SERMO 260/C

DE DOMINICO DIE OCTAVARUM SANCTAE PASCHAE

Cum nova proles Ecclesiae matri nascitur gaudemus.

1. Nec novum nec inauditum, sed fidei vestrae manifestum esse non dubito, sicut ex parentibus homines carnaliter nati sumus, ita nos ex Deo patre et matre Ecclesia spiritaliter nasci. Idem tamen Dominus Deus et ex illis parentibus noster creator est, et ex se atque Ecclesia recreator. In illa generatione peccati vinculum trahitur, in ista solvitur. Ibi gignimur, ut morituris parentibus succedamus; hic, ut sic manentibus haereamus. Itaque si filii hominum, qui nascendo praecedunt, nascentibus in domo fratribus suis germana caritate congaudent, magis ex eodem sanguine gratulantes consortibus lucis, quam invidentes divisoribus hereditatis; quanto amplius atque sincerius collaetari nos oportet, cum idem filii hominum per gratiam sancti baptismi regenerati fiunt filii creatoris sui, cum ad illam hereditatem nascamur, quae possessoribus suis et omnibus integra est, et singulis tota? Dominus, inquit, pars hereditatis meae 1. Si ergo, ut dicit propheta David, hereditas nostra ipse Deus est, et, ut dicit apostolus Ioannes: Deus caritas est 2; et ut dicit apostolus Paulus: Caritas non aemulatur 3; quanto plures consortes et socios ad talem hereditatem obtinendam annasci nobis videmus, tanto uberiore caritate laetamur, quibus ipsa caritas possidenda proponitur. Ubi enim hereditas ipsa dilectio est, indicat se non esse heredem, qui non diligit coheredem. Itaque illa quae adiuvante Domino sumus ad eos locuturi, quorum octavus baptismi dies hodiernus peragitur, eo libentius amplectimini, quo exultatis eos vobis novella germanitate coniungi; simul ut etiam catechumeni, quos iam nonnullo Sacramento mater concepit Ecclesia, desiderio novae lucis urgeant eius viscera, et perfici nascique festinent.

Baptismus in diluvio praefigurabatur.

2. Eo potissimum ipsarum sollemnitas octavarum, quae toto terrarum orbe quaquaversum gentes Christi nomini salubriter subiugavit, ab omnibus per baptismum eius regeneratis devotissime celebratur. Quid ergo sibi velit, et quae sit ratio tanti mysterii, adiuvante Domino paucis commemorare conemur. Quod nostrae fidei regulis convenire, christiana mecum eruditio vestra consideret. Quis enim nesciat, ab iniquitatibus quondam diluvio terram esse purgatam, mysteriumque sancti baptismi, quo per aquam cuncta hominis peccata delentur, iam tunc fuisse praedicatum, ubi arca lignis imputribilibus fabricata, qua figurabatur Ecclesia, octo tantum homines continebat? Quod ergo in aquis diluvii, quibus peccata restincta sunt, testatur octonarius numerus hominum, hoc in aquis baptismi, quibus peccata delentur, contestatur octonarius numerus dierum. Facta enim aliquid significantia sonis oris nostri comparantur; sicut ergo una eademque res multiplicibus verbis et linguis vane dici potest, ita una eademque res non tantum vocibus sed et figuratis factis multis et variis sine ulla supermutatione significari solet. Quam ob rem non, quia ibi octo sunt homines, hic autem octo dies, aliud atque aliud, sed id ipsum aliter atque aliter, dissimilitudine signorum, quasi litterarum diversitate, nunciatur.

Vitae aeternae spe suffulti praesentes aerumnas toleremus.

