SERMO 263

DE QUADRAGESIMA ASCENSIONIS DOMINI

Glorificatio et victoria Christi completa est resurrectione ac ascensione.

1. Glorificatio Domini nostri Iesu Christi resurgendo et ascendendo completa est. Resurrectionem ipsius Paschae Dominico celebravimus: ascensionem hodie celebramus. Festus nobis dies uterque. Ideo enim resurrexit, ut nobis exemplum resurrectionis ostenderet; et ideo ascendit, ut nos desuper protegeret. Habemus ergo Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum prius pendentem in ligno, nunc sedentem in caelo. Pretium nostrum dedit, cum penderet in ligno; collegit quod emit, cum sedet in caelo. Cum enim omnes collegerit, quos utique per tempora collegit, in fine temporis veniet, et, quomodo scriptum est: Deus manifestus veniet 1; non quemadmodum primo venit occultus, sed sicut dictum est: manifestus. Occultum enim eum oportebat venire, ut iudicaretur; manifestus autem veniet, ut iudicet. Si enim prius manifestus veniret, iudicare manifestum quis auderet? Quando quidem dicit apostolus Paulus: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent 2. Sed si ille non occideretur, mors non moreretur: trophaeo suo diabolus victus est. Exsultavit enim diabolus, quando hominem primum seducendo deiecit in mortem. Primum hominem seducendo occidit: occidendo novissimum, de laqueis primum perdidit.

Muscipula diaboli crux Domini.

2. Facta est ergo vera victoria Domini nostri Iesu Christi, cum resurrexit et ascendit in caelum; impletumque est quod audistis, cum Apocalypsis legeretur: Vicit leo de tribu Iuda 3. Ipse leo dictus est, ipse agnus dictus est; leo propter fortitudinem, agnus propter innocentiam; leo quia invictus, agnus quia mansuetus. Et iste agnus occisus morte sua vicit leonem, qui quaerit quem devoret. Dictus est enim diabolus leo feritate, non virtute. Apostolus quippe ait Petrus: Vigilare nos oportet adversus temptationes, quia adversarius vester diabolus circuit quaerens quem devoret 4. Sed quomodo circuit, dixit: Sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Quis non incurreret in dentes leonis huius, nisi vicisset leo de tribu Iuda? Contra leonem leo, contra lupum agnus. Exsultavit diabolus, quando mortuus est Christus, et in ipsa morte Christi est diabolus victus; tamquam in muscipula escam accepit. Gaudebat ad mortem, quasi praepositus mortis; ad quod gaudebat, inde illi tensum est. Muscipula diaboli, crux Domini; esca qua caperetur, mors Domini. Ecce surrexit Dominus noster Iesus Christus. Ubi est mors, quae pependit in ligno? Ubi est insultatio Iudaeorum? ubi est typhus et superbia caput ante crucem agitantium et dicentium: Si Filius Dei est, descendat de cruce 5? Ecce plus fecit, quam illi insultando exigebant; plus enim est de sepulcro resurgere, quam de ligno descendere.

Magnum est credere oculis cordis.

3. Iam vero quanta gloria est, quod ascendit in caelum, quod sedet ad dexteram Patris? Sed hoc oculis non videmus, quia nec pendentem in ligno vidimus, nec resurgentem de sepulcro aspeximus. Totum hoc fide tenemus, oculis cordis intuemur. Laudati sumus, quia non vidimus et credidimus. Nam Christum viderunt et Iudaei. Non est magnum videre Christum oculis carnis, sed magnum est credere Christum oculis cordis. Si modo nobis Christus praesentaretur, et staret ante nos, et taceret, unde sciremus quis esset? Et deinde tacens quid nobis prodesset? Nonne melius in Evangelio absens loquitur, quam praesens taceret? Et tamen non est absens, si corde teneatur. Crede in illum, et vides eum: non est ante oculos tuos, et possidet cor tuum. Nam si a nobis absens esset, quod modo audivimus mendacium esset, ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 6.