SERMO 263/A

DE ASCENSIONE DOMINI

Et nos cum Christo in caelo iam sumus.

1. Hodie Dominus noster Iesus Christus ascendit in caelum; ascendat cum illo cor nostrum. Audiamus Apostolum dicentem: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram 1. Sicut enim ille ascendit, nec recessit a nobis, sic et nos cum illo ibi iam sumus, quamvis nondum in corpore nostro factum sit quod promittitur nobis. Ille iam exaltatus est super caelos; patitur tamen in terris quicquid laborum nos tamquam eius membra sentimus. Cui rei testimonium perhibuit desuper clamans: Saule, Saule, quid me persequeris? 2 Et: Esurivi, et dedistis mihi manducare 3. Cur non etiam nos ita laboramus in terris, ut per fidem, spem, caritatem, qua illi connectimur, iam cum illo requiescamus in caelis? Ille cum ibi est, etiam nobiscum est; et nos cum hic sumus, etiam cum illo sumus. Illud ipse et divinitate et potestate et dilectione; hoc autem nos, etsi divinitate non possumus sicut ipse, dilectione tamen possumus, sed in ipsum. Ille de caelo non recessit, cum ad nos inde descendit; nec a nobis recessit, cum in caelum rursus ascendit. Nam quia ibi erat cum hic esset, ita ipse testatur: Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis qui est in caelo 4. Non dixit: Filius hominis qui erit in caelo, sed: Filius hominis qui est in caelo.

Christus caput nostrum est et nos corpus eius.

2. Quod vero nobiscum est etiam cum ibi est, ante quam ascenderet hoc promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 5. Nos autem nominibus ibi sumus, quoniam ipse dixit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelo 6; quamvis a corporibus et laboribus conteramus terram, et conteramur a terra. Sed cum post resurrectionem corporis esse in eius gloria coeperimus, nec ista mortalia nostrum incolet corpus, nec in ista inclinabitur noster affectus; totus hinc colligit, qui primitias nostri spiritus tenet 7. Neque enim propterea nobis desperanda est perfecta et angelica caelestis habitatio, quia dixit: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis qui est in caelo 8; de solo enim se ipso videtur dixisse, quasi hoc nemo nostrum possit accipere; sed dictum est propter unitatem, quia caput nostrum est, et nos corpus eius. Hoc ergo nemo nisi ipse, quia et nos ipse secundum id quod ipse filius hominis propter nos, et nos Dei filii propter ipsum. Ita quippe Apostolus dicit: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem corporis membra cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus 9. Non ait: ita Christus; sed ait: ita et Christus. Christus ergo membra multa, unum corpus. Descendit itaque de caelo per misericordiam, nec ascendit nisi ipse, cum et nos in ipso per gratiam. Ac per hoc non nisi Christus descendit, nec nisi Christus ascendit; non quod capitis dignitas confundatur in corpore, sed quod corporis unitas non separetur a capite. Non enim dicit ex seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno, in semine tuo quod est Christus 10. Proinde Christum dicit semen Abrahae; et tamen idem ipse Apostolus: Vos ergo, inquit, Abrahae semen estis 11. Si ergo non in seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno: et hoc semen Abrahae, quod est Christus: et hoc semen Abrahae, quod sumus nos; cum ascendit in caelum, nos ab illo non separamur. Qui descendit de caelo, non nobis invidet caelum, sed quodammodo clamat: Mea membra estote, si ascendere vultis in caelum. Et hoc ipso interim roboremur, in hoc votis omnibus aestuemus; hoc meditemur in terris, quod computamur in caelis. Tunc exuturi carnem mortalitatis, nunc exuamus animi vetustatem: facile corpus levabitur in alta caelorum, si non premant spiritum sarcinae peccatorum.

Christus cum corpore ascendit.

3. Nam et illud nonnullos calumniantibus haereticis movet, quemadmodum Dominus sine corpora descendent, cum corpore ascenderit; velut contrarium sit illis verbis quibus ait: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit 12. Corpus ergo, inquiunt, quod non descendit de caelo, quomodo potuit ascendere in caelum? Quasi ille dixerit: Nihil ascendit in caelum, nisi quod de caelo descendit; sed ait: Nemo ascendit, nisi qui descendit. Hoc enim ad personam, non ad personae habitum retulit. Descendit sine corporis indumento, ascendit cum corporis indumento; nemo tamen, nisi qui descendit, ascendit. Nam si nos sibimet tamquam sua membra ita coaptavit, ut etiam nobis coniunctis idem ipse sit; quanto magis illud corpus, quod de virgine assumpsit, aliam non potest in illo habere personam? Quis enim vel in montem, vel in murum, vel in aliquem superiorem locum dicat non eum solum qui descendit ascendisse, Si, cum descendisset exutus, ascendat indutus; aut cum descendisset inermis, ascendat armatus? Quemadmodum ergo de hoc dicitur: Nemo ascendit nisi qui descendit, quamvis cum ea re, cum qua non descendit, ascenderit; sic nemo in caelum nisi Christus ascendit, quia de caelo nisi Christus nemo descendit, quamvis sine corpore descendent, cum corpore ascenderit, ascensuris et nobis non virtute nostra, sed nostra et illius unitate. Duo quippe sunt in carne una: sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia 13; unde et ipse dicit: Iam non duo, sed una caro 14.

Christus cur ieiunavit et totidem dies egit cum discipulis post resurrectionem.

4. Et ideo ieiunavit cum temptaretur, ante mortem cibo adhuc indigens; manducavit autem et bibit cum glorificaretur, post resurrectionem iam cibo non indigens. Illic enim ostendebat in se nostrum laborem, hic autem in nobis suam consolationem, quadraginta diebus utrumque definiens. Nam quadraginta diebus ieiunavit, cum temptaretur in eremo, sicut in Evangelio scriptum est, ante mortem carnis suae 15; et rursum quadraginta diebus cum discipulis fuit, sicut Petrus in Actibus Apostolorum loquitur, intrans et exiens, manducans et bibens post resurrectionem carnis suae 16. Quo numero quadragesimo huius saeculi significari videtur excursus in his qui vocantur ad gratiam, per eum qui non venit legem solvere sed adimplere 17. Decem namque sunt praecepta legis, iam gratia Christi diffusa per mundum; et quadripertitus est mundus, et decem quadruplicata quadraginta faciunt; quoniam qui redempti sunt a Domino, de regionibus congregavit eos, ab Oriente et Occidente, et Aquilone et Mari 18. Ieiunans itaque quadraginta diebus ante mortem carnis, velut clamabat: Abstinete vos a desideriis huius saeculi; manducans autem et bibens quadraginta diebus post resurrectionem carnis, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 19. Ieiunium quippe est in tribulatione certaminis; quoniam qui in agone contendit, ab omnibus abstinens est 20; cibus autem in spe pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cuius exspectamus redemptionem 21, induerit immortalitatem 22; quod nondum adipiscendo gloriamur, sed sperando iam pascimur. Utriumque Apostolus simul nos agere ostendit dicens: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 23; tamquam illud esset in cibo, hoc in ieiunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate praesentis saeculi ieiunemus, et futuri promissione reficiamur: hic non apponentes cor, illuc pascentes sursum cor.