Dominus manens Deus, manens Verbum, manens sapientia, manens virtus divina, manens in gubernatione coelorum, manens in administratione terrarum, implens Angelos, totus ubique, totus in mundo, totus in Patriarchis, totus in Prophetis, totus in omnibus sanctis, totus in utero Virginis, ad induendam carnem, ad coniungendam sibi tamquam sponsam, ut procederet de thalamo suo sponsus, ut desponsaret Ecclesiam virginem castam 26. Ad hoc ergo minor Patre, quia homo: aequalis autem Patri, quia Deus. Tollite ergo de medio desideria carnalia. Tamquam hoc diceret Apostolis suis: Non vultis me dimittere (quomodo unusquisque non vult dimittere amicum suum, tamquam dicens: Esto nobiscum aliquantum, refrigeratur anima nostra quando te videmus); sed melius est ut istam carnem non videatis, et divinitatem cogitetis. Tollo me a vobis exterius, et me ipso impleo vos interius. Numquid enim secundum carnem et cum carne intrat in cor Christus? Secundum divinitatem possidet cor: secundum carnem per oculos loquitur ad cor, et admonet foras; habitans intus, ut interius nos convertamur, et vivificemur ex ipso, et formemur ex ipso; quia forma est omnium infabricata.
5. Ergo si quadraginta dies fecit cum discipulis suis, non sine causa quadraginta dies fecit. Forte sufficerent viginti, sufficerent triginta: quadraginta dies dispensatio est totius huius saeculi. Aliquando inde tractavimus propter denarium numerum quater ductum. Commemoro vos qui audistis Denarius enim numerus totam sapientiam significat Haec sapientia dispensata est per quatuor partes mundi, per totum orbem terrarum: et tempora quadrifaria dispositione dispertiuntur. Nam annus quatuor tempora habet: et mundus quatuor cardines habet. Decem ergo quater ducti quadragenarium numerum habent. Ideo autem quadraginta diebus ieiunavit Dominus 27, ostendens nobis abstinentiam ab omni corruptione esse debere fidelibus, quamdiu sunt in hoc mundo. Quadraginta diebus, ieiunavit Elias 28, gestans personam Prophetiae, ostendens quia et in Prophetia hoc docetur. Quadraginta diebus ieiunavit Moyses 29, qui gerebat personam Legis, ostendens quia et in Lege hoc docetur. Quadraginta annis ductus est populus Israel in eremo 30. Quadraginta diebus arca in diluvio fluctuavit, quae arca Ecclesia est, lignis imputribilibus facta; ligna imputribilia sunt animae sanctorum et iustorum: habens tamen animalia munda et immunda; quia quamdiu vivitur in hoc saeculo et per Baptismum tamquam per diluvium Ecclesia purgatur, non potest nisi habere bonos et malos: ideo arca illa et munda et immunda habebat. Sed posteaquam exivit inde Noe, non fecit sacrificium Deo nisi de mundis animalibus 31. Unde debemus intellegere quia in arca ista et munda et immunda animalia sunt, sed post diluvium istum non accipit Deus nisi eos qui se mundaverunt. Ergo totum hoc tempus quod videtur, fratres, pro quadraginta diebus habetote. Totum hoc tempus, quamdiu hic sumus, arca est in diluvio: quamdiu baptizantur Christiani et per aquam mundantur, natare videtur arca in fluctibus, quae quadraginta diebus in aqua versabatur. Dominus autem manens cum discipulis per quadraginta dies, significare dignatus est quia per istud tempus necessaria est omnibus fides Incarnationis Christi: quae infirmis est necessaria. Si esset iam oculus, qui videret: In principio erat Verbum 32, qui videret, qui teneret, qui amplecteretur, qui frueretur, non opus erat ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis: sed quia ad illud tenendum et fruendum excaecatus erat oculus interior pulvere peccatorum, iam non erat unde intellegeretur Verbum; quod dignatus est caro fieri, ut mandaretur quo possit postea videri, quod modo non potest. Quia ergo dispensatio carnis Christi huic vitae fidelibus necessaria est, per quam tendant ad Dominum: cum autem ventum fuerit ad speciem illam Verbi, omnis carnalis dispensatio non erit necessaria: ideo conversatio ipsius in carne post resurrectionem per quadraginta dies erat necessaria, ut demonstraret tamdiu esse necessariam fidem Incarnationis Christi, quamdiu in ista vita docetur arca in diluvio fluctuare. Ecce quod dico, fratres: credite in Iesum Christum natum de Maria virgine, crucifixum resurrexisse. Non opus est ut interrogemus post istud saeculum, quia iam illud accepimus in fide: tenemus illud; infirmitati nostrae necessarium est. Putate ergo caritatem gallinae illius, quae protegit infirmitatem nostram 33; putate esse iumentum misericordis illius transeuntis, in quod levavit languidum, qui vulneratus erat 34. Levavit enim illum, quo? In iumentum suum. Iumentum Domini caro est. Ergo cum transierit hoc saeculum, quid tibi dicetur? Quia recte credidisti in carnem Christi, modo fruere maiestate et divinitate Christi. Necessarius fuit infirmus infirmo, necessarius erit fortis forti.
