TRACTATUS DE DOMINICO DIE OCTAVARUM SANCTAE PASCHAE
1. Primo die Dominico agnoscit Caritas vestra, hoc est, ante istos octo dies hoc nos Domino cantasse, quod hodie: Hic est dies, quem fecit Dominus 1. Quis enim est dies, quem non fecit Dominus? Sed per nomen diei commendare volebat Spiritus Dei praecipuum quoddam opus Dei. Quid autem melius in omnibus operibus Dei, quam homo fidelis? Sicut enim et illo die vobis commemoravimus, in primis operibus mundi dixit Deus: fiat lux, et facta est lux. Et divisit Deus inter lucem et tenebras; et lucem vocavit diem, et tenebras noctem 2. Si ergo lucem vocavit diem, sine dubio illi, quibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 3, dies sunt. Omnes sancti, omnes fideles, ac per hoc omnes iusti - quia iustus ex fide vivit 4 - simul omnes in unitate concordissima dies sunt; et ipsa omnium unitas unus est dies. Quomodo enim non dies unus, de quo dicitur in Actibus Apostolorum: Erat illis anima una et cor unum in Domino 5? Divisit plane Deus etiam hominibus inter diem et noctem, inter lucem et tenebras; luci daturus aeternitatem, tenebris damnationem. Nondum apparet modo, sed Deus iam divisit. Vivit homo male, et forte in praedestinatione Dei lux est: et vivit alter bene, et forte in praedestinatione nox est. Ideo autem Deus divisit, et ipsam divisionem occultam apud sed habet, ne superbiat dies, et fiat nox. Sunt enim quidam, qui suae virtuti volunt tribuere quod iusti sunt, et corde tartareo atque ore sacrilego audent dicere: Deus nos homines fecit, iustos autem ipsi nos facimus. Si iustos ipsi se faciunt, non est iste dies quem fecit Dominus. Dicat ergo fidelis, et ex tenebris factus lux, cui dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; dicat cum ipso Apostolo: Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 6. Ecce nox, ecce tenebrae. Quando persequebatur Ecclesiam Dei, tenebrae erant super abyssum 7. Vocavit eum Dominus desuper: Saule, Saule, quid me persequeris? 8 Elisae sunt tenebrae, surrexit lux; coepit praedicare quem persequebatur, et dixit: Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Unde tibi ergo quod es? Gratia Dei sum quod sum 9. Hic est dies quem fecit Dominus.
2. Alloquor itaque vos, unus dies, infantes male nati ex Adam, bene renati in Christo. Videte quia dies estis, videte quia fecit vos Dominus. Fugavit a cordibus vestris tenebras peccatorum, innovavit vitam vestram. Miscendi estis hodie numero populorum: eligite quos imitemini, nolite vobis eligere perditos, cum quibus pereatis. Nolite dicere: Quare, iste non fidelis est? et inebriatur. Quare, iste non fidelis est? et habet uxorem, habet et concubinam. Quare, iste non fidelis est? et quotidie pro lucris mendacium iurat. Quare, iste non fidelis est? et pecuniam suam dat in usuram. Quare, iste non fidelis est? et pythonissam interrogat. Quare, iste non fidelis est? et quando illi caput dolet, caracteres sibi ad collum ligat; et qui non vult mori, ad collum sibi ligat. Si ista dixeritis, peritis. Contestor vobis coram Deo et angelis eius; quod nostrum fuit, dedimus quod accepimus; nec nos dedimus, sed per nos datum est. Pecunia Dominica est: praerogatores sumus, non largitores. Dominum communem habemus, cibaria conservis metimur: de ipso horreo et nos vivimus. <Non> nostri sumus, sed eius qui pro nobis pretium sanguinem suum <fudit>. Simul redempti sumus, unum pretium omnes habemus: frumentum nostrum est sanctum Evangelium. Fratres nos fecit de servis, qui redemit: coheredes nos unicus fecit. Unus erat, et fratres habere dignatus est: nolite oblivisci istam dignationem, carissimi. Fideles vocamini, fideliter vivite: Domino vestro in corde et moribus vestris fidem servate. Nolite vos commiscere moribus malis in turba Christianorum malorum. Videte quod dico: grana estote. Palea abundat in area, sed ventura est ventilatio, separabitur palea; neque una stipula tecum intrat in horreum, neque unum granum vadit in ignem. Novit separare, qui potuit congregare; erras, si Dominum errare putas. Novit vos, qui creavit vos, et recreavit vos; si enim tantum creasset, et non <re>creasset, intr<ar>etis in massam perditionis. Numquid dico vobis, fratres mei, quia non poteritis invenire Christianos bene viventes? Absit, ut hoc sentiam de area Domini mei. Si hoc ita est, ut quid laboro? Videte bonos, quos imitemini: estote, et invenietis. Si autem mali esse coeperitis, omnes malos esse credetis; et mendacium est, fallimini. Longe attenditis aream, ideo sola palea vobis occurrit: accedite, quaerite, manum implete, oris iudicium adhibete; excutitur inde totum quod volat, et remanet quod grave est. Invenietis bonos Christianos, credite mihi; bonos coniugatos, exhibentes fidem uxoribus suis; bonas feminas coniugatas, exhibentes fidem mantis suis. Quaerite, et invenietis: estote, et non vos latebit. Simile ad simile occurrit. Granum es? applicas te ad granum. Palea es? applicas te ad paleam. Invenietis qui non dant pecuniam suam ad usuram, invenietis qui plus oderunt fraudem quam damnum: invenietis istos. Incipite esse, et videtis quam multi sunt. Pauci sunt, sed in comparatione multorum. Ventilat<ur>, et massa est. Ventilaturus est ille, qui fert ventilabrum in manu sua 10.
3. Modo, carissimi, et alloquor, qui esti<s> fideles olim baptizati, anno priore baptizati, superioribus annis baptizati, et vos alloquor; per ipsam viam ite, qua non pereatis, si isti sequi voluerint. Ad vestrum enim iudicium pertinebit, si cum vestris moribus malis et peritis, et perditis.