3. Octonario itaque numero praefigurantur quae ad futurum saeculum pertinent, ubi nullo volumine temporum seu deficit seu proficit aliquid, sed stabili beatitudine iugiter perseverat. Et quoniam istius saeculi tempora septenario numero dierum per circuitum repetito dilabuntur, recte ille tamquam octavus dicitur dies, quo post labores temporales cum pervenerint sancti, nulla vicissitudine lucis et noctis actionem requiemve distinguunt; sed eis erit perpetuo vigilans quies, et actio non segniter sed infatigabiliter otiosa. Sicut autem sanctis septenario tempore transito octava est et aeterna felicitas, ita impiis eadem septenaria volubilitate transacta octavum est poenale iudicium. A quo se liberari cupiens ille in sexto Psalmo, cui pro octavo 4 inscribitur titulus, infirmitatem suam gemebundus allegat, et dicit: Domine ne in indignatione tua argueris me, neque in ira tua emendaveris me 5. Rursus in undecimo Psalmo ubi pro octavo identidem inscriptio est, demonstratur pro ipso praemio vitae aeternae omnes adversitates huius saeculi esse tolerandas; ne, cum abundare coeperit iniquitas, refrigescat caritas, et qui non perseveraverit usque in finem, salvus non possit esse 6. Cum enim quisque requiescere voluerit in aliis hominibus, atque in multis, in quibus minime putabat, invenerit fallacias et dolos et vanam superbamque iactantiam, bonum illi est ut respiciat in octavum sempiternumque diem, ubi eius secura laetitia nullius iniqui societate sauciabitur, et dicat hic ingemiscens et orans cum lacrimis: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum 7; sic enim Psalmus ipse incipit. Sed in spe certa oret secundum eiusdem Psalmi ultima eloquia; sic enim terminatur: Tu Domine servabis nos, inquit, et custodies nos a generatione hac in aeternum 8; tamquam incipiens a septimo, perducensque in octavum, de gloria in gloriam tamquam a Domini Spiritu 9.

In quo differat sabbatum ab octavo die.

4. Quid est enim quod et alibi per Prophetam promittit pacem super pacem 10, nisi quia et sabbatum, quod septimo die significatur, quamvis eodem dierum temporali contineatur volumine, habet utique requiem, quae in hac terra sanctis promissa est; ubi eos nulla huius saeculi procella sollicitet, post opera bona requiescentes in Deo suo? Quod ut tanto ante significaret, postea quam fecit omnia bona valde, die septimo etiam ipse requievit 11. An propter aliud in libro sancti Iob scriptum est: Sexies de necessitatibus erui te, et in septimo non te tangit malum 12? Sed propterea ille dies iam non habet vesperam, quia sine ullo incursu atque obnubilatione tristitiae, quae plerumque de hominum malignorum permixta conversatione suffunditur, traicit sanctos in octavum diem, hoc est beatitudinem sempiternam. Aliud est enim, inter ipsa adhuc tempora requiescere in Domino, quod die septimo id est sabbato significatur; aliud autem, transcendere omnia tempora, et in artificem temporum sine ullo iam fine componi, quod octavo significatur die, qui non volvendo cum ceteris, aeternitatis indicium se habere declarat. Septem quippe istis continuis successionis repetitione volventibus, omnium temporum circuitus peraguntur. Amici autem huius mundi non significationibus horum dierum figurantur; non enim desiderant in septimo requiem sabbati spiritalis, unde possit etiam eorum in octavam aeternitatem porrigi intentio; sed ipsis transitoriis celebrationibus dediti, deserto creatore ad creaturam colendam labuntur, et impii fiunt. Unde consequenter subiecit ille qui cantat pro octavo; et cum dixisset: Tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum, adiunxit statim: In circuitu impii ambulant 13; temporalibus scilicet rationibus subditi, aeternum sapere nescientes.

Ad exaltationem per viam humilitatis tendere debemus.

5. Et in his quidem diebus, in quibus quaedam significatio figuratur, idem invenitur octavus, qui primus est. Nam ipse dicitur prima sabbati Dominicus dies; sed ipse primus secundo succedente decedit. In illa revera, quam iste octavus primusque significat, et prima est aeternitas, quam in origine primorum parentum peccando deserentes, in istam mortalitatem devenimus; et ultimam quasi octavam, quam post resurrectionem novissima inimica morte destructa 14 repetimus, ut corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem 15; et rediens filius recipiat stolam primam, quae illi post longinquae peregrinationis laborem, pastionemque porcorum 16, et ceteras vitae mortalis aerumnas, et septenarios circulos temporum, eadem novissima et tamquam octava reddatur. Non ergo immerito etiam ipse Dominus noster primo eodemque octavo die Dominico, demonstrare dignatus est in carne sua etiam corporalis resurrectionis exemplum; qui non iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur 17. Ad quam eius exaltationem per humilitatem tendere debemus. Nam eam proponens discipulis duobus quaerentibus, et sedere uno ad suam dexteram, et altero ad sinistram desiderantibus, dixit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? 18 Ut intellegerent, ad celsitudinem viam a convalle plorationis 19 ordiendam; nec se dignos effici ad capiendum caeli fastigium, nisi prius non dedignarentur crucis opprobrium.

Nostra mentis intentio in octavum, seu aeternum diem dirigatur.