6. Quia et tu deponere habes ipsam infirmitatem, iuxta quod audisti in Apostolo: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 35. Quia caro et sanguis, ait, regnum Dei non possidebunt 36. Quare non possidebunt? quia non resurget caro? Absit: resurget caro, sed quid fit? Immutatur, et fit ipsa corpus coeleste et angelicum. Numquid carnem habent Angeli? Sed hoc interest, quia ista caro resurget, ista ipsa quae sepelitur, quae moritur; ista quae videtur, quae palpatur, cui opus est manducare et bibere, ut possit durare; quae aegrotat, quae dolores patitur, ipsa habet resurgere, malis ad poenas sempiternas, bonis autem ut commutentur. Cum fuerit commutata, quid fiet? Iam corpus coeleste vocabitur, non caro mortalis: quia Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 37. Mirantur autem si facit Deus de carne corpus coeleste, qui de nihilo fecit omnia. In carne constitutus Dominus de aqua vinum fecit, et mirum est si de carne corpus coeleste facere potuerit? Nolite ergo dubitare de Deo quia potens est illud facere. Angeli ut essent, nihil erant; sed ipsius maiestate sunt quod sunt. Qui potuit te facere cum non esses, non potest reparare quod fueras, et non potest dare honorem claritatis fidei tuae propter ipsam incarnationem suam? Ergo cum transierint ista, veniet nobis illud quod ait Ioannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est 38. Ad istam visionem vos parate, interim quamdiu in carne estis credite in Christum incarnatum; et sic credite, ut non putetis seductos vos esse aliqua falsitate. Nunquam enim mentitur veritas: nam si mentitur, quo imus ad consilium? quid facimus? cui nos credimus? Ergo veritas, Verbum verum, sapientia vera, virtus Dei vera: Verbum caro factum est 39, vera caro. Palpate, et videte, ait, quia spiritus ossa et nervos non habet, sicut me videtis habere 40. Vera enim ossa erant, veri nervi, verae cicatrices: verum quidquid tangebatur, verum quidquid intellegebatur. Tangebatur homo, intellegebatur Deus: tangebatur caro, intellegebatur sapientia: tangebatur infirmitas, intellegebatur potentia. Totum verum. Tamen deinde caro in coelum praecessit, id est caput. Sequentur caetera membra. Quare? Quia oportet ut dormitionem accipiant membra ista aliquantum, et resurgant tempore suo omnes. Si et Dominus tunc vellet resurgere, non esset in quem crederemus. Ideo voluit primitias dormientium liberare Deo in se ipso, ut cum in illo videres quod redditum est, in te sperares quod donandum est. Erit omnis populus Dei aequatus Angelis et sociatus. Nemo ergo vobis dicat, fratres: Credunt stulti Christiani quia caro resurget: quis resurgit? aut quis resurrexit? aut quis huc inde venit ab inferis, et dixit vobis? Christus inde venit. O miser! o cor humanum perversum et praeposterum! Si avus ipsius resurgeret, crederet illi: Dominus mundi resurrexit, et non vult credere.
7. Tenete itaque, fratres mei, veram, germanam, catholicam fidem. Filius aequalis est Patri, donum Dei Spiritus sanctus aequalis est Patri, et ideo Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus Deus, non tres dii: non gradibus sibi adiecti, sed maiestate adunati, et unus Deus. Sed Filius tamen propter nos: Verbum caro factum est et habitavit in nobis 41. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo 42. Et ut noveritis, fratres, quia vere Trinitas ista aequalis est, et non est dictum quia Pater maior me est 43, nisi propter carnem quam suscepit Dominus; quare de Spiritu Sancto nunquam dictum est, Minor est, nisi quia ipse non suscepit carnem? Videte quid dixi: perscrutamini omnes Scripturas, levate omnes paginas, legite omnes versus; nunquam invenietis quia Spiritus Sanctus minor sit quam Deus. Ille ergo dictus est minor, qui propter nos factus est minor, ut per illum nos efficeremur maiores.