SERMO 260/E

TRACTATUS DE DOMINICO DIE OCTAVARUM SANCTAE PASCHAE

Christum, a suis non receptum, gentes Dominum profitentur.

1. Beati Apostoli cum mirabilia facerent et sanitates in nomine Christi, zelo impleti Iudaei prohibuerunt illos loqui in eius nomine, qui elegerat eos, et ut tales essent donaverat eis. Responderunt autem dicentes: Si iustum est coram Deo vobis magis oboedire quam Deo, hoc iudicate; non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui 1. Professi sunt se testes Christi; "testes" autem qui dicuntur latine, graece "martyres" vocantur. Dicentes ergo: Non possumus nisi quae vidimus et audivimus loqui, contempserunt hominum prohibitionem, ut haberent Dei benedictionem. Illi viderunt et audierunt: nos quid? Debemus et nos praedicare. Sed non vidimus. Certe quod audivimus praedicemus; quia dicit Apostolus: Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 2, Christum Dominum in carne vidit Iudaea, gentes non viderunt; et tamen non videntes audierunt et crediderunt, videntes contempserunt et occiderunt. Nos ergo eramus audituri, non visuri; servatur autem nobis visio, ut quod modo credimus in fine saeculi videamus. Nos ergo praevidebat ipse Dominus, quando in prophetia dicebat: Populus quem non cognovi, servivit mihi; quem cognovi restitit mihi, quem non cognovi servivit mihi. Unde autem tibi servivit populus quem non cognovisti, id est, cui praesentiam carnis tuae non exhibuisti, quorum oculis cicatrices tuas post resurrectionem non ostendisti, unde tibi servivit? Sequere, et audis: In obauditu auris obaudivit mihi 3.

Christum ubicumque potuerimus praedicemus.

2. Dicite ergo et vos: Non possumus quod audivimus non loqui et praedicare Dominum Christum. Quisque ubi potest praedicet, et martyr est. Aliquando autem homo non patitur persecutionem, et timet confusionem. Contingit illi convivari, verbi gratia, inter paganos, et erubescit se dici Christianum. Si expavescit convivatorem, quomodo potest contemnere persecutorem? Praedicate ergo Christum, ubi potueritis, quibus potueritis, quomodo potueritis. Exigitur a vobis fides, non eloquentia: fides de vobis loquatur, et Christus loquitur. Si enim est in vobis fides, habitat in vobis Christus. Audistis Psalmum: Credidi, propter quod locutus sum 4. Non potuit credere, et obmutescere. Ingratus est implenti, qui non fundit: quo quisque ergo impletus fuerit, debet fundere. Talis enim in illo nascitur fons, qui fundere novit, siccare non novit: Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 5. Securi enim praedicatis, quia non mentimini de fonte veritatis: accepistis, quod in lingua ructatis. Nam si de vestro dicere volueritis, mendaces eritis; hoc dicit ipse Psalmus: Ego dixi in extasi mea: Omnis homo mendax 6. Quid est: Omnis homo mendax? Omnis Adam mendax. Expolia te Adam, et induere Christum, et non eris mendax. Sufficiant Caritati vestrae, quia multa agenda sunt.