6. Nam et ipse ultimus versus undecimi Psalmi, cuius pro octavo titulus praeminet, Domine secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum 20, eidem Domino Iesu Christo dictus convenienter accipitur, qui in se, Filio Dei et filio hominis, filios Dei faciens filios hominum, eos in hac terra paucos prae abundantia peccatorum, et tamquam grana in area prae multitudine paleae, quae velut sola sit undique videtur, ipsos latentes et paene non apparentes in caelesti Hierusalem multiplicat secundum altitudinem suam, vocans ea quae non sunt tamquam sint 21. Et de qua altitudine? Quia caecitas ex parte in Israel facta est, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 22; exclamatum est ab Apostolo dicente: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! 23 Non ergo quaeramus ruinosas altitudines temporalium sublimitatum. Mortui enim sumus, et vita nostra abscondita est cum Christo in Deo; cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria 24. Perseveret itaque intentio in octavum, ubi transacto omni circuitu temporum ambulant impii 25. Quoniam conversatio nostra in spe praecedit in caelum 26, vivamus cum Christo, in Christo, aequales angelis Dei, et participes illius aeternitatis effecti, qui nostrae mortalitatis non recusavit particeps fieri. Nam sicut in octavis sacramentorum post septem dies octavus est, ita in sacramento Pentecostes post septem septimanas, quas quadragesimo et nono die concludimus, idem octavus additur, ut quinquaginta compleantur; unus in minore numero, et idem unus in maiore. Aeternitas enim, cuius habet signum iste octavus dies, nec augeri nec minui potest; et semper ibi hodie est, quoniam non aliquid alicui decedenti succedit. Et hodiernus ille dies nec a fine inchoatur hesterni, nec ad principium crastini terminatur, sed semper hodiernus est; quoniam omnia praeterita illo non occidente transierunt, et omnia futura illo non nascente ventura sunt.

Bonis inhaerete et angustam viam vobis eligite.

7. Praeterita itaque obliviscentes, et in ea quae ante sunt vos extendentes, secundum intentionem sequentes ad palmam supernae vocationis 27, fratres et filii carissimi, etiam cum sacramentorum signacula posueritis, huius diei sempiterni spem semper in corde gestate; vestesque nitidas, per quas in novitate vitae vestrae lucidum germen in memoria vobis tamquam verbo visibili scribitur, ita mutate, ut illud quod indicant non mutetis, fidei luce et veritatis effulgens; nullisque morum perversorum sordibus maculetur: ut in illo die non nudi inveniamini 28, et a gloria fidei in gloriam speciei sine ulla difficultate transeatis. Cum autem, quod hodierno die sollemniter geritur, ex istis cancellis, quibus vos a ceteris distinguebat spiritalis infantia, populo permixti fueritis, bonis inhaerete; et mementote quia pervertunt mores bonos colloquia prava; sobrii estote, iusti, et nolite peccare 29. Desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo; et timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate Dei, quae est in Christo 30. Amicitia quae est huius mundi adulterat animas, et fornicare facit ab uno et vero et legitimo coniuge 31, a quo anulum Sancti Spiritus accepistis. Cavete viam latam, quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per eam 32; nolite deficere in angusta via, cuius finis est aeterna latitudo. Et si quando, quod de humana vita huius saeculi fluctibus necesse est contingat, in temptationes varias incideritis 33, multorumque hominum iniquitatibus circumlatrati fueritis, cum perseverantia fidei et gaudio spei et ardore caritatis cantate pro octavo, et dicite: Salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus; quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum; vana locutus est unusquisque ad proximum suum 34.

Filii hominis per Christum Dei filii efficiuntur.

8. Vos autem, filii hominis, iam facti fili Dei, quo usque graves corde? 35 Nolite diligere vanitatem et quaerere mendacium, et nullum locum dabitis diabolo 36. Nec unusquisque vestrum, cum inter tumultus temptationum et scandalorum inconcussus haeserit Christo, et verbum Dei amplexus immobilis steterit, se solum granum esse arbitretur, quia undique palea circumvallatus non videt consortes horrei sui. Respiciat, illis etiam temporibus, antequam fusus esset in terra sanguis Christi, pretium orbis terrarum, Elia sancto dicente: Ego relictus sum solus; fuisse responsum: Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal 37. Quae septem milia cum illo, quando adhuc in huius saeculi area triturabantur, nondum se in massa tangebant; et ideo sibi singuli soli esse videbantur. Uberior massa est in omnibus gentibus, quae servabitur Domino, et custodietur a generatione hac et in aeternum; quia occulto consilio secundum altitudinem suam 38 multiplicabit filios hominum.