SERMO 260/B

SERMO HABITUS IN DIEBUS OCTAVARUM PASCHAE
IN QUO SPECIALITER INFANTES ALLOQUITUR

Haec omnia in figura contingebant illis.

1. Ad omnes quidem pertinet sermo, quo vita praecipitur et commendatur bona, ut vita impetretur et accipiatur aeterna; verumtamen praecipue vos alloquimur, novella germina sanctitatis, regenerata ex aqua et Spiritu, plantata et rigata per ministerium nostrum in agro Dei, qui dat incrementum 1. Sic vos existimate tamquam ex Aegypto liberatos a dura servitute 2, in qua vobis dominabatur iniquitas; transisse etiam per Mare Rubrum 3, per baptismum scilicet sanguinea Christi cruce signatum. Hostes, qui vos a tergo insequebantur, peccata praeterita deputate: nam, sicut transeunte Dei populo Aegyptii perierunt, sic vobis baptizatis illa deleta sunt. Nunc ergo caeleste regnum, quo vocati estis, tamquam terram promissionis inquirite; et per istam terrenam vitam, velut per heremum iter agentes, temptationibus vigilanter obsistite. Manna enim vestrum de sancti altaris participatione 4 percipitis, et de petra effluit quod potatis. Hoc totum commemorans et docendo praedicans apostolus Paulus: Nolo, inquit, vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus 5. His certe apostolicis verbis evidenter agnoscitis, non ista nos propria coniectura, sed sancta Scriptura doctos insinuasse auribus et mentibus vestris.

Apostolus monens auscultetur.

2. Quod autem admonui dicens, temptationibus vigilanter obsistite, intuemini quid idem Apostolus consequenter et terribiliter dicat: Sed non in plerisque illorum beneplacitum est Deo; prostrati enim sunt in deserto. Haec autem figurae nostrae facta sunt, ut non simus concupiscentes mala, sicut et illi concupierunt; neque idolis servientes, sicut quidam illorum, sicut scriptum est, sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam illorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. Neque temptemus Christum, sicut quidam illorum temptaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam illorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Omnia autem haec in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit 6.

Haerete Redemptori ut perveniatis ad Regnum.

3. Vos ergo, carissimi, praecedentia mala exempla vitantes, eos imitamini, qui Deo placuerunt, non qui Deum offendendo perierunt. Quid enim profuit, per Mare Rubrum ab Aegyptiis evasisse 7, et in deserto a serpentibus interisse 8? Sic sunt, qui baptizati, et a peccatis praeteritis liberati, tantam neglegunt gratiam, et venenosis mortiferarum seductionum morsibus intercepti ad vitam non possunt pervenire promissam. Horum exempla fugientes, ei qui vos redemit perseveranti oboedientia cohaerete, ut perveniatis ad regnum; non quale primo populo datum est in umbra futuri 9, sed, ubi cum Christo non erit finis, aeterna sitis felicitate victuri.