HABITUS EODEM DIE IN ECCLESIA LEONTIANA
DE MONITIS BAPTIZATORUM
1. Ne moras faciamus, acturi multa, regeneratis in Baptismo, qui hodie miscendi sunt populo, brevis, sed gravis sermo reddendus est. Vos qui baptizati estis, et hodie completis sacramentum octavarum vestrarum, breviter accipite et intellegite translatam fuisse figuram circumcisionis carnis, ad circumcisionem cordis. Die octavo circumciduntur carne secundum veterem Legem 1: et hoc propter Dominum Christum, qui post diem septimum sabbatorum octavo Dominico resurrexit. Cultellis petrinis iussum est circumcidi 2: Petra erat Christus 3. Infantes appellamini, quoniam regenerati estis, et novam vitam ingressi estis, et ad vitam aeternam renati estis, si hoc quod in vobis renatum est, male vivendo non suffocetis. Reddendi estis populis, miscendi estis plebi fidelium: cavete ne imitemini malos fideles, imo falsos fideles; quasi confitendo fideles, sed male vivendo infideles. Videte, quia testificor vobis coram Deo et Angelis eius: castitatem servate, sive coniugalem, sive omnimodae continentiae. Quisque quod vovit reddat. Qui non habetis uxores, licet vobis ducere uxores, sed quarum mariti non vivunt. Feminae quae non habent viros, licet eis nubere, sed eis viris quorum uxores non vivunt. Qui habetis uxores, nihil mali faciatis praeter uxores. Reddite quod exigitis. Fides vobis debetur, fidem debetis. Fidem debet maritus uxori, uxor marito; ambo Deo. Quicumque continentiam vovistis, reddite quod vovistis: quia non exigeretur, si non vovissetis. Quod potuit licere, non licet: non quia nuptiae damnantur, sed qui retro respicit damnatur 4. Cavete a fraudibus in negotiis vestris. Cavete a mendaciis et periuriis. Cavete a verbositate et luxuria. Quaecumque non vultis fieri vobis, nolite facere aliis 5, et hominibus et Deo. Quid vos onerem? Haec agite, et Deus pacis erit vobiscum 6.